Augustinus: Enarrationes in Psalmos IN PSALMUM 21 ENARRATIO II Delicta nostra sua fecit Christus. 3. [v 2.] Deus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Istum versum primum in cruce audivimus, ubi Dominus dixit: Eli, Eli; quod est, Deus, meus, Deus meus: Lama sabacthani? quod est, quare me dereliquisti ^7 Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum hebraice dixi se: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat illum Deus, cum ipse esset Deus; utique Filius Dei Deus, utique Verbum Dei Deus. Audi a capite illum evangelistam, qui ructabat quod biberat de pectore Domini ^8, videamus si Deus est Christus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ^9. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est, et habitavit in nobis. Et cum Verbum Deus factum esset caro, pendebat in cruce, et dicebat: Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? Quare dicitur, nisi quia nos ibi eramus, nisi quia corpus Christi Ecclesia ^10. Utquid dixit, Deus meus, Deus meus, respice me: quare me dereliquisti? nisi quodammodo intentos nos faciens et dicens, psalmus iste de me scriptus est? Longe a salute mea, verba delictorum meorum. Quorum delictorum, de quo dictum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ^11. Quomodo ergo dicit delictorum meorum; nisi quia pro delictis nostris ipse precatur, et delicta nostra sua delicta fecit, ut iustitiam suam nostram iustitiam faceret? Cur oratio interdum non exaudiatur. 4. [v 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi: dixit utique de me, de te, de illo; corpus enim suum gerebat, id est Ecclesiam. Nisi forte putatis, fratres, quia quando dixit Dominus, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste ^12, mori timebat. Non est fortior miles, quam imperator. Sufficit servo ut sit sicut dominus eius ^13. Paulus dicit, miles regis Christi: Compellor e duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo ^14. Ille optat mortem, ut sit cum Christo, et ipse Christus timet mortem? Sed quid nisi infirmitatem nostram portabat, et pro his qui adhuc timent mortem in corpore suo constitutis, ista dicebat? Inde erat illa vox, membrorum ipsius vox erat, non capitis; sic et hic, Per diem et noctem clamavi, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione, et non exaudiuntur: sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur; et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur ^15. Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam: ut intellegat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem. 5. [v 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti, et quos facis intellegere quia ad utilitatem quosdam non exaudis, et ad damnationem quosdam exaudis. Ad utilitatem non est exauditus Paulus, ad damnationem exauditus est diabolus. Petiit Iob ad tentandum, et concessum est ^16. Daemones petierunt se ire in porcos, et exauditi sunt ^17. Daemones exaudiuntur, Apostolus non exauditur: sed illi exaudiuntur ad damnationem, Apostolus non exauditur ad salutem: quia non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, laus Israel. Quare non exaudis et tuos? Quare dico ista? Mementote semper dici, Deo gratias. Et magna est hic multitudo, et qui non solent venire, venerunt: omnibus dico, quia in tribulatione positus christianus probatur, si non dereliquit Deum suum. Nam quando bene est homini, desertus est sibi christianus. Ignis intrat in fornacem, et fornax aurificis magni sacramenti res est. Ibi est aurum, ibi est palea, ibi ignis in angusto operatur. Ignis ille non est diversus, et diversa agit; paleam in cinerem vertit, auro sordes tollit. In quibus autem habitat Deus, utique in tribulatione meliores fiunt, tamquam aurum probati. Et si forte petierit inimicus diabolus, et concessum illi fuerit: sive aliquo dolore corporis, sive aliquo damno, sive amissione suorum, fixum cor habeat in illo qui se non subtrahit; et si quasi subtrahit aurem ploranti, sed apponit misericordiam deprecanti. Novit quid agat qui nos fecit, novit et reficere nos. Bonus est structor qui aedificavit domum; et si aliquid ibi ceciderit, novit resarcire. 