REG. — Jam ut petasus decidat, inquit, quid faciendum est? Sed eum gloriosus ille non audiit. Gloriosorum enim est nihil nisi laudes audire. Regulum porro interrogavit: GL. — Verene me multum admiraris? REG. — Quid significat admirari? GL. — Admirari hoc significat, me in Stella formosis-simum unum et elegantissime vestitum et divitissimum et ingeniosissimum esse profiteri. REG. — At solus in Stella ista es! GL. — Gratum mihi feceris si me tarnen admiratus eris. Regulus, jactatis paulum umeris: REG. — Admiror te, inquit, sed quidnam tua interest? Quae cum dixisset abiit. Dum autem iter facit, nihil amplius secum cogitavit quam haec: «Enimuero adultorum hominum mores valde insoliti sunt.» XII PROXIMA STELLA A potatore incolebatur. Quan-quam regulus apud eum min i me diu commoratus est, tarnen magna tristitia affectus est. Cum enim potatorem silentio accubantem et binis lagonarum copiis, altera ina-nium, altera plenarum, circumfusum invenisset: REG. — Quid istic agis? inquit. Tum potator maestis-simo vultu: POTATOR. — Poto, inquit. REG. — Cur potas? PO. — Ut obliviscar. Hie regulus, jam misericordia captus: REG. — Ut cujus rei obliviscaris? Potator demisso capite confessus est: PO. — Ut me pudere obliviscar. Cum regulus ei subveniendi cupidus quaesisset cujus rei eum puderet, tandem potator: PO. — Potare me pudet, inquit. Perorata oratione jam obmutuit, regulus autem suspenso atque incerto animo abiit, in itinere nihil amplius secum cogitans nisi haec: «Enimvero adultorum hominum mores mirum quantum insoliti sunt.» 34 XIII QUARTA STELLA a negotiatore incolebatur. Ille adeo occupatus erat ut adveniente regulo ne caput quidem erigeret. Cui regulus: REG. — Salve, inquit. Exstinctus est calamus tuus. NEGOTIATOR. — Tres et duo fiunt quinque. Quinque et septem duodecim. Duodecim et tres quindecim. Salve. Quindecim et septem viginti duo. Viginti duo et sex duo-detriginta. Non spatium ejus rursus accendendi. Viginti sex et quinque fiunt unus et triginta. Evasi! Fiunt ergo quinquies milies et sexies decies centena milia viginti duo milia septingenti triginta unus. REG. — Quae ista quinquies milies centena milia.7 NEG. — Hem! Semper ades? Quinquies milies et decies centena milia... jam nescio quae sint. Tot occupationibus implicor! Gravis ego vir sum neque in nugis aetatem con-sumo. Duo et quinque septem... Regulus autem, qui dum vixerat nunquam omiserat quod semel quaesierat, eum iterum interrogavit: REG. — Quae ista quinquies milies et decies centena milia? Hie negotiator, capite erecto: NEG. — Quinquaginta quattuor anni sunt, inquit, cum stellam hanc incolo: omnino ter interpellatus sum. Primům ante hos viginti duo annos, cum melolontha besti-ola nescio unde deciderat. Adeo formidolosum sonitum late ciebat ut in summa facienda quater peccaverim. Iterum ante hos undecim annos, cum ex artubus laboravi. Exercitatione egent. Ego autem ambulatiunculis non vaco. Equidem vir gravis sum. Tertium... hodie! Fiunt ergo quinquies milies et decies centena milia... REG. — Quae ista toties centena milia? Intellexit negotiator otium sibi desperandum esse. NEG. — Centena milia pusillarum istarum rerum quae in caelo interdum cernuntur. REG. — Muscaene? NEG. — Immo pusillae res quae lucent. REG. — An apes? NEG. — Immo pusillae res aureo colore de quibus ces-satores vigilantes somniant. Ego autem vir gravis sum nec somniis istis vaco. REG. — Quid? An stellae? NEG. — tta prorsus. Stellae sunt. 36 37 REG. — Quid porro quinquies milies centenis milibus stellarum facis? NEG, — Imino vero sunt quinquies milies et sexies de-cies centena viginti duo milia stellarum septingentae tri-ginta una stellae. Ego vir gravis sum atque in subducendis rationibus diligens. REG. — At quid hisce stellis facis? NEG. — Quid faciam rogas? REG. — Rogo. NEG. — Nihil facio. Eas possideo. REG. — Stellas possides? NEG. — Possideo. REG. — At ego jam regem vidi qui... NEG. - - Reges non possident, sed alicubi regnant. Plurimum inter hoc et illud interest. REG. — At quid tibi Stellas possidere prodest? NEG. — Hoc prodest ut dives sim. REG. — At quid tibi divitem esse prodest/ NEG. — Ut alias Stellas emam, si quis quam reperit. Tum regulus secum: REG. — Hie eodem fere modo atque ille meus Potator ratiocinatur. Tarnen etiam interrogavit: REG. — Qua tatione stellae ab aliquo possideri possunt? Cui negotiator truculentius: NEG. — Cujus sunt? inqu.it, REG. — Nescio. Nullius. NEG. — Atqui meae sunt; primo enim mihi hoc in mentem venit. REG. — Satis est? NEG. — Ita prorsus. Nam ubi adamanta invenis, tuus est. Ubi insulam vacuam invenis, tu a est. Ubi machi-nationem aliquam invenis, modo in tabulas publicas re-ferendam caveris, tua est. Eadem ratione ego Stellas possideo, quoniam nemini ante me in mentem venit eas sibi vindicare. REG. — Recte quidem dicis. Quid autem eis