Salvator noster Item Augustinus, et ponitur De consecracione, distinccione 2^a: „Dum frangitur hostia, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in cruce ymmolacio eiusque sanguinis de latere effusio designatur?“ Item Ambrosius, et ponitur De consecracione, distinccione II^a: „Si, quocienscunque effunditur sanguis Cristi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo merito semper accipere, qui semper pecco, medicinam sanguinis.“ „Testamentum ergo sanguine constitutum est, quia beneficii divini sanguis testis est; unde ad tuicionem corporis et anime percipimus, quia caro Cristi pro salute corporis, sanguis vero pro anima nostra sumitur et effusus est.“ Ieronimus in Sophoniam, et habetur I^a, quaestione I^a: „Sacerdotes, qui eukaristie serviunt et sanguinem Domini populis eius dividunt, impie agunt in legem Cristi, putantes eukaristiam imprecantis facere verba, non vitam.“ Gregorius, et ponitur De consecracione, distinccione II^a: „Eius quippe corpus sumitur, eius caro in salutem partitur populi, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur.“ Item idem in Omelia paschali sic inquit: „Quis namque sit sanguis Agni, non iam audiendo, sed bibendo didicistis.“ Chronicon Universitatis Pragensis Anno Domini MCCCCXV sexta feria post Marcelli adductus est Magister Johannes Hus ad publicam audienciam et ibidem rex dixit: si non vult abiurare, comburatur. Et eodem die hora undecima infra eandem sessionem totus sol fuit eclypsatus et quasi tenebre facte, de quo non modicum, licet naturaliter contingebat, territi fuerunt quam plures. Item eodem anno sabbato post Procopii ad testium deposicionem sentenciatus et combustus et in pulverem redactus est Magister Johannes Hus, qui pro veritate evangelica gaudenter subiit crudelissimam deposicionis sue diem seu mortem in civitate Constanciensi, ubi fuit celebratum concilium generale pro eleccione pape. Anno domini MCCCCXVI sexta feria post festum pasche venit Magister Jeronimus Constanciam, qui post tres fere septimanas in redeundo Bohemiam captus in Hirschaw et Constanciam reductus et sabbato post Ascensionis domini combustus in eodem loco, in quo Magister Johannes Hus fuerat consumptus. Extunc eorum discipuli et sequaces in Bohemia sacerdotes de terra expulerunt et combusserunt basilicas et monasteria ignis voragine consumpserunt. Ita quod omnia claustra seu monasteria preter tria, duo fratrum Minorum et unum canonicorum regularium in Wittingnaw, sunt annichilata et destructa et ignis voragine absumpta, imo omnes sacerdotes et alios, ubi potuerunt, occiderunt et combusserunt et per multos demum annos hic in terra et alibi trucidaverunt. Eodem anno Magister Jacobellus cum Magistro Petro Theutonico de Drazdian incepit communicare populum laicalem sub utraque specie contra consuetudinem Romane ecclesie et contra preceptum sacri concilii Constanciensis. Tunc multi ex sacerdotibus simplicibus eis adheserunt et per totam terram discurrentes populum sub utraque specie communicaverunt asserentes in predicacionibus suis antiquos sacerdotes fures esse huius sacramenti. Tunc eciam parvulos in baptismo corpore et sanguine Christi communicabant et alia sacramenta non curabant. Stabat Mater dolorosa Stabat Mater dolorosa iuxta crucem lacrimosa, dum pendebat Filius. Cuius animam gementem contristantem et dolentem pertransivit gladius. O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta Mater Unigeniti, que merebat et dolebat, et tremebat, dum videbat Nati penas incliti. Quis est homo, qui non fleret, Matrem Christi si videret in tanto supplicio, quis non posset contristari piam Matrem contemplari dolentem cum Filio. Pro peccatis sue gentis vidit Iesum in tormentis et flagellis subditum. Vidit suum dulcem Natum morientem desolatum, dum emisit spiritum. Eia Mater, fons amoris, me sentire vim doloris, fac, ut tecum lugeam, fac, ut ardeat cor meum in amando Christum Deum, ut sibi complaceam. Sancta Mater, istud agas Crucifixi fige plagas, cordi meo valide. Tui Nati vulnerati, tam dignati pro me pati, penas mecum divide. Fac me vere tecum flere Crucifixo condolere, donec ego vixero, iuxta crucem tecum stare, et me tibi sociare in planctu desidero. Virgo virginum preclara, michi iam non sis amara, fac me tecum plangere. Fac, ut portem Christi mortem, passionis fac consortem, et plagas recolere. Fac me plagis vulnerari, cruce hac inebriari et cruore Filii. Flammis ne urar succensus, per te, Virgo, sim defensus in die iudicii. Christe, cum sit hinc exire, fac per matrem me venire ad palmam victorie. Quando corpus morietur, fac, ut anime donetur, paradisi gloria. Amen.