Nos Fridericus, plebanus de Chunigisperch, tenore presentis littere publice profitemur et scire cupimus universi ipsam literam inspecturis, quod ius patronatus sive collacionis parrochie Chunigisperch, cui multo prefuimus tempore cura et nomine pastorali solummodo ad religiosos et honorabiles in Christo viros domini abbatem et monachos conventus monasterii Waldsassensis pertinet tamquam ad legittimos collationis dominos et patronos. Et quia propter senium, quo gravamur, diem mortis cottidie prestolamur, hanc consribi iussimus pro nostre protestacionis testimonio, evidencia et noticia tam presentium, quam etiam futurorum et ipsam litteram sigillo domini Sifridi decani de Valckenau atque nostro volumus communiri, parati sumus etiam pro confirmacione prescriptorum iurare genus quodlibet sacramenti quocumque loco et tempore viventes super ipso fuerimus negocio requisiti. Datum anno Domini Mo CCo nonagesimo, feria secunda post dominica septuagesime.