70 Harrius Potter scio id difficile esse, electus es, quod semper difficile est. sed tu belle habebis in schola ilia - equidem belle habebam - et adhuc (fatendum enim est) belle habeo.' Hagrid Harrio auxiliatus est ascendenti in hamaxostichum quo rediturus erat ad Dursleos et involucrum ei tradidit. 'habe tesseram ut veharis ad scholam Hogvartensem,' inquit. 'Kalendis Septembribus - necesse est adsis in statione Regis Crucis - omnia in tessera scripta sunt, si qua Durslei molesti erunt, mihi epistulam cum strige tua mitte. ilia sciet ubi inve-niendus sim. mox te videbo, Harri.' hamaxostichus stationem relinquere coepit. Harrius Hagridum spectare volebat dum e conspectu abiret; a sede surrexit et nasum contra fenestram pressit, sed oculos connivuit, et Hagrid evanuerat. — CAPUT SEXTUM — Iter a Crepidine Novem cum Tubus Partibus mensis ultimus quem Harrius cum Dursleis egit non erat iucundus. Dudley vero Harrium nunc adeo timebat ut in eadem conclavi manere nollet, Matertera Petunia autem et Avunculus Vemon eum neque in armario incluserunt neque quidquam facere coegerunt neque inclamaverunt - re vera nunquam eum allocuti sunt, partim territi, partim irati, si in sella Harrius sederat, illam pro inani habebant. quae si multis modis meliora erant quam priora, tarnen aliquando Harrius animum paulum demittebat. in conclavi moratus est cum strige nova, constituerat earn Hedvigám appellare, quod nomen in História Magica invenerat. libros Scholas ticos amabat et legens iacebat in lecto multam in noctem, Hedviga ad libitum intra extra per fenestram apertam volante, feliciter evenit ut Matertera Petunia non iam cum pulveris hauritorio ingrederetur, quod Hedviga semper mures mortuos referebat. noctu priusquam dormivit, Harrius semper diem alium erasit e charta quam in pariete fixerat, dies numerans ad Kalendas Septembres. pridie Kalendas Septembres ratus melius fore si colloqueretur cum matertera et avunculo de itinere ad stationem Regis Crucis postero die faciendo ad conclave sessorium descendit, ubi illi quaestiones lusorias instrumento televisifico usi spectabant. tussim parvam edidit ut scirent ipsum adesse, et Dudley ululavit et e conclavi aufugit. 'hem - Avuncule Vernon?' 72 Harrius Potter Avunculus Vemon grundivit significans se audire. 'hem - necesse est mihi eras mane adesse in statione Regis Cruris ut - ut iter ad scholam Hogvartensem faciam.' Avunculus Vemon iterum grundivit. 'an vis me illuc in autocineto vehere?' grunditus erat. Harrius putavit eum esse signum affirmationis, 'gratias tibi ago.' sursum rediturus erat cum Avunculus Vemon etiam locutus est. 'si vis iter facere ad scholam magorům, parum idoneum vehiculum est hamaxostichus. an omnia tapetia magica puncta habent?' Harrius nihil dixit. 'ubinam est haec schola?' 'nescio,' inquit Harrius, id primum animo comprehendens. e sinu deprompsit tesseram sibi ab Hagrido datam. 'hamaxostichum undecima hora abitumm a crepidine novem cum tribus partibus modo conscendam,' legit. matertera et avunculus oculos fixerunt. 'a qua crepidine?' 'a crepidine novem cum tribus partibus.' 'noli garrire,' inquit Avunculus Vemon, 'non est crepido novem cum tribus partibus.' 'scriptum est in tessera mea.' 'delirant,' inquit Avunculus Vemon, 'mente alienata est hoc genus omne. videbis. exspecta modo. esto, te ad Crucem Regis vehemus. nisi Londinium aliam ob causam eamus, non id faci-amus.' 'cur Londinium ibitis?' rogavit Harrius, conatus cum eo famil-iariter agere. 'Dudleum in valetudinarium ducemus,' infremuit Avunculus Vemon. 'amputanda est ilia cauda exsecrabilis priusquam ad scholam Smeltings it.' * postridie mane quinta hora experrectus Harrius fervidior atque commotior erat quam ut rursus dormiret. surrexit et bracas linteas caeruleas induit quod noluit in stationem ire vestitum magicum gerens - in animo habebat in hamaxosticho vestem Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 73 tnutare. indicem Hogvartensem itemm scrutatus est ne quid oblitus esset, curavit Hedvigam in cavea includendam, deinde hue illuc per conclave spatiatus est exspectans dum Durslei surgerent. duabus post horis, vidulus Harrii ingens et gravis in Pursleorum autocineto impositus erat, Matertera Petunia Dudleo persuaserat ut iuxta Harrium sederet profectique erant. ad Crucem Regis decima hora et dimidia pervenerunt. Avunculus Vernon vidulum Harrii in carrulo impositum propulit in stationem. Harrius putavit hanc esse insolitam benevolentiam dum Avunculus Vemon repente ante crepidines constitit maligne subridens. 'itaque advenisti, puer. hie sunt crepidines novem et decern, crepido tua debet esse alicubi in medio, sed nondum, ut mihi videtur, aedificata est. quid putas?' neque erravit ille. supra crepidinem unam erat numerus magnus novem e plastico et supra alteram numerus magnus decern e plastico, neque quidquam omnino in medio. 