facis? NEG. — Procurationem earum gero. Earum rationem identidem subduco. Difficile quidem hoc est, sed ego vir gravis sum. Tamen regulo nondum satisfecerat. REG. — Ego si focale possideo, id collo circumdare possum et auferre. Si vero florem possideo, florem carpere et auferre possum. At tu Stellas carpere non potes. NEG. — Non equidem possum, sed rationes earum apud argentarium deponere possum. REG. — Quid ista significant? NEG. — Hoc significant, me in chartula numerům stellarum mearum scribere solere, deinde chartulam illam in loculos clavi clauses condere. REG. — Nec quidquam amplius? NEG. — Satis est. Turn regulus secum: REG. — Festivum quidem id et poeta satis dignum est, non gravissimo viro. Regulus enim de gravibus rebus longe aliter atque adulti homines sentiebat. Rursus ille: REG. — Est mihi flos, inquit, in quern aquam cotidie spargo. Sunt mihi monies—Vulcanios eos vocant—quos octavo quoque die purgo. Nam et eum purgo qui exstinc-tus est. Utique cavendum est. Et eis prodest et flori a me possideri. Tu contra nihil stellis prodes. 38 39 Negotiator os aperuit, sed, cum nihil invenisset quod responderet, regulus abiit. Dum autem iter facit, nihil aliud secum cogitabat nisi haec: «Enimvero adultorum hominum mores ab usitatis moribus omnino sejuncti sunt.» XIV QUINTA STELLA cognitione dignissima erat. Omnium minima erat et vix satis patebat ut lychno publico curatorique ejus sedem praeberet. Regulus nulla ratione intellegere poterat quidnam in regione aliqua caeli atque in Stella a domibus incolisque vacua lychnus curatorque lychnorum prodesset. Tarnen sie secum cogitavit: REG. — Nescio an hic ratione careat. Tarnen ea minus caret quam rex i lie et gloriosus et negotiator et potator. Labor saltern ejus rationem quandam habet. Cum enim lychnum cujus procurationem habet accendit, novám Stellám vel flórem quodam modo gignit. Rursus, cum eum exstinguit, tum flos vel Stella obdormiscit. Ne ille in re venustissima occupatus est. Hoc autem vere utile est quo-niam venustum est. Itaque ubi ad stellam appulsus est, curatorem Iychni honorifice salutavit: REG. — Salve. Cur lychnum modo exstinxisti? CURATOR. — Ita mihi mandátům est. Salve. REG. — Quid mandátům significat? CUR. — Hoc mandátům est ut lychnum hunc exstin-guam. Hac nocte vale. Continuo eum rursus accendit. REG. — At cur eum modo rursus accendisti? CUR. — Ita mihi mandátům est. REG. — Non intellego. CUR. — Nihil intellecto opus est. Sic se mandátům habet ut se habet. Salve. Continuo lychnum exstinxit. Deinde sudario rubris quadratis insigni frontis su-dorem abstersit et: CUR. — Immani munere fungor, inquit. Olim mo-derata laboris ratio erat. Lychnum mane accendebam; vesperi exstinguebam. Ita reliquum diem ad requies-cendum, reliquam noctem ad dormiendum vacuam habebam... REG. — Aliud videlicet postea mandátům est? CUR. — Non aliud mandátům est. Inde omnis haec calamitas! Etsi Stella in annos singulos celerius versata est, tarnen non aliud mandátům est! REG. — Quid igitur? CUR. — Nunc igitur, quia in sexagesima horae parte semel vertitur, non temporis particulam ad interquiescen-dum jam habeo. Sexagesima in parte semel et accendo et exstinguo. REG. — Equidem hoc mirifice delector, diem apud te sexagesima parte finiri! CUR. — Immo ego nequaquam delector. Mensis enim jam est cum inter nos loquimur. REG. — Mensis? CUR. — Ita est. Triginta sexagesimae, triginta dies! Hac nocte vale. Continuo lychnum accendit. Quem cum regulum in-tuitus esset, curatorem illum dilexit qui mandata tanta 40 41 Immani munere fungor. fide persequeretur et, recordatus se ipsum solis occasus sella movenda olim sectatum esse, amico subvenire voluit. REG. — Ego veto... scio qua ratione acquiescere cum velis possis. CUR. — Semper volo. Fieri enim potest ut fidelis et idem piger sis. Regulus ut inceperat perrexit: REG. — Stella tua adeo parva est ut tribus passibus earn circumeas. Tibi nihil aliud agendum est nisi satis lente progrediendum ut in aprico loco semper verseris. Si quando acquiescere voles, progredieris: ita quamdiu voles lucebit. CUR. — Isto modo parum proficio. Hoc me in vita juvat... dormire. REG. — O te infelicem! ClJR. — O me infelicem! Salve. Quae cum dixisset, lychnum exstinxit. Regulus autem dum ad ulteriora pergit sic secum cogitabat: REG. — Hie quidem ceteris, regi illi, glorioso, pota-tori, negotiatori contemptui esset. Tarnen unus est qui mihi non ridendus esse videatur, fortasse earn ob rem quod non suam, sed aliam quandam rem curat. Turn desiderio ejus commorus suspiravit et haec secum denuo: REG. — Hie unus est quo uti amico potuerim. Sed Stella ejus re vera minor est quam ut duobus locus sit... Hoc autem regulus secum confiteri non audebat, se desiderio felicis illius stellae imprimis teneri quod sol in viginti quattuor horis milies quadringenties quadragies occideret. 4?