1. Ne narretis omnia omnibus! 2. Ne putetis me nihil facere. 3. Utinam parentes nobis quam diutissime serventur. 4. Grati simus adversus deos, gratī adversus homines, grati adversus eos, qui nos aut nostros adiuvant. 5. Amemus patriam nostram et magna cum industria ac diligentia laboremus pro salute rei publicae nostrae, omnibus incolis servientes. 6. Fortes simus adversus fortuita. 7. Utinam ne a bonis viris castigeris! 8. Utinam solo sint ea verba nota tibi. 9. Cicero scribit: Servi parent propter metum, homines autem liberi pareant propter officium. 10. Utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere. 11. Pacem bello anteponamus! 12. Utinam semper ratione regaris! 13. Memoriam cottidie execreamus, ne minuatur. 14. Tum Cato loquebatur, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentior; nunc Laelius et sapiens et benignitate excellens de amicitia loquetur.