'sit tibi terminus felix,' inquit Avunculus Vemon etiam malig-nius subridens. discessit haud plura locutus. Harrius conversus tres Dursleos vidit in autocineto abeuntes et inter se ridentes. admodum siccum fiebat os eius. quidnam faceret? multi eum oculis mirantibus intuebantur, ob Hedvigam. debebat aliquem rogare. custodem praetereuntem consistere iussit, neque ausus est mentionem facere crepidinis novem cum tribus partibus. custos nunquam de schola Hogvartensi audiverat et cum Harrius ne dicere quidem posset in qua regione esset, irascebatur, quasi Harrius consulto stultus esset, desperans, Harrius quaesivit de hamaxosticho undecima hora abituro, sed custos negavit talem esse, denique custos discessit, de tempus perdentibus mussans. nunc Harrius conabatur se continere neque pavori cedere. horologium magnum supra tabulam hamaxostichorum adven-ticiorum positum eum admonuit ut decern minutis hamaxostichum ad scholam Hogvartensem abiturum deberet conscendere nec sciebat omnino quomodo id faciendum esset; solus relictus est in media statione cum vidulo vix tollendo, sinu pleno pecuniarum magicarum magnaque strige. Hagrid, ut videbatur, oblitus erat praeceptum aliquod ei 74 Harrius Potter Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 75 tradere, ut ingredienti in Angiportum Diagonion necesse erat laterem tertium a sinistra fodicare. nesciebat an baculo deprompto diribitorium intra crepidines novem et decern positum fodicaret. illo momento turba hominum a tergo eum praeteribant et pauca verba quae dicebant audivit. '- confertus Mugglibus, scilicet — Harrius se circumegit. femina pinguior pueros quattuor omnes fulgentibus capillis rubri colons alloquebatur quorum quisque ante se propellebat vidulum similem illius Harrii - et strigem habebat. Harrius, corde saliente, carrulum post eos propulit. ubi constiterunt Harrius quoque constitit, satis prope ut audiret quid dicerent. 'qui est numerus crepidinis?' inquit puerorum mater. 'novem cum tribus partibus!' voce acuta respondit puella parva, capillis quoque rubris, quae manum eius tenebat. 'mater-cula, nonne mihi licet ire ...?' 'non satis aetatis habes, Ginny, nunc tace. bene est, Persi, tibi primům eundum est.' puer qui visus est natu maximus ad crepidines novem et decern contendit. Harrius spectavit, cavens ne oculis connivendis occa-sionem amitteret - sed simul ac puer eo pervenit ubi divisio in duas crepidines facta est, turba magna peregrinatorum volup-tariorum ante oculos glomerata est, et cum tandem ultimum sacciperium dorsuale e conspectu abiisset, puer evanuerat. 'Frederice, tu proximus ibis,' inquit femina pinguior. 'ego non sum Fredericus, sum Georgius,' inquit puer. 'pro fidem, femina, tene appellas matrem nostram? nonne agnoscis me esse Georgium?' 'da veniam, Georgi carissime.' 'iocabar modo, ego sum Fredericus,' inquit puer, et profectus est. geminus discedentem voce magna festinare iussit, quod fecisse videbatur, nam post secundum evanuerat - sed quomodo id fecerat? nunc frater tertius alacriter ad claustrum tesseris inspiciendis ibat - eo paene pervenerat - et tum, admodum subito, nusquam erat. nihil aliud reliquum erat. 'obsecro mihi ignoscas,' dixit Harrius feminae pinguiori. 'salve, carissime,' inquit. 'an primanus es Hogvartensis? Ronaldus quoque scholam incipit.' filiorum ultimum et natu minimum ostendit. procerus erat, macer, inhabilis, cum lenticulis, manibus et pedibus magnis nasoque longo. 'ita vero,' inquit Harrius. 'sed - sed nescio quomodo -' 'quomodo in crepidinem ingrediaris?' inquit voce benigna, et Harrius adnuit. 'noli te sollicitare,' inquit. 'necesse est solum ut recta eas in claustrum intra crepidines novem et decern situm. ne consti-teris neve timueris ne in claustrum incurras. id maxime refert. si trepidas, rem melius geres paulum festinans. agedum, i ante Ronaldum.' 'hem - sit ita,' inquit Harrius. carrulo circumacto claustrum intuitus est. solidissimum videbatur. coepit ad claustrum ire. ei qui crepidinibus novem et decern appropinquabant eum trudebant. Harrius celerius ibat. in diribitorium illud infracturus erat calamitatem sibi inferens - in carrulum innixus nervis intends cursum accelerabat - claustrum semper propius fiebat - non possit se cohibere - non carrulo moderabatur - aberat iam pedem unum - oculos clausit colli-sionem exspectans - non facta est collisio ... adhuc currebat ... oculos aperuit. machina vectoria vaporalis coccini colons iuxta crepidinem hominibus confertam stabat. in signo sublato inscriptum est Uamaxostichus Rapidus Hogvartensis, Undecima Hora. Harrius respiciens ubi diribitorium fuerat arcum e ferro procuso vidit, cum titulo Crepido Novem cum Tribus Partibus. rem bene gesserat. fumus e machina surgens supra capita turbae garrientis lente volabat, feles autem variorum colorum hue illuc inter crura hominum vagabantur. striges aliae alias ululatu querentium modo salutabant, clamori hominum et vidulorum gravium stri-dori obstrepentes. currus primae partis hamaxostichi iam discipulis conferti 76 Harrius Potter Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 77 erant, aliis de fenestris pendentibus ut cum familiis loquerentur, aliis de sedibus certantibus. Harrius carrulum secundum crepidinem propulit sedem vacuam quaerens. puerum facie rotunda praeteriit dicentem, 'avia, rursus bufonem amisi.' 