Věci a věcná práva I Čl. 848 Bona civitatis abusive „publica“ dicta sunt: sola enim ea publica sunt, que populi Romani sunt. Čl. 850 Inter „publica“ proprie sumpta habemus non sacra, non religiosa nec que publicis usibus destituta sunt: sed si qua sunt civitatum, veluti bona vel peculia servorum civitatum, procul dubio publica habentur. Čl. 944 Litus publicum est eatenus, quatenus maximus fluxus estuat. Idem iuris est in lacu, nisi is totus privatus est. Čl. 928 Litus est, quousque maximus fluctus a mari pervenit. Čl. 925 „Movencium“, item „mobilium“ appellacione idem significamus: si tamen apparet (defunctum) animalia dumtaxat, quia se ipsa moverent, movencia vocasse, quod verum est. Čl. 899 „Mercis“ appellacio ad res mobiles tantum pertinet. Čl. 1026 „Mercis“ appellacione servus non contineri Mela ait: et ob eam rem mangones non mercatores, sed venaliciarios ait, et recte. Čl. 1030 „Fundi“ appellacione omne edificium est et omnis ager continetur. Sed in usu urbana edificia „edes“, rustica „villa“ dicuntur. Locus vero sine edificio in urbe „area“, in rure autem „ager“ appelatus est. Idemque ager cum edificio „fundus“ dicitur. Čl. 860 „Ager“ est locus, qui sine villa est. Čl. 1052 „Glandis“ appellacione omnis fructus continetur, exemplo Greci sermonis. Čl. 1059 Statua affixa basibus structilibus aut tabulae religate cathenis aut erga parietem affixe aut si coherunt lignis, non sunt edium: ornatus enim edium causa parantur, non quo edes proficiantur. Item Labeo ait, quod in edibus interdum que fieri solet, edium est. Čl. 951 Usura pecuniae, quam percipimus, in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est nova obligacione.