FONTES CHRISTIANI CAESARIUS VON HEISTERBACH DIALOGUS MIRACULORUM )IALOG ÜBER DIE WUNDER KNM BRUNENSIS LATEINISCH DEUTSCH BREPOLS CAESARIUS VON HEISTERBACH DIALOGUS MIRACULORUM DIALOG ÜBER DIE WUNDER ERSTER TEILBAND EINGELEITET VON HORST SCHNEIDER ÜBERSETZT UND KOMMENTIERT VON NIKOLAUS NÖSGES UND HORST SCHNEIDER TURNHOUT BREPOLS ö PUBLISHERS 2009 734 caesarius von heisterbach NOVICIUS: Puto monachum istum multum in tam grandi tentatione meruisse. MONACHUS: Quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, quod uvae torcular, hoc ei eadem fuit ten-tatio. Servavit enim in tribulatione patientiam. Invido au- 5 tern sua erat invidia, quod venenum stomacho, quod tinea vestimento, quod aerugo flori, quod tabes corpori. NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de tentationibus invi-diae exempla, precor ut mihi recites ilia. MONACHUS: Quia latens morbus est invidia, nullum ad 10 praesens occurrit exemplum, quod vel memoria sit di-gnum, sive aedificationi necessarium. Referam tibi tarnen quandam sanctam invidiam, quam te audire delectet. Capitulum 25 15 De puella, quae invidebat studio consororis. Anno praeterito in monasterio quodam ordinis nostri iux-ta Frisiam, quod Yesse dicitur, duae parvulae puellae ad Ii-teras positae fuerunt. Quae cum magno fervore discentes, satis inter se contenderunt, ut una alteri in studio et seien- 20 tia superior haberetur. Interim contigit unam infirmari. Quae comparis suae profectui invidens, satis coepit tenta-ri, timens quod interim multa discere posset. Vocansque Priorissam, coepit illi supplicare, dicens: „Bona domina, quando venerit ad me mater mea, ego requiram ab ea sex de-narios, quos vobis dabo, ut non patiamini discere sororem meam, donee convaluero. Timeo enim, ne praecellat me." 518 Ein kupferroter Pilzbefall. 519 Nonnenkloster bei Groningen in den Niedereianden. 520 Die Äbte in Friesland, die Kinder unter 15 Jahren zur Ausbildung im Kloster aufnahmen, wurden vom Generalkapitel im Jahre 1205 mit einer Strafe belegt. Kinder, die dem Kloster übergeben worden waren, galten unwiderruflich als zum geistlichen Leben bestimmt; vgl. van MoOLEN-broek, Caesarius von Heisterbach 82; ANGENENDT, Religiosität im Mittelalter 381. 736 caesarius von heisterbach Ad quod verbum subrisit Priorissa, puellae fervorem satis admirans. NOVICIUS: Die obsecro, quae est medicína contra invidiam. MONACHUS: Obsequia caritatis. 5 Capitulum 26 Exemplum contra invidiam a magistro Rudolpho prola- tum. Magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, quem ego bene novi et frequenter audivi, discipulos suos instans 10 exemplum contra invidos docuit, dicens: Frater aliquis quendam ex fratribus suis ita exosum habuit, ut non sine cordis sui cruciatu ilium respicere posset. Quod ille sen-tiens, et vulnus cordis eius sanare cupiens, fratrem tarn pe-riculose tentatum, imo in ipsa tentatione omnino supera- 15 turn, obsequiis caritatis ad suum amorem, quantum potuit, inclinavit. Capitale eius vertit et mollificavit, vestes excus-sit, calciamenta circa lectum composuit, et quicquid ad illi-us commodum esse noverat, in quantum licuit et potuit, exhibuit. Sic ille invidus obsequiis eius devictus, et ad cor 20 reductus, conceptum invidiae venenum exspuit, et quern prius aequo oculo respicere non potuit, plus postea [ cete- Iľ ris dilexit. Haec de vitio invidiae pro exemplo dicta sint. Hoc Vitium quia ceteris Deo, qui Caritas est, plus videtur esse 25 contrarium, ideirco ab omni hornine magis ceteris vitns est vitandum. 786 caesarius von heisterbach Capitulum 47 2i. De praelato, qui ordinem vocavit tentationem. Recordor nunc cuiusdam viri valde literati et cuiusdam nobilis ecclesiae praelati. Huic cum nuper dicerem, „quare non venitis", ut quid tamdiu exspectatis? respondit mihi: 5 „Non audeo intrare in tentationem"; districtionem ordinis tentationem appellans. Ex multo enim tempore volunta-tem habuit veniendi ad ordinem, sed quadam pusillanimi-tate impeditus est usque adhuc. Huic congruit illud Salo-monis: „Qui observat ventum, nunquam seminat." Ventus 10 est tentatio, seminatio conversio. Qui nimis timet in ordi-ne tentari, vix poterit ad ordinem converti. Novi plures in saeculo, tarn clericorum quam laicorum, qui a multo tempore votum fecerunt, nec