'oh, Neville,' audivit anum suspirantem. puer crinibus Rastafarianorum turba parva circumdatus est. 'cedo, Lee, da nobis aspectum.' puer operculum sustulit cistae quam bracchiis tenebat et circulus ululavit et clamavit ubi aliquid ex interiore crus longum et villosum extendit. Harrius per turbam se impulit dum loculum inanem prope hamaxostichum extrémům invenit. primum Hedvigam intus imposuit, deinde vidulum ad ianuam hamaxostichi trudere atque trahere coepit. conatus eum sursum per scalas tollere vix potuit extremam partem sublevare et bis in pedem demisit quod ei dolorem magnum attulit. 'an vis auxilium?' locutus erat unus geminorum capillis rubris quos per diribitorium secutus erat. 'benigne facis,' Harrius anhelavit. 'heus tu, Frederice, hue venu fer auxilium!' geminis subvenientibus, vidulus Harrii tandem in angulo loculi repositus est. 'gratias vobis ago,' inquit Harrius, capillos sudore madentes ex oculis trudens. 'quid est illud?' subito inquit geminus unus, ostendens cica-tricem Harrii fulguri similem. 'edepol,' inquit geminus alter, 'num es -?' 'est,' inquit geminus primus, 'nonne es ille?' Harrio addidit. 'quid?' inquit Harrius. 'Harrius Potter,' gemini simul clamaverunt. 'oh, ilium dicitis,' inquit Harrius. 'immo, fateor me esse ilium.' pueri duo hiantes eum aspexerunt et Harrius sensit se erubescere. tum vox exaudita est illapsa per apertam hamaxostichi ianuam, levamen ei praebens. 'Frederice? Georgi? an ibi estis?' 'venimus, Mater.' postremum Harrium intuiti, gemini de hamaxosticho desiluerunt. Harrius iuxta fenestram consedit unde, semicelatus, familiam capillis rubris in crepidine stantem videre poterat et audire quid dicerent. mater sudarium modo deprompserat. 'Ronalde, aliquid in naso habes.' puer natu minimus motu subito effugere conatus est, sed complexa eum nasum extrémům fricare coepit. 'Mater - abito.' sinuando se liberavit. 'eheu, an Ronaldulus aliquid in nasunculo habet?' inquit geminorum unus. 'tace,' inquit Ronaldus. 'ubi est Persius?' inquit mater. 'appropinquat.' puer natu maximus fortibus longisque passibus in conspectum venu, vestitu iam mutato vestes longas Hogvartenses nigras et undulantes gerebat et infixum in pectore Harrius insigne fulgens ex argento factum et littera P notatum animadvertit. 'non possum diu morari, Mater,' inquit. sum in prima parte ubi loculi duo Praefectis reservati sunt -' 'num es Praejectus, Persi?' inquit geminus unus, visus maxime admirari. 'debebas aliquid dicere, id omnino ignor-abamus.' 'immo,' inquit geminus alter, 'videor meminisse eum aliquid de re dixisse semel -' 'aut bis -' 'per minutum -' 'tota aestate -' 'tacete modo,' inquit Persius ille Praefectus. 'cur tandem Persius vestes novas nactus est?' dixit unus e geminis". quod est Praefectus,' inquit mater amans. 'sic bene habet, carissime. sit terminus tibi felix - mitte mihi strigem cum adveneris.' Persius, osculo matris in gena accepto, abiit. deinde ad geminos ilia versa est. 'nunc, vos ambo - iubeo vos hoc anno vitam honestam agere. si unam modo strigem accepero nuntiantem vos - vos latrínám pulvere dirupisse aut -' 78 Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 79 'quid dicis de latrína pulvere diripienda? nunquam latrínám pulvere dirupimus.' 'sed consilium optimum proposuisti. gratias tibi agimus, Mater.' 'non est res xocosa. et vos iubeo Ronaldum curare.' 'noli te sollicitare. nobis custodientibus salvus erit parvulus Ronaldulus.' 'táce,' iterum inquit Ronaldus. iam paene tarn procerus erat quam gemini et nasus adhuc erat rubidus ubi mater eum fricuerat. 'scisne quid modo factum sit, Mater? scisne cui modo in hamaxosticho obviam iverimus?' Harrius celeriter reclinatus est ne ipsum se spectantem viderent. 'novistine puerum ilium capillis nigris qui in statione prope nos erat? novistine quis sit?' 'quis?' 'Harrius Potter!' Harrius vocem puellulae audivit. 'oh, Mater, licetne mihi in hamaxostichum ascendere ut eum videam? oh, Mater te oro obsecroque ...' 'iam eum vidisti, Ginny, neque puer ille miserrimus spectandus est sicut animal in vivario. an re vera est ille, Frederice? quomodo id scis?' 