Lekcia XIX. Hostes in bello capti Romam ducuntur. Illa videamus, quae a te de amicitia scripta sunt. Nulla est a me umquam sententia dicta de fratre tuo. Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem venerunt. Discipuli a magistro interrogati saepe non respondent. Homines multis linguis loquentes admiror. Verba imprudenter dicta multis nocere possunt. Egenti pecuniam dedi. In bello multae et pulcherrimae urbes deletae sunt. Puniemini, quod moniti estis neque paruistis. Memoriam eorum colimus, qui de patria bene meriti sunt. Aristides, qui cognomine Iustus appellatus erat, ab Atheniensibus in exsilium missus est.