De patria nostra Patria nostra, quae Bohemia appellatur, medium fere locum Europae tenet. Haec non est terra magna, sed pulchra. Hic agros et hortos bene cultos vides, prata cum floribus, silvas amoenas, fluvios piscium plenos. Incolae laboriosi et ingenui sunt. Si patriam nostram peragrabis, urbes claras et vicos parvas videbis . Fora urbium antiquis statuis et monumentis ornantur. Inter urbes Bohemiae prima est Praga, olim caput regni. Apud poetas et scriptores Praga aurea, vetusta atque turrita appellatur. Patria nostra a multis scriptoribus celebratur. In libris eorum clara historia pariter ac tempora nostra describuntur. Medio aevo plerique scriptores libros suos Latine scribebant. Cosmae Chronica Boemorum et Aeneae Silvii (Piccolomini) Historia Bohemica etiam nostris temporibus leguntur. Suntne hi libri vobis noti?