'rogavi eum. cicatricem vidi, ilia re vera ibi est - similis fulguri.' 'me miseret caňssimi - nec mirum est eum solum misse, ego mirabar. summa cum comitate rogavit quomodo in crepidinem iniret.' 'nihil id interest, putasne eum meminisse qui sit aspectus Cuiusdam?' mater subito severissima facta est. 'veto te eum rogare, Frederice, noli tam audax esse, num vult hanc rem primo scholae die commemorari?' 'bene est, ne sis irata.' fistula cecinit. 'festinate!' inquit mater, et tres pueri hamaxostichum conscenderunt. e fenestra se inclinaverunt ut illa osculis dandis sibi valediceret et soror natu minor lacrimare coepit. 'noli lacrimare, Ginny, striges multas tibi mittemus.' 'tibi sedem latrinae Hogvartensis mittemus.' 'Georgi!' 'iocabar modo, Mater.' hamaxostichus moveri coepit. Harrius vidit matrem puerorum nianus iactare et sororem, partim ridentem, partim lacrimantem, currere ut cursum hamaxostichi adaequaret dum nimis facta est acceleratio; tum cessit illa et manus iactavit. hamaxosticho flectente iter, Harrius puellam et matrem evanescentes spectavit. domus praeter fenestram volitabant. Harrius sensit magnam animi concitationem. nesciebat quid adiret - sed non dubitabat quin melius esset quam quod relin-queret. ianua loculi lapsu aperta est et natu minimus puerorum capillis rubris intravit. 'an aliquis ibi sedet?' rogavit, sedem Harrio adversam osten-dens. 'alibi sedes omnes occupatae sunt.' Harrio abnuente, puer sedit. Harrium intuitus est et tum celeriter e fenestra prospectant, simulans se non intuitum esse. Harrius animadvertit eum adhuc in naso habere maculum nigrum. 'salve, Ronalde.' redierant gemini. 'audi, nos abibimus in medium hamaxostichum - Lee Jordan tarantulam maximám ibi habet.' 'sit ita,' mussavit Ronaldus. 'Harri,' inquit geminus alter, 'an nos introduximus? sumus Fredericus et Georgius Vislius. et hie est Ronaldus, frater noster. itaque mox vos revisemus.' 'avete,' dixerunt Harrius et Ronaldus. gemini abeuntes ianuam loculi lapsu clauserunt. 'num es Harrius Potter?' subito exclamavit Ronaldus. Harrius adnuit. 'oh - putavi fieri posse ut Fredericus et Georgius iocar-entur,' inquit Ronaldus. 'num quoque habes - tenesne quid dicam ... ?' frontem Harrii digito demonstravit. 80 Harrius Potter Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 81 Harrius fimbrias retraxit ut cicatricem fulguri similem osten-deret. Ronaldus oculos defixit. 'iste igitur est locus ubi Quidam -?' 'ita vero,' inquit Harrius, 'sed non memini.' 'an nihil meministi?' inquit Ronaldus alacriter. 'multum lucis viridis memini, sed praeterea nihil.' 'euoe,' inquit Ronaldus. sedens pauca momenta Harrium contemplavit, deinde, subito visus sentire quid faceret, celeriter e fenestra rursus prospectavit. 'an omnes cognati tui magi sunt?' rogavit Harrius, cui Ronaldus non minus iucundus erat quam ipse Ronaldo. 'hem - id credo,' inquit Ronaldus. credo matrem habere consobrinum secundum qui sit calculator, sed nunquam de eo loquimur.' 'itaque multum arris magicae iam scire debes.' manifestum erat Vislios esse inter familias illas vetustas magorům de quibus puer pallidus in Angiportu Diagonio locutus erat. 'audivi te iisse inter Muggles victurum,' inquit Ronaldus. 'quales sunt?' 'horribiles - nec tarnen omnes. sed matertera, avunculus, consobrinus sunt horribiles. utinam tres fratres magicos habuissem.' 'quinque,' inquit Ronaldus. ob aliquam causam tristis vide-batur. 'sextus familiae nostrae scholam Hogvartensem frequento. profecto exempla summa mihi sequenda sunt. Gulielmus et Carolus iam abierunt - Gulielmus erat Caput Scholae et Carolus ludo Quidditch praesidebat. nunc Persius Praefectus est. Fredericus et Georgius saepe tumultuantur, sed nihilominus notas accipiunt optimas et ab omnibus facetissimi habentur. nunc omnes exspectant me ceteros aemulaturum esse, quodsi fecero, non erit notabile quod illi id prius fecerunt. neque unquam aliquid novi accipies si fratres quinque habes. habeo vestes veteres Gulielmi, baculum vetus Caroli, rattumque veterem Persii.' Ronaldus manu in tunicam inserta rattum pinguem et canum et adhuc dormientem extraxit. 'appellatur Scabbers, inutilis est, vix unquam expergiscitur. persius Praefectus creatus strigem praemium a patre accepit, sed non habebant pecun - volebam dicere me Scabberum pro strige accepisse.' aures Ronaldi erubuerunt. videbatur credere se nimis dixisse quod rursus e fenestra prospectare coepit. Harrius non putabat nefas esse non satis pecuniae habere ad strigem emendam. ipse usque ad mensem proximum nunquam tota vita ullam pecuniam habuerat, id quod Ronaldo dixit, addens se vestes abiectas Dudlei induere coactum esse neque unquam die natali dona idonea accepisse. quibus auditis Ronaldus visus est laetior fieri. neque priusquam Hagrid me certiorem fecit quidquam sciebam de statu meo magico, de parentibus meis, de Voldemorte -' Ronaldus anhelavit. 