Dědické právo Čl. 857 Nichil est aliud „hereditas“ quam successio in universum ius, quod defunctus habuit, scilicet tempore mortis. Čl. 1180 Nemo plus commodi heredi suo relinquit, quam quod ipse habuit. Čl. 1219 Absurdum est plus iuirs habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testatorem, si viveret. Čl. 1188 Hii, qui in universum ius succedunt, heredum loco habentur. Čl. 1203 Quod ipsis (qui) contraxerunt obstat, (et) successoribus eorum obstát. Verbi gracia, quod non potuit usucapere defunctus, quia res erat furtiva, quam emit, nec successor eius poterit, sive sit universalis successor, qui in ius universum succedit, sive singularis, qui in partem. Čl. 1119 Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, cui fuit defunctus, constat. Quandoque tamen plus iuris habet heres, ut si promisisti michi post mortem meam, tunc enim accio incepit ab herede. Čl. 937 Modestus rescripsit hiis verbis „libertis libertabusque meis“ libertum liberte testatoris non contineri. Čl. 1255 Privilegia quedam cause sunt, quedam persone. Et ideo quedam ad heredes transmittuntur, que cause sunt: que persone sunt, ad heredem non transerunt. Čl. 1253 Qui per successionem quamvis longissimam defuncto heredes exstiterunt, non minus heredes inteliguntur, quam qui principaliter heredes exstiterunt. Čl. 1215 Cum quis in alicuius locum successit, non est equum ei nocere hoc, quod adversus eum non nocuit, in cui locum successerit. Čl. 950 „Hereditas“ appellacio eciam continet dampnosam hereditatem: iuris enim nomen est sicuti bonorum possessio. Čl. 991 „Heredis“ appellacione omnes significari successores credendum est, etsi verbis non sunt expressi. Čl. 1251 Ea, qui in partes dividi non possunt, solida a singulis heredibus debentur. Unde si aliquis promiserit michi aliqua, heredes promissoris tenentur michi in solidum. Čl. 897 „Intestatus“ non est tantum qui testamentum non fecit, sed eciam cui ex testamento hereditas addita non est. Čl. 898 „Heredis“ appellacio non solum ad proximum heredem, sed et ad ulteriores refertur: nam et heredis heres et deinceps heredis appellacione continetur.