Lacernella rubra Olim erat parva puella quae in silva habitat. Mater puellam multum amabat, sed avia eam adeo amabat ut ei pulcherrimam lacernam rubram daret. Puella semper lacernam gerebat et post breve tempus Lacernella Rubra appellata est. Quodam die mater, cibo aviae parato, Lacernellam Rubram vocavit. „Fer, filia, hunc cibum ad domum aviae tuae, timeo enim ne ea aegra sit.“ Lacernella Rubra corbem cibi ferens ad domum aviae profecta est. Avia in alio oppido habitabat et, ut eam visitaret, per silvam ambulandum erat Lacernellae Rubrae. Mox, in aterrima silvae parte, magnus lupus Lacernellam Rubram vidit. Lupus esuriens puellam edere cupivit neque ausus est. „Multi lignatores in silva sunt,“ putat lupus, „et unus certe me necabit si puellam oppugnavero. Ergo, dolo utat.“ Puellam appropinquans rogavit „Quo, puella, cum corbe is?“ Lacernella Rubra numquam lupum viderat nec periculum recognovit. „Ambulo ad domum aviae ut ei cibum dem,“ lupo respondit. Deinde lupus rogavit ubi avia habitaret, et Lacernella Rubra aviam in parva domo ad flumen in secundo oppido habitare respondit. Lupus puellae gratias egit et abiit. Lacernella Rubra iterum ambulare coepit. Lupus autem quam celerrime ad domum aviae cucurrit. Perveniens portam pulsavit, et avia rogavit quis adesset. „Tua neptis Lacernella Rubra adsum,“ ait lupus parva voce, „tibi cibum tuli.“ Cum avia portam aperuisset, lupus in cameram saluit, aviam rapuit, et, eheu, eam voravit! Sedens post cenam, lupus pulsationem audivit. „Ouis adest?“ rogavit lupum. „Tua neptis Lacernella Rubra adsum.“ respondit vox. Vera Lacernella Rubra pervenerat. Lupus in cubiculum aviae cucurrit, vestibus aviae se vestivit, et dixit „Intra, neptis.“ Lacernella Rubra vocem non recognovit, sed putans aviam faucibus aegram esse intravit. „In cubiculo adsum, neptis, intra,“ ait lupus. Lacernella Rubra in cubiculum intrans lupum vestes aviae gerentem vidit. „En, tanti oculi tibi sunt,“ clamavit Lacernella Rubra, ingentes oculos lupi videns. „Ita, quo melius te videam,“ respondit lupus. „Et tantae aures tibi sunt,“ „Quo melius te audiam.“ „Et tanti dentes tibi sunt,“ „Quo melius te vorem!“ clamavit lupus, e cubili saliens ut Lacernellam Rubram raperet. „Eheu! Me iuva! Iuva!“ clamavit Lacernella Rubra. Subito lignator, qui forte haud procul ambulabat, clamores audiens intravit. Lupu muno ictu securis necavit, Lacernellam Rubram servans. Paucis annis post, lignator Lacernellam Rubram in matrimonium duxit, et feliciter posthac habitabant. Et illa est fabula Lacernellae Rubrae.