'quid?' inquit Harrius. 'dixisti nomcn CuiusdamF inquit Ronaldus, voce et stupentis et reverends, 'crediderim te potissimum -' 'non conor fortis esse aut aliquid nomine dicendo,' inquit Harrius. 'nunquam enim cognovi id nefas esse, tenesne quid dicam? multa mihi discenda sunt ... sponsionem faciam,' addidit, primum verbis aliquid exprimens quod nuper anxium eum habuerat, 'sponsionem faciam me pessimum fore in classe.' 'erras. multi adsunt e familiis Mugglium et satis cito discunt.' dum loquuntur, hamaxostichus eos Londinio evexerat. nunc praeter agros vaccarum et ovium plenos festinabant. paulisper tacebant, spectantes agros et vias vicinales praetervolare. circa duodecima hora et dimidia, crepitu magno extra in transitu audito, femina subridens vultu lacunato lapsu ianuam aperuit et inquit, 'an vultis aliquid e carrulo, carissimi?' Harrius, qui non ientaverat, saltu surrexit, sed Ronaldus auribus iterum erubescentibus murmuravit se quadrulas duplices panis secum attulisse. Harrius in transitům exiit. apud Dursleos nunquam pecuniam habuerat bellariolis emendis et nunc cum sinus auro argentoque conferti essent paratus est ad tot Quadras Martis emendas quot ferre poterat - sed femina nullas habebat Quadras Martis. habebat tarnen 82 Harrius Potter Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 83 Fabas Alberti Botti Omnium Saporum, Curamem Drooblensem Optime Dilatandam, Ranas Socolatas, Crustulas Peponis, Libas e Lebete, Bacula e Glycyrrhiza et nonnullas res alias miri generis quas nunquam tota vita Harrius viderat. ne quid omitteret, exempla omnium bellariolorum emit et feminae pependit undecim argenteas Falces et septem aeneas Knuees. oculis defixis Ronaldus Harrium contemplavit haec omnia in loculum referentem et in sedem inanem deponentem. 'an fame laboras?' 'esurio,' inquit Harrius, morsu partem magnam crustulae peponis capiens. Ronaldus fasciculam glebosam depromptam explicuerat. inerant quattuor quadrulae duplicis panis. quarum una divulsa inquit, 'ilia semper obliviscitur me non amare bubulam salitam.' 'inter nos fiat permutatio,' inquit Harrius, crustulam tollens. 'en, hoc tibi dabo -' 'sed num vis hanc quadrulam? siccata enim est,' inquit Ronaldus. 'scilicet non multum temporis habet ilia,' addidit festinans, 'nos quinque curans.' 'agedum, crustulam sume,' inquit Harrius, qui nunquam prius aliquid partiendum habuerat neque, vero, aliquem quocum partiendum erat, iucundum erat ibi cum Ronaldo sedere atque omnes crustulas et libas Harrii consumere (quadrulae duplices iacebant relictae). 'quae sunt haec?' Harrius Ronaldum rogavit, fasciculum Ranarum Socolatarum tollens. 'num re vera ranae sunt?' incip-iebat sentire nihil admirationem sibi moturum esse. 'minime,' inquit Ronaldus. 'sed vide quae sit charta, deest mihi Agrippa.' 'quid?' 'oh, nempe rem ignoras - Ranae Socolatae Chartas intus habent, tenesne? colligendas - Magas Magosque Celebres. habeo circa quingentos sed neque Agrippam neque Ptolemaeum/ Harrius Ranam Socolatam detexit et chartám sustulit. faciem ostendit perspicilla semilunaria gerentis cum naso longo et distorto, capillis argenteis et promissis, necnon barba et mystace. sub pictura scriptum est nomen Albus Dumbledore. 'itaque hie est Dumbledore!' inquit Harrius. 'ne mihi dixeris te nunquam de Dumbldore audivisse!' inquit gonaldus. 'an licet mihi ranam habere? potest fieri ut mihi AgripPa contingat - gratias tibi ago -' Harrius, charta inversa, legit: Albus Dumbledore, nunc Praeses Scholae Hogyartensis. magus nostrae aetatis maximus, utfert opinio multorum jiominum, Professor Dumbledore praecipue inclaruit ob magum sinistrum Grindelwald anno MCMXLV victum, ob duodecim modos utendi sanguine dracontis inventos, ob studia alchemistica cum socio Nicolas Flamelo suscepta. Professor Dumbledore symphoniacis in camera canentibus et decern conorum ludo fruitur. Harrius, charta iterum inversa, miratus est quod vultus Dumbledoris evanuerat. 'abut!' 'non potes exspectare eum totum diem moraturum esse,' inquit Ronaldus. 'redibit. non ita, iterum habeo Morganam cuius iam sex exempla habeo ... an tu chartám vis? potes ipse collec-tionem incipere.' oculi Ronaldi ad acervum Ranarum Socolatarum nondum detectarum erraverunt. 'velim tu ipse sumas,' inquit Harrius. 'sed apud Muggles, si scire vis, imagines hominum photographice expressae eodem loco morantur.' 'satin hoc certum est? num dicis eas haudquaquam moveri?' inquit Ronaldus voce plena admirationis. 