6. [v 5.] Et vide quid dicat: In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et eruisti eos. Et novimus, et legimus quam multos patres nostros sperantes in se eruit Deus. Eruit ipsum populum Israel de terra Aegypti ^18; eruit tres pueros de camino ignis ^19; eruit Danielem de lacu leonum ^20; eruit Susannam de falso crimine ^21. Omnes invocaverunt, et eruti sunt. Numquid defecit ad Filium suum, ut in cruce pendentem non exaudiret? Quare autem ipse non eruitur modo, qui dixit: In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos? 7. [v 7.] Ego autem sum vermis, et non homo. Vermis, et non homo: nam est et homo vermis; sed ille, Vermis, et non homo. Unde non homo? Quia Deus. Quare ergo sic se abiecit ut diceret, Vermis? An quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut Christus de Maria virgine? Et vermis, et tamen non homo. Quare vermis? Quia mortalis, quia de carne natus, quia sine concubitu natus. Quare non homo? Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ^22. Quae Christus passus sit et quare. 8. Opprobrium hominum et abiectio plebis: videte quanta passus est! Iam ut dicamus passionem, et ad illam maiori gemitu veniamus, videte quanta modo patitur, et deinde videte quare! Quis enim fructus? Ecce speraverunt patres nostri, et eruti sunt de terra Aegypti. Et sicut dixi, tam multi invocaverunt, et statim ad tempus, non in futura vita, sed continuo liberati sunt. Ipse Iob diabolo petenti concessus est, putrescens vermibus: tamen in hac vita recuperavit salutem, duplo accepit quae perdiderat ^23: Dominus autem flagellabatur, et nemo subveniebat; sputis deturpabatur, et nemo subveniebat; colaphis caedebatur, et nemo subveniebat; spinis coronabatur, nemo subveniebat; levabatur in ligno, nemo eruit; clamat, Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? non subvenitur ^24. Quare, fratres mei? quare? qua mercede tanta passus est? Omnia ista quae passus est, pretium est. Cuius rei pretio tanta passus est, recitemus, videamus quae dicat. Primum quaeramus quae passus sit, deinde quare: et videamus quam sint hostes Christi, qui confitentur quia tanta passus est, et tollunt quare. Hinc audiamus totum in isto psalmo, et quae passus sit, et quare. Tenete ista duo, quid et quare. Modo ipsum quid explicem. Non ibi immoremur, et melius ad vos perveniunt ipsa verba psalmi. Videte quae patitur Dominus, attendite Christiani: Opprobrium hominum et abiectio plebis. 9. [vv 8.9.] Omnes qui videbant me, subsannabant me, locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum: sed quare dicebant ista? Quia homo factus erat, dicebant tamquam in hominem. 10. [v 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: numquid dicerent talia in illud quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum? Verbum enim illud per quod facta sunt omnia, non extractum est de ventre, nisi quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quoniam tu extraxisti me de ventre: Deus meus, ab uberibus matris meae: nam ante saecula Pater meus, ab uberibus matris meae Deus meus. 11. [v 11.]. In te iactatus sum ex utero: id est, ut mihi tu solus esses spes, iam tamquam homo, iam tamquam infirmus, iam Verbum caro factum. De ventre matris meae Deus meus es tu: non de te Deus meus; nam de te Pater meus: sed de ventre matris meae, Deus meus. 12. [v 12.] Ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet: videte desertum; et vae nobis, si ipse nos deserat, quoniam non est qui adiuvet. 13. [v 13.] Circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me: populus et principes; populus, vituli multi; principes, tauri pingues. 14. [v 14.] Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens: audiamus rugitum ipsorum in Evangelio: Crucifige, Crucifige ^25! 15. [v 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: ossa sua, firmos suos dicit; ossa enim firma sunt in corpore. Quando dispersit ossa sua? Quando dixit illis: Ecce ego mitto vos velut agnos in medio luporum ^26. Firmos suos dispersit, et sicut aqua effusus est: aqua enim quando effunditur, aut abluit, aut irrigat; effusus est Christus sicut aqua, abluti sunt sordentes, rigatae sunt mentes. Factum est cor meum tamquam cera liquescens, in medio ventris mei: ventrem suum dicit infirmos in Ecclesia sua. Quomodo cor ipsius factum est sicut cera? Cor ipsius Scriptura ipsius, id est, sapientia ipsius quae erat in Scripturis. Clausa enim erat Scriptura; nemo illam intellegebat: crucifixus est Dominus, et liquefacta est sicut cera, ut omnes infirmi intellegerent Scripturam; nam inde et velum templi scissum est, quia quod velabatur revelatum est.