1286_06_20_Praha Wencezlaus, dei gratia rex Boemie et marchio Morauie. Licet honestate suadente illorum, qui nobis nature uniti sunt vinculis, iusta precamina grate suscipere et ad implere favorabiliter teneamur, illa tamen prompciori animo de benigni tate solita favorabolius exaudimus, in quibus et petencium desiderio satisfacimus et opus prosequimur pietatis. Eapropter noverint universi et singuli tenorem presencium inspecturi, quod nos cupientes honorabilium dominarum Chunegundis, germane sororis et Elyzabet, matertere, nostrarum dilectarum, in monasterio sancti Francisci Prage domino famulancium, peticioni annuere et illi precipue toto mentis placere affectu, qui pro inpensis in persona sua pauperibus, debilibus et infirmis et caritatis operibus eterna premia policetur, ius patronatus ecclesie et in ecclesia civitatis nostre Chungesperch site in provincia Cubitensi cum omnibus reditibus et allis iuribus ad ipsam de iure pertinentibus pio et religioso loco hospitali videlicet eiusdem sancti Francisci in pede pontis Pragensis, in quo pauperibus, debilibus et infirmis multa pietatis opera exhibentur, de nostre liberalitatis clemencia concedimus liberaliter et donamus idem ius patronatus in hospitale predictum et in eiusdem hospitalis et fratres Cruciferos cum stella ipsorumque successores ex nunc tenore presencium de derta nostra sciencia et liberali gratia transferrentes. In cuius donacionis nostre testimonium et robur perpetuo duraturum presentes super hoc fieri et sigillis nostris iussimus communiri. Datum Prage per manus magistri Welizlay, prothonotarii regni nostri, Pragensis, Olomucensis et Wisegradensis ecclesiarum canonici, anno Domini millesimo C°C° octoagesimo sexto, XII° kalendas iulii, indictione XIIII.