HOBBITVS ILLE [GMATA IN TENEBRIS esset quam mihi uel tibi fuerit. hobbiti non admodum hominibus uulgaribus similes sunt; et tamen, quamquam foramina sua sunt loci boni conuiuales qui auras commode admittunt, nihilominus magis quam nos cuniculos facere solent, et sub terra sensum suum cursus non facile amittunt - nec postquam capita sua ex offensa conualuerunt. et tacitissimi mouere possunt, et facile se celant, et e lapsibus contusionibusque mirifice conualescunt, et thesaurům sapientiae atque dictionum sapientum, quas homines plerumque aut numquam audiuerunt aut quarum iamdudum obliti sunt, habent. nihilominus, esse in loco Domini Bagginsis non mihi placuerit. cuniculus finem nullum habere uisus est. ille solum intellexit eum etiam constantius descendere cursu eodem, cum flexibus atque uersuris nonnullis exceptis. subinde meatus fuerunt, qui in latus educti sunt, quos aut a fulgore ensis ille cognouit aut cum manu in muro sensit. quos non animaduertit, nisi celeriter praeteriit metuens ne gobelini aut atra semi-ficta ex illis egrederentur. porro atque porro iit, deorsum et deorsum; et etiam nihil audiuit praeter aliquando stridorem uespertilionis cuiusdam iuxta aures suas, qui primo eum terruit donee quo frequentius facti sunt eo minus illos animaduertit. quantum tempus in modo illo perseueraret nescio, cum odio progrediendi, nec cum audacia consistendi, porro, porro, donee fessior quam fessus fuit. usque ad eras et ultra ad dies ulteriores esse uisum est. subito sine ulla monitione in aquam cum aspergine gressus est! eheu! gelida fuit, quae eum statim subitoque retardauit. utrum solum stagnum in semita esset an ripa fluminis sub terra, quod aditum transibat, an limen lacus profundi atri subterranei nesciuit. ensis uix fulsit. ille constitit et, auscultans quam maxime potuit, stillas e tecto inuiso in aquam deorsum stillantes audire potuit; sed nullum genus alterum sonitus esse uisum est. "ita aut stagnum aut lacus est, neque flumen subterraneum," ille cogitauit. nihilominus in aquas tenebrosas egredi non ausus est. non et quoque de malis mucosis cum oculis ingentibus tumidis caecis, quae in aqua serpserunt, cogitauit. sunt mira quae in stagnis atque lacibus imis in montibus uiuunt: pisces quorum patres introrsum nauerant, quantos annos abhinc nemo scit, neque retrorsum iterum nauerunt, dum oculi, qui in caligine uidere conantur, grandiores atque grandiores atque grandiores increscunt; sed sunt altera mucosiora quam pisces. sunt altera etiam in cuniculis atque antris factis a gobelinis ad usum suum, quae ex externis in interiorem correpserunt ut in tenebris iacerent, et quae uiuunt illis incognita, nonnulla antra etiam in initiis suis ad saecula ante gobelinos redeunt, qui solum ea dilatauerunt atque inter se cum aditibus iunxerunt, et possessores pristini etiam ibi sunt, in angulis subsiciuis, se subducentes atque circum olfactantes. hie in profundo iuxta aquam atram uetus Gollum, paruum mucosum animal, uiuebat. unde ueniret nescio, nec quis aut quod esset. Gollum fuit - tarn tenebrosum quam tenebrae, oculis magnis rotundis pallidis in facie eius tenui exceptis. paruam scapham habuit, atque satis tacitus circum in lacu remigabat; nam lacus fuit, latus et profundus et letaliter frigidus. pedibus magnis super latus eius pendentibus scapham impulit, neque umquam ab eo aqua fluctuata est. non ab eo. ex oculis pallidis, lucernis similibus, pisces caecos petebat, quos cum digitis longis tarn celer quam cogitans cepit. caro quoque ei placuit. putauit Gobelinum esse bonum, quandocumque eum acquirere potuit; sed cauit ne illi ipsum umquam inuenirent. a tergo aliquem, qui umquam solus limini