138 Decanatus Podbrdensis foro quam darent pro prompta pecunia, quod eciam cives ipsius civitatis facere coiisueverunt. ■ Item dicit, ut audivit, quod plebanus de Rzebrziko habuit concubinam et pueros cum eadem, sed dicit, quod a visitasiane proxime préterita nichil audivit de eodem. Item dicit, quod in festo sancti Procopii proxime préteritu' [4. VII.] elapsi sunt duo anni, sicut Zacharias, tuiic temporis purgravius castri in Mendico-, et Petrus, notarius ibidem, ex mandate domini Petri de Kost, ut ipsi dicebant, in campis ecclesie fecerunt fodere lapides pro parando muro civitatis, in.Mendico, quos fossos et fractos fecerunt deduci per agros dicte ecclesie vias publicas"' faciendo et sue ecclesie campos destruendo et tota-liter aniehilando. Item dicit, quod cives dicte civitatis venditis domibus proprii[s] in civitate construunt ipsis domos de novo in strata publica, que a longo tempore ducebat pér civitatem predictam, viam aliam publicam per aream domus plebani faciurit et fecerunt et aliqui eciam partes domorum suarum super arream locaverunt et sepius moniti desistere noluerunt. Item dicit, quod quando predict! lapides fodebantur et per campos ecclesie duci, tunc ipse plebanus advocatis dominis Thoma, plebano in Verona, decano Podbrdensi, Johanne de Crhowicz, Johanne de Zbyroh, Ulrico de Zdycz, ecclesiärum plebanis, suplicavit dieto purgravio, quod ipse in. dampnum ecclesie talia fieri non permitteret, qui sic monitus id facere non curavit. Item dicit, quod quadamvice dietám viam publicam sic per campos sue ecclesie fackám, lapidibus magnis quadratis obstruxerat sibi talia dampna fieri non permittendo et demum ipse purgravius veniendo cum magno terrore dictos lapides fecit effodere et dietám viam ibidem fecit, que iam pro publica habetur, per que est in magna parte dampnatus. j, 40 v Item dicit, quod ab antiquo tempore capellani castri in Mendico da- bant omne offertorium, quod in dicto castro proveniebat plebano civitatis predicte, quod nunc faeere nolunt et nescit, per quern, modum hoe devenit. Bartholomeus dictus Rod, presbyter a XVI annis, .vicarius dicte ecclesie a festo sancti Georgii [23. IV.] anni presentis, olim vicarius in Stbeczna, iuratus et interrogatus die [it], se nullam habere concubinam neque.scit, quid sit concubina, et de statu plebis nichil seit deponere, quia noviter est ibidem vicarius. Item dicit, quod tempore, quo fuit vicarius in Stbeczna antea et post, plebanus ibidem, dominus Wolkermarus, est totus curiensis et est ca-pellanus regis Romanorum, et quod nunquam officiat missam in sua ec-clesia aliquo die dominico, et dicit, quod interdum in medio anno, interdum -in quartali ünius anni venit ad eeclesiam et ibidem officiat et statim . recedit.