Eccl. in Martinicz — in Olbramowicz 169 Item dicit, quod dictus plebanus tenuit bene per IIH01" annos Bonkam pro ancilla, cum qua dicit concubuisse, que tamen inpregnata fuit ante IJ annum, et ab ipso recedens, peperit filium, qui ipsi plebano asscribitur. Johannes,6' frater germanus plebani ibidem et patronus, dicit, quod de incontinencia plebani publice nichil dici potest, et quod concubinam plebani propter uxorem suam et matrem ipsorum invitus sustineret. Item dicit de censuc) vicarii non perpetui prout supra per patrem suum. Annod) domini M°CCC°LXXX die V Januarii dominus Petrus, plebanus prédictus, veniens ad domum habitacionis nostre, promisit nobis'' archidiacono et michi Vito, notario publico, quod amplius nunquam habebit Bonkam, nec aliam quamcunque in dote vel extra pro concubina, dictam Bonkam domum suam intrare non permittet, nec loquetur, nec bibet nec comedet cum eadem sub pena quinque sexagenarum pro fabrica ecclesie Pragensis et archidiacono solvendarum et" pěna visitacionis ecclesiam Pra-gensem[/j per I mensem, ut in forma. Eccl, in Ugezdecz: a) In marg. Testes. — b) In marg. Testis. — c) Censfcb scr. — d) Totus art. postea adscr. In marg. Obligacio. — e) Supra del. michi scr. — }) Inde ad finem art. per script B. Ecclesia in Olbramowicz, die XXV mensis Novembris, hora prima. Nicolaus"1 dictus Sicz, laicus ibidem et Johannes ác Jan, laici de Mies-tecz, parro[c]hiani ibidem, interrogati dicunt, quod Wanka mulier moratur circa Janonem, testem ultimum, que habens legitimum maritum Bohunko^ nem adulteratur cum quodam Mathia, qui ex ea unum puerum generavit et nunc cum dicto Mathia est inpregnata,b) qui puer primus obiit. Item dicit, quod Margaretha mulier moratur circa Nicolaum, testem supra proximum, que habet maritum legitimum, Lochonem nomine, qui non manet cum eadem neque wit manere, que mulier adulteratur cum Peskone, dicto Sczetka; et dicit, quod dictus Locho aliquociens venit pro uxore sua predicta, ut veniret secum in Treptin ad cohabitandum sibi, que hoc facere non wit. Item dicit Nicolaus, quod plebanus dec) Albienicz habuit concubinam, ex qua aliquot pueros genuit, sed nescit quot in numero; et dicit, quod nunc habet Kernam concubinam, ex qua IIII01" pueros generavit. Item dicunt, quod dominus Haima, plebanus in Marssowicz, adheret cuidam Boncze, uxori legitime Curzatkonis clientis, cum qua infamatur de adulterio, et dicunt, quod habet in domo sua a longo tempore Marzkam concubinam, ex qua duos vel tres pueros generavit. 170 Decanatus Benessowiensis Item dicunt, quod dominus Nicolaus, plebanus in Jankow, habet concubinam in domo sua, cuius nomen ignoi-a[n]t, ex qua duos pueros gene-ravit, et dicitur, quod multa sepe patitur propter concubinas et tarnen non desistit. Item dicunt, quod Gallus, plebanus in Nesvaczil, habet concubinam in domo,dl ex qua V pueros generavit, de cuius nomine ignorafn]t, quam tenuit in Knyenicz. Alsso de Zhorz, presbyter in octavo anno, vicarius ibidem a festo sancti Georgii [23. IV.] anni presentis, iuratus et interrogatus dicit, quod mulier, dicta Kralewa, habens maritum legitimum in Janowicz,c) eidem non com-manet et moratur in Miestecz circa Czrnochonem tabernatorem et dicit, quod ipsa mulier nunc est per Lucassonem, familiärem domini Marssonis de Brumovicz, inpregnata. i. 53 r Item dicit, quod plebanus in Tozicz habet Blazkonem dictum Owczie,J) vitearium a festo sancti Georgii proxime preteriti, qui debiliter legit et libenter suffunditur, et dicit, quod plebanus solus modicum videt. Item dicit, quod plebanus de Bystrzicz, dominus Johannes, sepius in domo propria permit tit mulieres publicas pernoctare, ut audivit. Andreas de Benessow, campanarius ibidem ab uno anno et prius multis temporibus fuit ibidem, interrogatus per iuramentem dicit, quod dominus Bohunko, plebanus de Albienicz, habet concubinam nomine Kernam in domo sua, ex qua IIIIor vel V pueros generavit. Dominus0 Nicolaus, plebanus ecclesie in Olbramovicz, decanus Benes-soviensis, interrogatus super pluribus articulis dicit, quod plebanus de Ziw-hoscz habet concubinam a preterita visitacione et pueros. Item dicit, quod Cunsso, plebanus de Byelicz, publice infamatur de concubina et pueris. Item dicit, quod Swasko, plebanus ecclesie in Chrast, est publice in-famatus de concubina et pueris. Item dicit, quod plebanus de Bystrzicz habuit Bietkam concubinam, ut audivit. Item Bohunko, plebanus de Networzicz, est magnus bibulus et cum suffunditur, tunc est sevifatus, ut audivit. Item Martinus, plebanus in Chwoinecz, habuit concubinam antiquam, sed nunc nichil audivit. Item dicit, quod plebanus de Marssowicz habuit concubinam marita-tam de New[e]klow, cum qua fuit publice infamatus de concubitu et ante duos annols] obligaverat se, ipsam evasisset[.r], quadam tamen semper visitat. Item dicit, ut audivit, quod Przibiko, plebanus in Martinicz, habet concubinam et, ut audivit, quod ipse continue moratur in Miliczin ob amorem cuiusdam maritate ibidem. Eccí. in Olbramowicz — in Tozicz 171. Item dicit de plebano in Tozicz, quod habuit concubinam, sed iam est obligatus.