EccL in Mendico — in Rzebrziko 139 Item dicit, quod vicarius ipsius ibidem in Stbeczna nan habens curam ahimarum sibi commissam, ministrat sacramenta parrochianis suis, quod eciatai tempore, quo ipse testis fuit vicarius ibidem ea auctoritate dicti plebani sui fecit, et dicit, quod idem plebanus de Stbeczna tenetur sibi pro aervicio suo hucusque. Jakobus6) Hawfanek, Ludwikus et Neostup, consules ibidem, inter-rogati per iuramentum dicunt, quod Wenceslaus, sutor ibidem, raro venit ad missam, nam diebus dominicis et festivis transit aucupatum et feriatis laborat, et al[i]ter dicunt plebem ipsorum bene stare. Eccl. in Mendico: a) Suprascr. — b) In marg. Testes. Ecclesia in Rzebrziko, die supra, hora completorii vel quasi. Ludmilla, mulier ibidem reperta, nacione de Klabawkyfl), interrogata dicit, quod in festo Ostensionis reliquiarum proxime preterito [30. IV.] elapsus est unus annus, sicut venit ad plebanum, et dicit, quod habet filiam nomine Swatham, quam habuit cum marito suo legitimo, Wenceslao nomine, in Rokyczano, que filia est duodecim annorum. Dominus Nicolaus, plebanus ibidem a VII annis, interrogatus dicit, quod habet mulierem Ludmillam, domestieam suam, de quo in festo Ostensionis reliquiarum elapsus est unus annus, que mulier fuit prius circa plebanum in Skrig, qui ex eadem filiam dictam procreavit, sed dicit, quod ipsam nunquam cognovit carnaliter. Item dicit, quod habuit prius concubinam nomine Petram, que fuit uxor coloni sui, et erat infamatus cum eadem et sic infamatus existens cor-rectus fuit per dominum archidiaconum tunc visitantem, ipsam dimisit. Item dicit, quod ipse deponens[,) libenter suffunditur. Item dicit, quod visi tavit domumc) plebani in Zbiroh sepius et dicit, quod nunquam audi vit, eum habere pueros vel concubinam. Item dicit, quod idem plebanus in Zbiroh habuit quandam concubinam, Kaczkam nomine, ex qua duos filios procreavit magnos, quorum unus fuit propter stuprum detentus, de quo est publica vox et fama. Swatha, puella ibidem reperta, filia Ludmille, dicit, quod habuit patrem quendam Wenceslaum, sed nescit, quis vel qualis fuit. EccL in Rzebrziko: ä) Evidenter postea adscr. — b) Praeced. testis del. — c) Praeced. tabernám del.