JAN ŠPRINCL CAROLUS ERBEN FASCICULUS FLORUM SPONSA LEMURIS Iam nunc undecima hora sonabat, adhuc lampas conflagrabat fundens fulgur in intima cellae desuper in genuale puellae. Murus stat conclavis egentis pendet imago prisca parentis, sanctae matris, divi nati, sicut floris iam gemmati. Coram matre virgo grata, tristis supplex est prostrata, iungit palmas in maerore, flenti manat ros ex ore. „Vae mihi, perdidi iam genitorem, iam non possum ferre dolorem, vae mihi,vae, qua – mater amata, vivo utroque parente privata, ah, non possum fari verbis, ambo mi sunt iam sub herbis. Mox germana perampta est morte, frater – ictus eadem sorte. Ille, in quem fors insanirem, pro quo meme oferre scirem, ille est in peregrinum versus, ast est nondum retroversus. Cum peregrinans discedebat, oris rores abstergebat: ‚Insere linum, tu mea grata, et reminiscere sicut amata. Post tres annos iam non flebis, nam revertar, sed debebis id, quod mando, mi complere. Primo debes stamina nere, dein perfundes lintea lympha, pinges pallas sicut nympha et cum pallas iam pernebis, deinde corollas ipsa viebis.‘ Iam-iam pallas consui, dein in arca posui, ruta floribus privatur, adhuc ille mi palatur, in remotiore mundo sicut lapis in profundo. Post tres annos non auditur, utrum vivit, heus nescitur. Mater, fer auxilium, tu es mi subsidium, carum mi reducas retro, aliter non credam Petro, oro te iam centies, aut mi viam brevies. Ille est meum gaudium, cepi vitae taedium. Tute, plena gratia, aufer mi lugubria!“ Movit se pictura in muro, virgo clamat in obscuro, fusca lampas scintillavit, sese tenebris velavit. Forsan – venti tractio aut significatio. Quidam huc progreditur, in fenestram tunditur. Exauditur vox deformis: „Adhuc vigilas aut dormis? Audis virgo, tic, tic, tic, mea virgo, sum iam hic. Mea cara, quid fecisti? Utrum adhuc me novisti, aut fors alium cepisti?” UNDINUS I Supra lacu vir sedebat, noctu populo canebat: „Luce, luce, lunula, suant, suant filula! Neo socculos frugales in madores atque in calles, luce, luce, lunula, suant, suant filula! Netur vestis coniugalis, cras iam sextus, Bacchanalis, luce, luce, lunula, suant, suant filula! Soccos, viridem vestitum, ad conubialem ritum, luce, luce, lunula, suant, suant, filula!” II Virgo mane iam surrexit, tunicas in nodos nexit: „Mater, volo vadere, apud lacum lavere.” „Ne discedas, nata cara, vidi somnians amara, nata, domi maneas, quaeso, ne nunc abeas! Gemmis eras redimita, alba veste convestita, heu, ex spumis, caveas, quaeso, ne nunc abeas! Albae vestes luctum velant, lacrimas et gemmae celant, tristem sextum caveas, quaeso, ne nunc abeas!” Nescit nata tolerare, coepit quiddam stimulare, ut ad lacum abeat, nil, quod domi placeat. EMPUSA SIVE STRIGA MERIDIANA Apud scamnum infans stabat, pleno gurgite clamabat. „Nebulo, tu habes mores, siste tandem iam clamores! Est meridies, momento pater est hic post laborem: Ignis eget alimento propter tuummet furorem! En, hic eques, currulus, ludas, habes gallulum!“ Sed cum gallo currulus volat paf in angulum. Tollit denuo clamores – „Crabro perdat temet iam – ! Credas, huc Empusae horrores protinus alliciam! Veni, veni, tute Empusa, istum malum hinc asporta!“ En, it quidam, iam reclusa fit paullatim casae porta. Anus fusca, torvo vultu, cum bacillo, torta crura, convelata crasso cultu, vox procellae, rauca, dura. „Da puellum!“ – „Tu, rex sortis, mi dimitte verba vana!“ Afflat matrem ventus mortis, en, hic est meridiana! Vult ad mensam propinquare, repit compar obvio: mater nequit iam spirare, natum pressat gremio. Respicit, Empusa repit, vult puellum rapere, vadit propius, iam coepit bracchia protendere. Manum porrigit ad natum, mater torpet perturbata: „Propter Christi cruciatum!“ cadit sensibus privata. En, campanae vox auditur, est diei iam discrimen; porta raptim aperitur, pater transit casae limen. Matris os est alba nix, natus ad cor est pressatus, matrem excitavit vix, sed puellus – suffocatus. THYMUS Decessit mater in sepulcrum data, manserunt orbi pueri, vadebant quoque mane luce grata quaerentes matrem miseri. Infantes caros mater miserata in lucem rursus rediit, contexit tumulum reincarnata, in parvos flores iniit. Infantes cognoverunt matris flamen, in corde semet hilarant et flosculum, maeroris consolamen, secundum matrem nominant. O thyme matris, vos materni flores, excerpsi vos in tumulo, fabellae, nostri simplices rumores, cui portem vos in cumulo? Vos in fasciculum nunc copulabo, redimiam vos taenia, in mundum latum viam demonstrabo, qua vobis est familia. Fors filia fidelis apparebit, cui vos fragretis suaviter, fors filius fidelis apparebit ad vos cor clinans comiter. GAUDEAMUS IGITUR Gaudeamus igitur iuvenes dum sumus: post iucundam iuventutem, post molestam senectutem nos habebit humus. Vita nostra brevis est, brevi finietur; venit mors velociter rapit nos atrociter, nemini parcetur. Ubi sunt, qui ante nos in mundo fuere? Vadite ad superos, transite ad inferos. Ubi iam? – Fuere. Vivat academia, vivant professores, vivant membrum quodlibet, vivat membra quaelibet, semper sint in flore!