Nos Gregorius, Dei gracia Pragensis episcopus, notum esse volumus presencium inspectoribus universis, quod vacante ecclesia sancte Marie in Cungsperch per mortem domini Fridrici, plebani loci eiusdem, honesti et religiosi viri, frater Fridricus magister, Iacobus prior totusque conventus fratrum Cruciferorum cum stella hospitalis et domus sancti Francisci in capite pontis Pragensis, quibus ius ipsius ecclesie competit patronatus, prout tenore privilegiorum cum serenissimi domini nostri, domini Wencezlai, regis moderni, tum eciam reverendi in Christo patris domini Thobie, pie recordacionis nostri predecessoris, sumus evidencius informati, nobis ad ipsum Arnoldum clericum presentarunt, petentes eum a nobis humiliter confirmari. Cui, mature habito deliberacionis consilio aliquamdiu et tractatu, cum nullus, cuius interesset, aparreret legittimus contradictor, sibi munus confirmacionis, ut de iure debuimus, fuimus inpertiti, discretis et honestis viris fratri Gebhardo de Lucida civitate preposito, fratri Wylhelmo de Welichnow plebano, ordinis Premonstratensis, necnon Heynrico Sedlicensi ac Lyphardo Cadanensi decanis nostras litteras destinantes, ut eundem Arnoldum in eiusdem ecclesie possessionem deberent inducere corporalem et inductum pro viribus defensare, contradictores et rebelles quoslibet compescendo ecclesiasticam per censuram. Quo facto, abbas de Waldsacz et suus conventus ordinis Cysterciensis ius patronatus dicte ecclesie sibi vendicantes, cum tamen nichil de iure suo patronatus potuissent ostendere vel docere, dictum Arnoldum per potenciam de possessione dicte ecclesie temere eicere presumpsit in nostrum et ecclesie nostre Pragensis non modicum vituperium et contemptum. Processu temporis nobis quemdam nomine Albertum de Machwicz presentans per fratrem Peregrinum, custodem sui monasterii, petentem instanter a nobis aliquociens, ut, infirmata confirmacione habita de Arnoldo predicto, ad confirmacionem eiusdem Alberti procedere dignaremur. Cuius peticioni idem magister et suus conventus se directe oppossuit, dicens eundem abbatem et suum conventum nullum ius patronatus habere ecclesia in eadem, nec presentatum per eum debere confirmari, quod se statim probaturum obtulit coram nobis. Sicque parati eramus incontinenti dicti abbatis peticionem nobis per suum procuratorem propositam admittere, dummodo nos de iure patronatus, quod idem abbas et suus conventus sibi dicebant competere, docuissent, quod tunc facere minime voluerunt. Tandem idem frater Peregrinus, procurator abbatis et conventus dicti de Waldsacz, licet minus sufficiens, nobis mandatum ostendisset, prout in procuratorio nobis per ipsum exhibito plenius aparebat, a nobis ad sedem apostolicam appellacionem quandam interposuit, asserens per nos se abbatem et suum monasterium agravatum, prout in actis de iussu nostro per duos iuratos notarios conscriptis et confectis in nostra et aliorum plurimorum honestorum et fidedignorum virorum presencia plenius continetur. Eidem fratri Peregrino diem sequentem ad docendum de gravamine, quod non credebamus nos intulisse, si quod tamen ostendisset, id ipsum statim parati fuimus revocare, duximus asignandum. Quo adveniente, dictus frater Peregrinus, exspectatus in diem sequentem, non curavit nec per se nec per responsalem ydoneum in prefixo sibi termino comparere. Et sic Hodizlaus, noster officialis, de speciali nostro mandato diligenti et solicita deliberacione prehabita communicatoque consilio sapientum eandem appelacionem sentenciando procuravit fore nullam, nec ei esse per nos aliquatenus deferendum, considerantes, quod idem abbas dictam ecclesiam per suam potenciam detentabat nostras sententias parvipendens, predictis executoribus iterum dedimus nostris litteris in mandatis, ut ad locum predictum in Cungsperch, propriis accederent in personis et dictum abbatem necnon omnes inpedientes eundem Arnoldum, quo minus possessionem assequi posset pacificam et quietam, denunciarent publice excommunicacionis sentencie subiacere, inibentes, ne aliquis dictam officiaret ecclesiam nisi nomine dicti Arnoldi, alioquin ecclesiam ipsam supponerent ecclesiastico interdicto. Abbate vero tamquam homine dure cervicis in sue perversitatis malicia diucius animo indurato pertinaciter persistente spirita nostra iurisdiccione omnimode nec obstantibus nostris sentenciis dictam semper ecclesiam potencialiter detinente, suadente equitatis iudicio a domino nostro rege facta sibi quidem, quod nostra per suam, cum opus esset, secundum sacros canones deberet iurisdiccio adiuvari, compulsi sumus inplorare auxilium brachii secularis, qui cum peticionibus nostris iustis ac racionabilibus exaudicionis graciam anniusset, sepedictum Arnoldum nobis dicti domini nostri regis potencia et subsidio asistente, in possessionem ecclesie misimus memorate. Et si aliqua in eieccione et expulsacione hinc inde facta ex parte dictorum magistri hospitalis Arnoldi et eis cooperancium sint commisa ne quisquam credat seu presumat predictos magistrum Arnoldum ac alios eis asistentes quicquam auctoritate propria in hoc negocio egisse properam et ne cuiquam super hiis in posterum alicuius possit ambiguitatis scrupulus suboriri, sed omnia et singula fuisse perpetrata de speciali nostra licencia et mandato presentis scripti testimonio protestamur. Dantes super hec presens nostrum scriptum nostri sigilli munimine roboratum. Datum Prage anno Domini M^oCC^oLXXXXVIII^o, III kalendas februaris, pontificatus nostri anno secundo, indiccionis undecime.