Postquam aliquamdiu ludulum petasi tollendi mani-busque pulsandi luserunt, ludulus ille variatione carens principulo taedium afferre coepit. »Et quid«, inquit, »mihi faciendum est, ut petasus de ca-pite decadat?« Sed vir gloriosus principulum non audivit. Immodicus sui admiratoris solum qui laudibus eum efferat audit. »Mene re vera valde admiraris?« gloriosus principulum rogavit. »>Te admirari(, quid hoc sibi vult?« »Admirari significat hoc: Tu cognoscis me omnium bel-lissimum, elegantissimis vestibus indutum, locupletissi-mum, ingeniosissimum huius asteroidis hominem esse.« »At nemo praeter te istum asteroidem incolit!« »Tarnen hoc gratum mihi fac: Admirare me!« »Admiror te, si tibi commodo est«, principulus inquit, nihil certi respondens. Quo dicto evolavit. »Quae mira capita, isti adulti homines«, sibi dixit dum iter facit. Caput duodecimum Tertiam stellam potator incolebat. Ut principulus ibi non diu commoratus sit, tarnen magna aegritudine anirhi affectus est: »Quid hic agis?« e potatore quaesivit, quem taci-turnum ante magnum numerum flasconum pleno-rum vacuorumque sedentem videbat. Tum ille vultu lugubri: »Poto.« »Cur potas?« principulus rogavit. 44 »Poto, ut obliviscar«, potator respondit. »Quarum rerum oblivisci conaris?« principulus, cuius misericordiam potator movebat, percontatus est. Et ille oculos in terram deiciens: oOblivisci me pudere j conor«, confessus est. »Cuius rei te pudet?« principulus, quern potatoris mise-rebat, e viro exquisivit. »Vino deditus sum«, potator denique dixit et conticuit Principulus consilio auxilioque orbus evolavit. »Quae mira capita, isti adulti homines^ in itinere secum cogitavit. Caput tertium decimum Quartam stellam negotiator incolebat. Qui vir adeo nego-tiis occupatus erat, ut, cum principulus appareret, ne oculos quidem tolleret. »Salve!« principulus dixit. »Fuminstula tua exstincta est.fl »Tria et duo sunt quinque. Quinque et septem duode-cim. Duodecim et tria quindecim. Quindecim et septem viginti duo. Viginti duo et sex duodetriginta. Tempus deest ad earn rursus incendendam. Viginti sex et quinque triginta unum. Bombaxl Sunt ergo quingenties semel decies cente- 47 na milia et sescenti viginti duo milia et septingenti triginta unum.tf »Quarum rerum quingenties centena milia?« »Quid? Sempeme ades? Quingenties centena milia ... quarum rerum plane oblitus sum ... Tot negotiis implicitus sum! Homo gravis sum, qui tempus pretiosum ineptiis haud tero! Duo et quinque fiunt septem ...« »Quingenties centena milia quarum rerum?« principu-lus iterum rogavit, qui numquam rogare desistebat, quae rogare coeperat. Negotiator oculos sustulit et dixit: »Ex quinquaginta quattuor annis hanc stellam incolo, qui ter tantum ab negotiis impeditus sum. Primům ante viginti duo annos a melolontha, quae nescio unde deciderat. Strepitu horrisono, quem edidit, exterritus quater in com-putando erravi. Iterum ante undecim annos cum doloribus articulorum temptatus sum. Corpus non satis exerceo, mihi non vacat ambulare. Vir gravis sum. Tertium ... eo ipso momento! Quingenties centena milia ...« »Quarum centena milia rerum?« Negotiator intellexít spem otii capiendi vanam esse: »Centena milia earum minutarum rerum, quae non-numquam in caelo conspiciuntur.« »Muscarumne?« »Minime vero! Parvarum rerum lucentium.« »Apiumne?« »Nullo pacto! Parvarum rerum aurearum, quae homines desidiosos ad somniandum inducunt. Ego autem vir gravis sum. Mihi non vacat somniare.« »Stellasne significas?« »Significo.« »Et quid quaeso facis quingenties centenis milibus stellar um?« »Sunt proprie quingenties semel decies centena milia et sescenti viginti duo milia et septingenti triginta unuml Vir gravis sum, diligens et attentus in rebus agendis.« »Et quid facis his stellis?« »Quid faciam rogas?« »Rogo.« »Nihil. Stellas possideo.« »Possidesne Stellas?« »Ita. Possideo.« »Regem quendam conveni, qui...« »Reges non possident. Regnant. Interest, utrum possi-des an regnas.« »Quid prodest possessionem stellarum habere?« »Qui stellarum in possessione est, locuples est.« »Quid prodest locuples esse?« »Qui locuples est, alias Stellas, si reperit, emere pot-est.« »Iste«, principulus secum cogitavit, »more potatoris ra-tiocinari videtur.« Tarnen interrogare perrexit: »Quomodo stellae possideri possunt?« »Cui sunt?« negotiator stomachosus respondit. »Ignoro. Nemini.« »Igitur mihi sunt. Ego enim omnium primus fui, cui Stellas possidere in mentem venerit.« »Tantulane res?« »Ita, Si adamantem invenis, cuius possessionem nemo habet, tuus est. Si insulam invenis, quam nemo possidet, tua est. Si quid primus excogitavisti, inventum tuum iure 49 tutum redditum tuum est. Ego Stellas possideo, quia nemi-ni ante me in mentem venit Stellas possidere velle.« »Quod verum est«, principulus inquit. »Quid autem eis facis?