aquae propinquauit dum is circum praedatur, strangulauit. raro propinquauerunt gobelini, nam senserunt aliquid foedum latere in profundo, in radicibus ipsis montis. lacum inuenerant, dum diu deorsum defodiunt, et se non ulterius procedere intellexerunt; ita ibi uia finita est in ea parte, nec quisqam in animo habuit iter facere eo - nisi Gobelinus LXXXIV LXXXV HOBBITVS ILLE AENIGMATA IN TENEBRIS Magnus eum miserat. qui aliquando pisces ex lacu desiderauit, et aliquando nec gobelinus nec piscis reuenit. re uera Gollum in insula mucosa saxea in medio lacu habitabat. nunc Bilbonem oculis pallidis *perspicillis similibus procul intuebatur. quern Bilbo uidere non poterat, sed qui de Bilbone ualde mirabatur, nam eum nequaquam esse gobelinum uidere poterat. Gollum scapham conscendit atque ex insula uolauit, dum Bilbo omnino commotus in fine et itineris et ingeniorum in ripa sedet. repente Gollum aduenit et susurrauit et sibilauit: "di nos ament et mihi aquam aspergant, mi pretiossse! puto id esse dapem exquisitam; saltem gustulum id futurum esse nobis, gollum!" et cum gollum dixisset, in gula sonitum haustus foedi produxit. id est quomodo nomen suum acquisiuit, quamquam semper se appellabat "mi pretiose". cum sibilum in aures uenisset, et subito oculos pallidos ad ipsum eminentes uidisset, hobbitus paene e pellicula sua saluit. "quis es tu?" inquit, pugionem ante ipsum trudens. "quid esst ille, mi pretiossse?" Gollum susurrauit (qui semper sibi dixit quod nemo alius umquam adest cui dicere potest), ad quod quaerendum aduenerat, nam hoc tempore non ualde esuriens erat solum curiosus; alioquin primum comprehenderit et postea susurrauerit. "sum Dominus Bilbo Baggins. et nanos amisi et magum amisi neque ubi sim scio neque scire uolo, dummodo effugiam." "quid habet in manibuss?" Gollum inquit, ensem aspiciens, qui non ei placet. "ensis quidam, ensis qui e Gondoline egressus est!" "ssss" Gollum inquit, qui comior factus est. "f'rtasse hie sedebimus atque cum eo loquemur paulisper-y, mi pretiossse. placentne ei aenigmata, f'rtasse placent, placentae?" anxius fuit ut amicus uideretur, saltern hoc tempore et dohec plura de ense atque hobbito inueniret, num ille omnino solus esset, num bonum edi esset, et num Gollum profecto esuriret. aenigmata fuerunt sola de quibus cogitare potuit. quae rogare et, aliquando, conicere fuerat ludus solus, quern ille cum alteris inusitatis animalibus in foraminibus sedentibus in temporibus multo, multo ante luserat, antequam, amicis omnibus amissis, solus abactus est et deorsum in caliginem sub montibus repsit. "bene est," Bilbo inquit, qui anxius fuit ut cum illo consentiret, donee plura de animale inueniret, num ille omnino solus esset, num ferox aut esuriens esset, et num amicus gobelinorum esset. "tu primum roga," inquit, quod nullum tempus habuit ut aenigma cogitaret. itaque Gollum sibilauit: quid tenet inuisas radices, arbore maius. altius, altius it, crescere non licitum? "facile!" Bilbo inquit. "mons, ut puto." "conicitne facile? illi cum nobis certamen ineundum est, mi pretiossse! si pretiosus id rogabit et id non respondebit, id edemus, mi pretiossse. si id nos rogabit, et nos non respondebimus, turn quid id uelit faciemus, eh? uiam ad exteriorem ei monstrabimus, ita!" "sane!" Bilbo inquit, qui non dissentire ausus paene cerebrum rumpebat dum de aenigmatibus, quae ne comessetur impedirent, cogitat. sunt qui post mandunt feriunt quam sistere possint: triginta equi albi colle rubro maneant. id fuit solum quod ad rogandum cogitare potuit - de cibum edendo aliquantulum cogitabat. id fuit etiam antiquius, et Gollum responsum tarn bene quam tu sciuit. LXXXVI LXXXVII