tamen audent converti timore tentationum. Semper ante oculos habent tentationes, sed 15 non considerant multimodas quae in ordine sunt consola- Capitulum 48 De milite, qui ordinem vitavit timore pediculorum. Retulit mihi Daniel Abbas Sconaviae, militem quendam 20 honestum et in militia nominatum, in Campo factum fuis-se monachum. Hie cum alium quendam militem, aeque in armis strenuum, in saeculo amicum habuisset, et die quadam ad conversionem eum hortatus fuisset; respondit ille magnae pusillanimitatis verbum: „Vere, amice, ego forte 25 venirem ad ordinem, si non esset una res quam timeo." In- 571 Vermutlich eine der bedeutenden Kanonikerkirchen in Köln. 572 Zisterzienserkloster bei Heidelberg; vgl. mirac. 1,31, oben 288f; 2,14, oben 418f; 2,33, oben 490f; 6,3, unten 1144f; 7,31, unten 1388f; 9,17, unten 1780f; 9,57, unten 1872f; 10,64, unten 2016f; 12,27, unten 2246f. 788 caesarius von heisterbach terrogante monacho, quaenam esset res ilia; respondit miles: „Vermiculi vestimentorum. Pannus enim laneus mul-tos vermiculos nutrit." Tunc ílie subridens ait: „Och fořtem militem! Qui in bello diaboli non timuit gladios, in militia Christi timere debet pediculos? Auferent tibi nunc 5 pediculi regnum Dei?" Ille licet ad haec verba tunc tacu-erit, tempore tarnen modico emerso, effectu respondit. Nam et ordinem tarn verbis quam exemplo illius provocates intravit. Contigit ut postea hi duo | convenirent Coloniae in ec- 10 in clesia beati Petri. Monachus vero Campensis cum alterum regulariter salutasset, subridens adiecit: „Quid est, frater? Timesne adhuc vermiculos?" Ille bene recordans unde talis interrogatio haberet originem, et ipse subridendo respondit verbum bonům, verbum memoria dignum: „Cre- 15 de mihi, frater, et hoc pro certo scias, quia si essent omnes vermiculi omnium monachorum in meo corpore, non me de ordine morderent." Quo verbo audito, ille multum ae-dificatus est, multis illud ad aedificationem recitans. Vides quantae fortitudinis factus sit is, qui ante conver- 20 sionem nimis fuerat pusillanimis ? Unde hoc, nisi ex divinis consolationibus, quae sunt in ordine? Haec de his dicta sint, quos vitium pusillanimitatis ne convertantur avertit. Nunc audi aliqua exempla de his, quos post conversionem ne proficerent tentavit et impedi- 25 vit. 808 caesarius von heisterbach do de monasterio exiret, prae taedio cantare non potuit. In laudibus vero, dum canticum sancti Abacuc psalleretur, eo quod esset feria sexta, iam dictus Abbas ad excitandum fra-tres circuivit. Qui cum venisset ad monachum ilium fluc-tuantem, et non cantaret, putans eum dormire, se ad ilium 5 inclinavit, et versiculum, qui eadem hora psallendus erat, in aurem vigilantis fortiter clamavit, dicens: „Egredietur diabolus ante pedes eius." Qua voce audita, satis territus est ille, putans Abbatem per aliquam revelationem cogita-tiones suas perversas scire, quibus tam manifeste sententia 10 prophetica visus est respondere. Nec aliter intelligens verba Prophetae, quam pro se facta, timuit maledictionem eius si abiret incurrere, et diabolum itineris sui ducem habere. Sicque virtute divina a malo proposito revocatus, stabi- 15 lis factus est, et miratus est Abbas ut intellexit. Capitulum 56 De sanctimoniali, quae dum nocte vellet ire ad saeculum, et caput ostio illideret, a tentatione liberata est. Sanctimonialis quaedam circa principium conversionis suae, sicut ipsa mihi retulit, tarn graviter tentata fuit, ut doleret se venisse ad religionem. Reduxit ei diabolus ante cordis oculos delicias saeculi, quas dimiserat, penuriam monasterii, quam sustinebat, et coepit ex hoc tentari graviterque contristan. Quae cum tentationes diutius sustinere non posset, nocte 25 quadam voti sui immemor, de lecto surgens, et de monasterio egredi volens, ad ostium quoddam, quod ad cimiterium du- 810 caesarius von heisterbach cit, venit, ut transsilito muro ad saeculum iret. Nutu Dei factum est, ut in superiori limine tarn fortiter capite impin-geret, ut concusso cerebro retrorsum caderet, et diu quasi exanimis iaceret. Tandem ad se reversa ait: „Quo vis ire, misera? Quod diabolo debuisti, hoc exsolvisti. Revertere 5 nunc in claustrum tuum, quia non est voluntas Dei ut us-quam vadas." Vides quam misericorditer Deus suos con|servet, nunc 