Nos Wencezlaus, Dei gracia rex Boemie et marchio Moravie, tenore presencium profitemur, quod olim fratres Cruciferi cum stella, hospitalis Pragensis, accedentes nostram presenciam, devote et humiliter supplicarunt, ut ius patronatus ecclesie in Kunigesperch eis et eorum ordini conferre de benignitate regia dignaremur, affirmantes eiusdem ecclesie ius patronatus ad nos legittime pertinere. Nos vero petitioni eorundem fratrum favorabiliter annuentes, in eadem ecclesia ius patronatus eiusdem ecclesie, quod nobis tunc secundum assertionem eorundem fratrum conpetere credebamus, eisdem fratribus et ordini contulimus, sicut tunc ab ipsis fuimus informati. Post hec honorabilis vir dominus Theodericus, venerabilis abbas in Waltsachsen, in iure patronatus ecclesie antedicte asserens se suumque monasterium ex huiusmodi nostra collatione gravatum, ad nos venit et eiusdem ecclesie ius patronatus ad eum de iure pertinere tribus viris idoneis et fidedignis, Vlrico de Herdeginsdorf et Wolfhardo de Kvnigisperch, militibus, et Alberto, cognomine Tartaro, cive nostro in Cubito, coram nobis est publice protestatus. Qui quidem in animas eorum sunt confessi et protestati singulariter et generaliter, quod ius patronatus ecclesie memorate ad dictum abbatem et suum monasterium pertineret et memores essent et de certa sua sciencia heberent, quod antecessores ipsius domini abbatis et fratres Cisterciensis ordinis, monasterii de Waltsachsen, a sexaginta annis vel amplius prelibatem ecclesiam in possessione pacifica habuissent. Quorum protestationem exinde veram esse scimus et fidem ei plenariam adhibemus, recognoscentes presentis scripti patrocinio sepedictam ecclesiam in Kunigisperch in iure patronatus ad abbatem in Waltsachsen et conventum ibidem legittime pertinere. In cuius rei testimonium presentes conscribi et nostris sigillis iussimus communiri. Datum in Misenburch, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo, decimo kalendas octobris, indictione tercia.