- Item dicit de plebano in Wadislavicz, [quod] habuit concubinam, quam dominus archidiaconus mandavit a se amovere. Item dicit, quod premissa omnia, que deposuit, dixit se audivisse ex relacione aliorum. Eccl. in Olbramowicz: a) In marg. Testes. - b) Seq. qui recessit del. — c) Praeced. huic del. — d) Praeced. duo verba suprascr. — e) Praeced. Jankow del. — f) Inde ad finem visitationis huius ecclesiae in jol. 53v cum sequenti revoca-tiotie scr.: Nota. Quere deposicionem plebani de Olbramowicz ex alia parte, ubi signum ; verte folium. Ecclesia in Tozicz, die supra, hora sexta. Dominus Georgius, plebanus ibidem a XX1' annis, iuratus et interro-gatus dicit, quod Nyetha, virgo"1 de Tozicz, contraxit cum quodam clam-destine. Ibidemb) dominus archidiaconus mandavit ipsi testi, ut proclamacione terna facta ipsos copulet in facie ecclesie. Item dicit, quod Adam, cliens de Bozkowicz, et Arnestus, frater germa-nus ipsius Adam, octo annis nunquam sunt confessi neque communicave-runt circa dietám ecclesiam suam neque ipsam aliquando intrant pro audi-endis divinis et dicit, quod cum correcti fuerint, tunc non curaverunt cor-recciones et dixerunt, quod circa aliam ecclesiam sunt confessi. Item dicit, quod Petra, mulier ibidem reperta, fuit concubinac| ipsius plebani VIII0 annis tempore, quo fuit plebanus in Lipano, et dicit quando venit ad ipsam ecclesiam in Tozicz, tunc ipsa mulier dixit, se per ipsum plebanum fuisse inpregnatam, et dicit, quod ipsa XIIIId) annis fuit concu-bina ipsius antea, sed nunc anno de presenti venit ad ipsum plebanum. Itemel anno domini M°CCC°LXXIX hora nona vel quasi, die XXVI mensis Novembris, in domo dotis ecclesie in Tynecz veniens dominus Georgius predictus, plebanus in Tozicz, promisit ad manus domini archidiaconi et mei notarii publici testiumque presencia subseriptorum, quod ipse feria IUP proxime Ventura dietám Petrám de domo sua evadet et amplius neque bibet neque comedet cum eadem, nec ipsam aloquetur et nunquam nec ipsam Petrám, nec aliam in domo dotis sue vel extra tenebit in procura-cione sua pro coneubina sub pena privacionis beneficii et pena carcerum ad duos menses, quibus se sponte submisit, presentibus dominis Nicolao de Olbramovicz, decano loci, Mathia de Tynecz, ecclesarium plebanis, testibus in premissis. Ibidem" dominus archidiaconus mandavit ipsi domino Georgio plebano, 172 Decanatus Benessowiensis f. 53 v ut infra nine et festům Ascensionis domini [3. V.] procuret cancellum lapi-deum in ecclesia sua cum clausura bona sub pena suspensionis ab ingressu ecclesie, quod promisit. Blažko dictus Owczie, presbyter a XII annis citra vel ultra, vicarius ibidem a festo sacti Georgia [23. IV.] anni presentis, interrogatus per iura-mentum dicit, sibi nichil constare. Ibidem81 promisit ad manus domini archidiaconi et mei notarii, quod ipse infra hinc et carnispri'vium nunc venturum non intrabit tabernas sub pena carcerum pro duobus mensibus, quod promisit. Martinush) dictus Marzan et Mauricius, laici ibidem, interrogati per iuramentum dicunt, quod Blazco, vicarius ipsorum, libenter visitat tabernas et suffunditur et cum suffunditur, tunc cum mulieribus publicis solet cantare et clamare. Eccl. in Tozicz: a) Praeced. mulier del, — b) In marg. Mandatium. — c) Praeced. in Lipano del. — d) Scr. XIIIIvi. — e) In marg. Obligacio. Relatio prius cum del. Anno domini, die quibus supra, coepit. — j) In marg. Mandátům. — g) In marg. Obligacio. — h) In marg. Testes. Ecclesia in Bystrzicz, die supra, in prandio. Duchko de Bistrzicz, presbyter XVI annis, vicarius ibidem in secundo anno, interrogatus, utrum anno de presenti vage mulieres in domo plebani pernoctaverint, dicit, se sub iuramentO' nullam talem vidisse. Item dicit, ut audivit, quod Nicolaus, plebanus ibidem, habet quan-dam Byethkam pro concubina, que habet legitimum maritum in Benessow et ibidem moratur et dicit, quod cum venerat ad plebanum prima vice, tunc plebanus habuit cocam Dorotheam, matrem dicte Byetcze, quam visitavit ut matrem, nam venerat ibidem et ab illo tempore nunquam vidit ipsam in dote, sed plebanus omni septimana equitat ad ipsam in Benessow bina vice, Friczko de Kawcziehora, presbyter in XIIP anno, capellanus dominl Benessii in castro Lesczna in quinto anno, interrogatus per iuramenluin dicit de Byetha muliere ut supra et dicit, quod ante duos annos ipse dominus Nicolaus plebanus de ipsa concubina redargutus per deponentem et .ski postposuerat ab eadem, sed nunc anno depresenti ante festum sancti W