'rem miramV Harrius Dumbledorem in picturam chartae suae relabentem et sibi paulum subridentem oculis defixis contemplavit. Ronaldus ranas esse malebat quam chartas inspicere Magarum et Magorům Celebrorum, sed Harrius oculos ab eis avertere non poterat. mox non solum Dumbledorem et Morganam habebat, sed etiam Hengistum de Woodcroft, Albericum Grunnionem, Circem, Paracelsum, Merlinumque. denique a druida Cliodna nasum scabente oculos avellit ut saccum aperiret Fabarum Alberti Botti Omnium Saporum. 'fabae illae tibi summa cum eura tractandae sunt,' Ronaldus 84 Harrius Potter Harrium admonuit. 'cum dicunt omnes sapores, id ipsum significant - non solum solitos sapores socolatae, menthae piperatae, liquaminis malosinensis, sed etiam spinaciae, iecoris, omenti. Georgius credit se semel fabam edisse mucum sapientem.' Ronaldus fabam viridem sustulit, accurate inspexit, angulum unum dente momordit. 'vae - viden? saporem habet cauliculorum.' laetabantur inter se Fabas Omnium Saporum edentes. Harrius adeptus est saporem panis tosti, nucis palmae, fabarum coctarum, fragorum, prandii Indorum, herbarum, cafaei, sardarum, et satis audaciae habebat ut extremam partem momorderit fabae cineraceae a Ronaldo spretae, quae tandem piperata evasit. rus iam fenestram praetervolans incultius fiebat. arva culta abierant. nunc aderant silvae, flumina obliqua, colles obscuri et viridantes. ianua loculi pulsata, intravit puer vultu rotundo quem Harrius in crepidine novem cum tribus partibus praeterierat. lacrimosus videbatur. 'obsecro mihi ignoscatis,' inquit, 'sed bufonem usquam vidistis?' abnuentibus illis, ululavit, 'amisi eura! semper a me aufugit!' 'rursus apparebit,' inquit Harrius. 'ita vero,' inquit puer miser, 'si eum videritis discessit. 'nescio cur tarn sollicitus sit,' inquit Ronaldus. 'bufonem si attulissem quam celerrime amittere vellem. Scabbero tarnen allato, vix me decet sic loqui.' rattus in gremio Ronaldi adhuc dormiebat. 'si mortuus esset, nil interesset,' inquit Ronaldus fastidiose. 'heri conatus sum eum in flavum mutare colorem ut mihi magis placeret, sed incantamentum parum processit. en, tibi osten-dam vidulum rimatus baculum deformissimum extraxit quod nonnullas cicatrices habebat et aliquid candidi in extrema parte fulgens. 'crinis monocerotis paene extrusus est. attamen -' baculum modo sustulerat cum ianua loculi iterum lapsu Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 85 aperta est. puer bufone carens redierat, sed nunc puella eum comitabatur quae vestes novas Hogvartenses iam induerat. 'an aliquis bufonem vidit? Neville suum amisit,' inquit. vocem habebat arrogantiorem, multum crinium densorum fulvi colons, denies priores aliquanto maiores. 'iam negavimus nos eum vidisse,' inquit Ronaldus, sed puella non audiebat, baculum spectabat quod ille manu tenebat. 'an artem magicam exerces? cedo, quaeso, artificium ostende.' locuta consedit. Ronaldus videbatur stupere. 'hem - sit ita.' tussim parvulam edidit. 'miteque butyrum bellesque et lumina solis alloquor et precibus numina vestra colo. rattum habeo pinguem et stolidum. vultisne colorem mutare in croceum? numina vestra colam.' baculum iactavit, sed nihil accidit. Scabbers cinereus manebat et sopitus. 'an certum scis id verum esse incantamentum?' inquit puella. 'at non videtur efficacissimum esse, egomet incantamenta pauca et simplicia temptavi solum ut peritior fiam et res mihi semper bene gesta est. in familia mea nulli fuerunt homines magici, maxime mirata sum epistulam meam nacta, sed scilicet valde gaudebam. nusquam enim exstat schola melior magicae artis, utaudivi - scilicet omnes libros necessarios edidici. spero modo id satis fore - ego sum Hermione Granger, ne quid omittam, dicite mihi nomina vestra.' haec omnia celerrime dixit. Harrio Ronaldum contemplanti magno erat solacio quod vultu obstupefacto ostendit se quoque non omnes libros necessarios edidicisse. 'ego sum Ronaldus Vislius,' mussavit Ronaldus. 'Harrius Potter,' inquit Harrius. 'ain tu?' inquit Hermione. 'scilicet omnia de te scio - libros aliquos extraordinarios comparavi ut scientiam legendo augerem, et tu es in Histoňa Recens Magicae Artis et Ortus atque Occasus Artium Obscurarum et Casus Praestigiosi Saeculi Vicesimi. 'an verum dicis?' inquit Harrius obstupefactus. 'tene hoc nescire! in locum tuum assumpta ego omnia 86 Harrius Potter cognovissem,, inquit Hermione. 'an alteruter vestrum seit in qua domo futurus sis? quaestione habita, spero me fore inter Gryffindorenses, domus enim ilia longe optima esse videtur, audio Dumbledorem ipsum Gryffindorensem fuisse, sed credo domum Ravenclaw non ita malam futuram esse ... melius tarnen sit si abeamus bufonem Nevilli quaesitum. vos ambos admoneo ut iam vestes mutetis. spero enim nos mox illuc adventuros esse.' et discessit, secum ducens puerum bufone carentem. 