Tria erant bella Punica. Romani duos consules creabant. Pueros sex annorum facile decipere possunt. Milites unum ex coniuratis ceperunt et puniverunt. Saepe plures hostes in fuga quam in pugna a Romanis occidebantur. Quis potest, duodeviginti annos natus, sapiens esse? Salutem civitatis saepe saluti unius hominis anteponebant. In legione Romana Caesaris temporibus sex milia militum erant. Alexander Macedo tricesimo tertio anno aetatis mortuus est. Homines saepe aetate sua contenti non sunt et sic lamentantur: „Si viginti annos natus essem, felix et sanus essem, omnia facere possem.“ „Si sexaginta quinque annos natus essem, otiosus essem et non laborarem.“ „Si octo annos natus essem, cum amicis luderem et sine curis viverem.“ „Si undevicesimum annum agerem, parentibus non parerem et omnia mea voluntate facerem.“ Anno sexagesimo primo aetatis feminam, quae viginti quattuor annos nata erat, uxorem duxit. DCXXXI MDCXX DCCCLXIII MCMXVIII MDXXVI MDCCCCLXXXIX