Aeneae Silvii Bartholomei (=Piccolomini = papa Pius II.) Historia Bohemica (versio originale anno 1458 scripta, abbreviata commutataque) I.1-3 De origine Bohemorum Bohemia, in regione solo barbarico trans Danubium sita, Germaniae portio est. Silva eam claudit undique, quam veteres Hercyniam vocabant, de qua et Graeci scriptores et Latini scribebant. Gelida prorsus regio, pisce atque armentis abundans, tum volucre ferisque, frumenti ferax. Pro vino utitur, quod illi cervisiam vocant, quasi ex cerere factam. Ager toto regno optimus circa Zazium (=Žatec), colles apud Litomeritium vineis consiti. Vinum, quod nascitur, acerbum est; ditiores vino ex Austria atque Hungaria utuntur. Mos vetus in hanc usque diem servatur. In templis sermone Theutonico plebes docent, in coemeteriis Bohemico. Solis mendicantibus libertas est populum instruere lingua, qua desiderant. Plebs toto regno bibula et ventri dedita superstitionumque sequax et avida novitatum. Quotiens vinum ex Italia caupones vendunt, invenies plures, qui numquam cellam vinariam egredientur, nisi dolium totum exhauriunt. Ii, qui paulo excellunt, audaces, ingenio vario, rapinarum avidi et quibus nihil satis esse potest, sunt. Nobilitas gloriae appetens, belli perita, periculorum contemptrix, eiusque aviditas difficillimum est explere. Bohemi, sicut ceteri mortalium, originem suam quam vetustissimam ostendere cupientes, Sclavorum se liberos dicunt. Sclavi igitur erant inter eos, qui turrim notam Babel aedificabant atque, dum linguae confundebantur, Sclovani, id est verbosi, proprium nomen accipiebant. Vana laus ac absurda. Zechius (=Čech) Croatinus e parentibus nobilibus gentem Bohemicam condebat. Is domi hominem necabat ultionemque fugiens in eam regionem veniebat, ac montem Chrzip (=Říp) incolebat. Zechius paucos inveniebat cultores, quos lacte ac venatu viventes terram arare docebat atque rudes homines ac paene feros ad usum vitae mitioris subiciebat. Zechii quoque familiam Bohemos, id est divinos, appellant. Dum vivebat Zechius, nihil tumultuose faciebatur, imperium eius sine controversia erat. Sed post mortem eius provincia diu seditionibus agitabatur, sine principe, sine lege, iudicio tantum multitudinis gubarnabatur. Aeneae Silvii Bartholomei (=Piccolomini = papa Pius II.) Historia Bohemica (versio originale anno 1458 scripta, abbreviata commutataque) II.34-38 De perfida secta Hussitarum; de Iohanne Hus et Hieronymo haeresiarchis in Constantiensi concilio igni traditis Sub Venceslao, Bohemorum rege duodecimo, nostra memoria aetatis, perfida Hussitarum insania oriebatur. Eo tempore, schola Pragensis a Theutonibus regebatur, quod Bohemis, hominibus natura ferocibus atque indomitis, molestissimum erat. Opulentus quidam civis in urbe Pragensi sub nomine sanctorum Mathiae et Matthaei templum haud ignobilem, quod Bethleem appellabat, condebat. Ibi clerici, horum unus erat Iohannes Hus, Bohemico sermone populum instruebant. Quem multa de libris Iohannis Vicleffi praedicantem fere omnes seditionibus sceleribusque insignes sequabantur. Arbitrabantur enim se poenas rerum novitate evadere posse. Huius pestiferae ac iam pridem damnatae factionis dogmata sunt: papa Romanus par est ceteris episcopis; nullum discrimen inter sacerdotis; presbyterum non dignitas, sed merita vitae faciunt; ignis purgatorius nullus; vanum est orare pro mortuis, quia id tantum avaritiae sacerdotum inventum est; imagines Dei ac sanctorum deleri debent; religiones mendicantes a malis daemonis inveniebantur; sacerdotes pauperes esse debent; cuique licet libere praedicare; confessio stulta est, satis cum quisque peccata sua domi confitetur; mundus ipse templum Dei est; vestes sacerdotales, altarium ornamenta, calices etc. nihil habent momenti. Doctissimi populi ductores ac haeresum principes erant Iohannis Hus Hieronymusque, ii ad concilium apud Constantiam invitabantur. Ambo veniebant non tam aliena discere quam sua impudenter introducere, amoris populi cupidi. Patres, ex omni natione electi, saepe cum iis colloquium habebant dogmataque eorum a lege divina aliena esse monstrabant. Pertinaces Bohemi autem cladem non fatebantur et se discipulos Christi veros etiam num appellabant. Cum patres synodi magnae animadvertebant animos eorum immutabiles esse, decernebant membra illa putrida ecclesiae resecari debere. Sententia eorum erat eos, qui doctrinam ecclesiae respuant, cremare. Perferebant ambo constanti animo combustionem nullam vocem emittentes et quasi ad epulas invitati ad incendium properabant. Nemo philosophorum tam forti animo mortem perfere traditur quam isti incendium. Ii apud Bohemos martyrum honores merebant nec minores quam Petrus et Paulus habebantur.