'quacunque in domo ero, spero earn procul afuturam esse,' inquit Ronaldus. baculum in vidulum reiecit, 'incantamentum stultum - Georgius mihi dedit, sponsionem faciam eum scivisse id inutile esse.' 'in qua domo sunt fratres tui?' rogavit Harrius. 'Gryffindor,' inquit Ronaldus. visus est rursus tristitia opprimi. 'in ilia quoque erant Matercula et Paterculus. nescio quid dicturi sint si domus alia mihi assignata sit. non credo domum Ravenclaw/ore ita malam, sed puta me inter Slytherinos positum.' 'an ea est domus in qua Vol- dicere volebam Quidam fuit?' 'ita vero,' inquit Ronaldus. in sedem relapsus est, tristitiam vultu praeferens. 'arbitror mystaces extremos Scabberi paulo candidiores factos esse,' inquit Harrius, animum Ronaldi a contemplatione domorum avocare conatus. 'at quid faciunt fratres tui natu maximi iam e schola egressi?' Harrius secum agitabat quid schola relicta faceret magus. 'Carolus in Romania draconibus studet et Gulielmus negotium aliquod in Africa curat sibi ab argentaria Gringotts datum, audivistine de argentaria Gringotts? scriptum est ubique in Vare Cottidiano, sed non credo te eum habere apud Muggles - aliquis arcam munitissimam spoliare conatus est.' Harrius oculos defixit. 'quid ais? quid eis accidit?' 'nihil, haec est causa cur nuntius tanti sit momenti. non capti sunt, pater dicit sine dubio invasionem illam argentariae Gringotts factam esse a Mago Nigra summae potentiae, sed non putant eos quidquam abstulisse, quod mirum est. scilicet omnes Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 87 timent cum res huius modi accidit ne Quidam sit auctor.' Harrius hunc nuntium animo volvebat. incipiebat timore angi cum mentio Cuiusdam facta erat, arbitrabatur earn esse partem jneundi in mundum magicum, sed multo facilius fuerat dicere 'Votdemorť animo tranquillo. 'cui turmae faves in ludo Quidditch?' Ronaldus rogavit. 'hem - nullam novi,' Harrius confessus est. 'quid?' Ronaldus visus est stupere. 'mane modo, non est in orbe terrarum ludus melior iam coeperat omnia explanare de quattuor follibus et de locis septem lusorum, narrans de certa-minibus notis quae cum fratribus frequentaverat et de scoparum tnanubrio quod dixit se velle emere si satis pecuniae haberet. subtilitates ludi modo Harrio interpretabatur cum ianua loculi rursus lapsu aperta est, sed nunc aderant neque Neville, puer ille bufone carens, neque Hermione Granger. tres pueri intraverunt quorum medium Harrius statim agnovit: erat puer pallidus cui obviam ierat in vestiario Magistrae Malkin. Harrium multo diligentius contemplabatur quam in Angiportu Diagonio. 'an verum est?' inquit. 'omnes in inferiore parte hamaxost-ichi dicunt Harrium Potterum esse in hoc loculo. tune igitur ille es?' 'ita vero,' inquit Harrius. pueros ceteros spectabat. ambo erant corpore compacte atque robusto et malignissimi vide-bantur. latera pueri pallidi claudebant ita ut corporis stipatores esse viderentur. 'oh, hie est Crabbe et hie est Goyle,' obiter inquit puer pallidus, animadvertens quo Harrius spectaret. 'et nomen meum est Malfoy, Draco Malfoy.' Ronaldus tussim parvam edidit, quae cacchinum celare potuit. Draco Malfoy eum intuitus est. 'an putas nomen meum ridiculum esse? nil opus est rogare quis tu sis. pater mihi dixit omnes Vislios crines rubros habere et lentiginem et liberos plures quam alere possent.' ad Harrium reversus est. 'mox invenies familias alias magorům multo meliores aliis esse, Potter, te admoneo ne sis familiaris peioribus. hac re tibi auxiliari possum.' 88 Harrius Potter Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 89 manům porrexit ad Harrium, sed ille manus coniungere noluit. 'puto me ipsum agnoscere posse qui sint peiores. benigně facis,' inquit Harrius frigide. Draco Malfoy non erubuit, sed genae pallidae roseo tinctae sunt colore. 'te moneo ut caveas, Potter,' inquit lente. 'nisi te paulo comiorem praebueris, eadem patieris ac parentes. illi quoque nesciebant quid sibi profuturum esset. si inter homines infimos, Vislios et Hagridum istum, versatus eris, similis eis fies.' et Harrius et Ronaldus surrexerunt. vultus Ronaldi non minus erubuerat quam crines. 'itera quod dixisti,' inquit. num nobiscum pugnabitis?' inquit Malfoy fastidiens. 'nisi statim abibitis,' inquit Harrius voce fořti, pectore autem minus firmo, quod Crabbe et Goyle multo maiores erant quam Ronaldus et ipse. 'sed nobis non placet abire. quid censetis, pueri? nos cibum omnem consumpsimus, vos autem aliquid reliqui habere videmini.' Goyle manum porrexit ad Ranas Socolatas Ronaldo propin-quas - prosiluit Ronaldus, sed priusquam Goylem vel tangeret, ille clamorem horribilem edidit. rattus ille Scabbers de digito eius pendebat, dentibus parvis et acutis in Goylis condylo immersis - Crabbe et Malfoy pedem rettulerunt, Goyle Scabberum magno cum ululatu circumagente, et cum tandem Scabbers avolavisset et fenestrae incursavisset, tres illi statim evanuerunt. fortasse putabant rattos plures inter beflariola latere, fortasse sonum pedum audiverant quod post secundum, ingressa est Hermione Granger. 