Horatius III 10 Extremum Tanain si biberes, Lyce, saevo nupta viro, me tamen asperas porrectum ante foris obicere incolis plorares Aquilonibus. Audis quo strepitu ianua, quo nemus 5 inter pulchra satum tecta remugiat ventis, et positas ut glaciet niues puro numine Iuppiter? Ingratam Veneri pone superbiam, ne currente retro funis eat rota: 10 non te Penelopen difficilem procis Tyrrhenus genuit parens. O quamvis neque te munera nec preces nec tinctus viola pallor amantium nec vir Pieria paelice saucius 15 curuat, supplicibus tuis parcas, nec rigida mollior aesculo nec Mauris animum mitior anguibus: non hoc semper erit liminis aut aquae caelestis patiens latus. 20 Horatius I 25 Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes proterui nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat 5 cardines. Audis minus et minus iam: 'Me tuo longas perevnte noctes, Lydia, dormis?' Invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu 10 Thracio bacchante magis sub interlunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum 15 non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro. 20