« rogavit, qui numquam, quae rogare coeperat, rogare desinebat. »Stellas gero et procuro«, negotiator inquit, »iterum iter-umque eas numero. Quod valde laboriosum est. Sed ego vir gravis sum, negotiorum gravium gerendorum peritissi-mus.« Quo dicto principulus nondum contentus erat. »Si focale possideo, mihi licet id collo circumligare et quoquoversus auferre. Si florem possideo, licet eum car-pam et quoquoversus auferam. Tu autem Stellas carpere ne-quis!« »Hoc verum. In mensa nummularia autem deponere possum.« »Quid hoc rei est?« »Significat hoc: Numerům stellarum mearum litter is mando. Quo facto chartulam in loculo depono, quem clavi obsero.« »Quidamplius?« »Nihil amplius!« Principulus secum: »Festive dictum, ingenio poetko praeditum. Grave autem mihi non videtur.« Quod ad res graves attinet, principulus omnino dissen-tiebat ab adultis hominibus. »Ego«, inquit, »florem possideo, quem cottidie irrigo. Tres montes ignivomos possideo, quos singulis hebdoma-dibus purgo. Purgo et ilium, qui exstinctus est. De monti-bus ignivomis enim dubitandum. Prodest vulcanis et flori a me possideri. Tu contra minime ex usu stellarum es...« 50 Negotiator os aperuit, sed cum nesciret quod respondent, principulus aufugit. »Adulti homines re vera miri et insoliti sunt«, principulus secum dixit in itinere. 51 Caput quartum decimum Quinta Stella valde insolita omniumque minima erat. Praeter lucernám lucernaeque curatorem nihil capiebat. Princi -pulus minime intellegere poterat quid in regione vasti caeli et in Stella inculta lucerna lucernaeque curator usui essent. Tarnen secum cogitavit: »Fieri potest, ut et ille mente utcumque captus esset. At-tamen puto eum minus insanire quam rex et gloriosus et negotiator et potator. Opus, quo fungitur, saltem utile esse videtur. Qui lucernám accendit, novám stellam vel flórem quasi gignit. Qui lucernám exstinguit, efficit, ut flos stel-laque obdormiscant. Hoc negotium valde iucundum est. Vere utile quia iucundum est.« Postquam pedem in Stella intulit, principulus lucernae curatorem his verbis verecunde salutavit: »Salve. Curnam lucernám modo exstinxisti?« »Iussus sum«, lucifex respondit. »Salve.« »Quid iussus es?« »Ut lucernám exstinguam. Vale.« Lucernám rursus accendit. »Cur autem earn modo accendisti?« »Ita iussus sum«, lucifex respondit. »Minime intellego«, principulus ait. »Res non postulát, ut intellegas«, inquit. »Sic iussa sunt utsunt. Salve!« Quo dieto lucernám exstinxit. Deinde sudorem frontis mucinnio scutulato rubro de-tersit. »Munus, quo fungor, terribile est. Olim utile et ratione praeditum erat. Lucernám exstinguebam mane, accende- T N Munus, quo fungor, horribile 52 bam vesperi. Reliquo tempore diei reviviscebam, nocte dormiebam...« »Et ex eo tempore praescriptum umquam mutatum est?« »Praescriptum non mutatum est«, lucifex inquit. »Inde omne hoc malum! Stella in singulos annos celerius celeri-usque circumvolvebatur. Praescriptum mutatum non est!« »Quid igitur?«, principulus inquit. »Cum semel nunc in sexagesima parte horae circumaga-tur, mihi ne quidem momentum temporis est ad respiran-dum et relaxandum. In sexagesima parte horae lucernám semel accendo, semel exstinguo!« »Quod narras ridiculum est! Dies apud te unius horae momenti finibus continentur!« »Quod narro minime ridiculum est«, curator inquit. slam unum mensem enim colloquimur.« »Unumne mensem ?« »Ita. Triginta temporis minuta. Triginta dies! Vale!« His verbis lucernám rursus accendit. Principulus lucificem lucernám accendentem spectabat. Amabat enim hunc virum, qui officium suum tanta pietate exsequeretur. Cum recordaretur, quomodo olim sellam movens ad libitum solis occasus spectare potuisset, lucifici subvenire volebat. »Scio, quomodo animum relaxare possis, si velis.« »Semper volo«, lucifex inquit. Nam studium muneris tuendi et otio frui inter se non repugnant. Principulus loqui perrexit: »Stella tua tarn parva est, ut tribus saltibus earn circum-ire possis. Si satis lente progredieris, semper sole gaude- bis. Si quietem capere vis, ambula ... ita riet lux quamdiu voles.« »Hoc haud multum mihi prodest«, lucifex inquit. »Nihil in vita tam me iuvat quam somnus.« »Incommodum capis«, principulus inquit. »Incommodum capio«, lucifex inquit. »Vale!« Lucernám exstinxit. »Hic«, principulus profecturus secum dixit, »hic ab omnibus contemnabitur et illudebitur: a rege, a glorioso, a Potatore, a negotiatore. Hic autem mea sententia unicus non illudendus est. Forsan quod aliorum res neque suas curet.« Principulus sorte lucificis commotus suspiravit se-cumque denuo dixit: »Hic vir unicus est, qui amicus meus fieri potuisset. Cuius autem Stella pusilla haud locum mihi relinquit...« Quod principulus secum infitiabatur: Desiderio huius stellae fortunatae imprimis angebatur, quod ibi viginti quattuor horarum spatio milies quadringenties quadragies solis occasus spectari possunt. 54 55