'quid tandem factum est?' inquit, bellariola passim per solum sparsa aspiciens et Ronaldum cauda comprehensa Scabberum tollentem. 'puto eum exanimatum esse,' Ronaldus Harrio dixit. Scabberum propius inspexit. 'non ita - vix credibile est - rursus obdormivit.' quod verum erat. 'an prius obviam Malfoni iisti?' Harrius eum certiorem fecit de congressu in Angiportu Diagonio. 'de familia eius audivi,' inquit Ronaldus ambagibus usus. 'inter primos erant qui ad partes nostras redierunt postquam Quidam evanuit. dixerunt se fascinates esse, pater id non credit, riegat patrem Malfonis causam requisivisse cur ad Partes Nigras secederet.' ad Hermionem versus est. 'quid nos vis facere?' 'melius erit si festinantes vestes induetis, modo ii ad frontem rectorem hamaxostichi consultum et ille dicit nos mox illuc adventuros esse, num pugnavistis? vos in mala incidetis etiam antequam advenimus!' 'Scabbers pugnabat, nos non pugnabamus,' inquit Ronaldus, frontem contrahens. 'an vis abire dum vestem mutamus?' 'sit ita - solum hue ingressa sum quod extra homines se pueriliter gerunt, hue illuc in transitu currentes,' inquit Hermione voce arroganti. 'sciebasne quoque te sordes in naso habere?' Ronaldus earn discedentem oculis torvis aspexit. Harrius e fenestra prospectabat. tenebrae fiebant. sub caelo purpureo montes silvasque videre poterat. retardare visus est hamaxost-ichus. ille et Ronaldus tunicis exutis vestes longas et nigras induerunt. vestes Ronaldi paulo breviores erant ita ut calceos gymnasticos videres extrusos. per hamaxostichum vox insonuit. 'quinque minutis in stationem Hogvartensem adveniemus. quaesumus impedimenta in hamaxosticho relinquatis ut in scholam separata transfer-antur.' anxietate animi et stomachi nausea Harrius laborabat; Ronaldum autem animadvertit sub lentigine pallescere. bellari-olis reliquis sinus farserunt et turbae in transitům influenti se addiderunt. hamaxostichus, celeritate tardata, denique constitit. homines ad ianuam contenderunt et exierunt in crepidinem parvam et tenebrosam. Harrius frigore noctis inhorruit. turn lucerna advenit sursum deorsum supra capita discipulorum mota et vocem notam Harrius audivit: 'primáni! primáni hue venite! an bene habes, Harri?' 90 Harrius Potter vultus Hagridi magnus et villosus supra capita fluctuantia renidebat. 'agite, me sequimini - pluresne sunt primáni? cavete ne cadatis! primáni, me sequimini!' labentes et titubantes, Hagridum secundum tramitem arduum et angustum, ut videbatur, secuti sunt, tantae erant utrimque tenebrae ut Harrius putaret arbores densas ibi adesse nemo multum locutus est. Neville, puer ille qui semper bufonem amittebat, semel atque iterum de naribus edidit sonum. 'mox primum conspectum scholae Hogvartensis habebitis,' Hagrid respiciens clamavit, 'hie ubi flectit iter.' maximus erat clamor admirationis. semita angusta in ripam lacus magni et nigri subito patuerat. in summo monte alto in altera ripa, fenestris in caelo stellato fulgentibus, insidebat castellum ingens multis turribus turri-culisque instructum. 'lintres non plus quattuor capiunt!' clamavit Hagrid, classem lintrium parvarum ostendens sedentem in aqua litori propin-quam. Harrium et Ronaldum in lintrem secuti sunt Neville et Hermione. 'an omnes conscendistis?' clamavit Hagrid, qui propriam sibi lintrem habebat, 'esto - PROGREDIAMUR!' et tota classis lintrium simul profecta est, trans lacum tam levem quam vitrum labens. conticuere omnes, intuentes castellum magnum sibi imminens dum ad rupem in qua stabat semper propius vehebantur. 'capita demittite!' clamavit Hagrid ubi lintres primae ad rupem advenerunt; omnes, capitibus demissis, vecti sunt per velum hederae, quod foramen latum in fronte rupis celavit, et secundum cuniculum obscurum quod videbatur eos recta sub castellum ferre, dum ad portům subterraneum nescio cuius generis pervenerunt, qua in saxa et lapillos aegre exierunt. 'heus, te voco! an tuus est hic bufo?' inquit Hagrid, qui lintres, hominibus egredientibus, inspiciebat. 'Trevor!' clamavit Neville laetitiae plenus, manibus porrectis. deinde transitům in rupe factum aegre ascenderunt, lucernám Hagridi secuti, tandem exeuntes in herbas leves et madidas umbra castelli omnino obscuratas. Iter a Crepidine Novem cum Tribus Partibus 91 scalas lapideas ascenderunt et ostio ingenti e quercu facto circumfusi sunt. 'an omnes adestis? heus tu, an adhuc bufonem habes?' Hagrid, pugno enormi sublato, ter ostium castelli pulsavit.