1223 per somnia, nunc per quaedam praesagia, nunc per flagella. Ex his satis poteris colligere, quod quaedam noviciorum 10 tentationes, nec non et monachorum, non verbis humanis et exemplis possint curari, sed sola divina virtute. Haec tibi dicta sufficiant de tentationibus accidiae vel tristitiae. Vis nunc aliqua audire exempla de avaritia? NOVICIUS: Volo et desidero, quia hoc vitio non solum 15 saeculares, sed et claustrales satis tentantur. Unde peto ut idem vitium mihi describas, filias eius enumeres, et sic exempla subiungas. Capitulum 57 De avaritia et filiabus eius. 20 MONACHUS: Avaritia est gloriae, seu quarumlibet rerum in-satiabilis et inhonesta cupido. Hoc vitium alio nomine voca-tur philargiria. Videtur tamen inter haec duo aliqua esse dif- 1378 caesarius von heisterbach mi, ut Dominám meam mihi ostendas.' Quod si fecerit, visa ea, genua flectes et dices: ,Ave Maria, gratia plena', et cetera. Et si tunc substiterit, fictio non est; sin autem, scias tibi a diabolo illudi." Quae cum fecisset sicut fuerat edoc-ta, ait diabolus: „Ut quid desideras videre illam? Bene tibi 5 sufficere debet praesentia mea." lila fortiter instante, opere diabolico virgo mirae pulchritudinis se oculis eius ob-iecit. Qua visa, mox ad pedes eius inclusa se provolvit, et contra fantasma angelicam salutationem proferendo, in turbinem illud resolvit. Quam tamen inimicus evanescens 10 in tantum termit, ut amens facta, vix post annum dimidi-um, multorum precibus adiuta, sensum reciperet. Vides nunc quanti sit ponderis nomen „Mariae"? NOVICIUS: Bene video, et non sine admiratione tam ex praesenti quam ex praedictis exemplis virtutem eius con- 15 sidero. MONACHUS: Invocatio huius nominis non solum cor-ruptores mentium, id est daemones, sed et corruptores corporum, scilicet malos ac libidinosos homines, enervat. Capitulum 27 20 Item de matronay quae per eandem salutationem angelicam liberata est ab oppressione adulterii. Matrona quaedam cuiusdam honesti militis uxor, instinctu diaboli militem alium admisit. Quae post tempus aliquod inspiratione divina dueta poenitentia de erimine doluit, et 25 adultero prorsus contradixit. lile vero mariti eius absentiam observans, domům illius intravit, et cum solam reperisset, 1380 caesarius von heisterbach verbis solitis ad crimen solitum eam invitavit. Quod cum illa renueret, vi renitentem opprimere nisus est. Et cum videret se Uli non posse resistere, utpote femina debilis ac delicata fortissimo militi, ad totius castitatis patrónam confugit dicens: „Rogo te Domina, per illud sanctum ,Ave 5 Maria', quatenus in hac hora liberes me." Ad quod verbum virtus omnis in milite defecit et emarcuit, et femina se ab eius amplexibus excutiens, incorrupta evasit. Postea re-quisita I a milite de causa virium sibi subtractarum, respon- I 37 dit i Iii: „Non mea virtute7 sed gloriosi nominis Dominae 10 nostrae hoc actum est." Quod cum audisset ille, territus est, nec amplius adulterii verbum ad illam facere prae-sumpsit. NOVICIUS: Benedictum sit nomen Mariae. MONACHUS: Quod etiam vincula solvantur eius virtu- 15 te, per exemplum tibi ostendam. Capitulum 28 De Tbeoderico milite, cuius vincula mentis sanctae Mariae dir up t a sunt. Eodem tempore quo dominus Engilbertus Coloniensis 20 Archiepiscopus aedificavit Castrum in Furstinberg contra nobilem virum Gerardum de Brubach, iuvenis quidam miles de eius exercitu, Theodericus nomine, facere sibi vo-lens nomen, ante idem Castrum captus est. Diu ibidem incarcerates, cum pecuniam pro sua solutione dare spopon- 25 disset, extractus de carcere, positus est in domo superiore. Cui addita sunt vincula, et servi ad custodiam deputati. Habebat enim circa pedes anulos ferreos, et circa brachi- 1195 Lectio B: etiam solvantur eius in virtute; alle anderen überliefern: Quod vincula ... virtute etiam. 1196 Bei Bacharach. 1392 caesarius von heisterbach „Placetne tibi species mea?" Dicente milite, „nunquam pulchriorem te vidi"; illa subiunxit: „Sufficeret tibi si me posses habere uxorem, necne?" Cui cum responderet: „Cuilibet Regi bene sufficeret species tua, et beatus iudica-retur tuo consortio"; subiecit ilia: „Ego ero uxor tua. Ac- 5 cede ad me, et da mihi osculum." Et coegit eum. Dixitque: „Modo initiatae sunt nuptiae, et in tali die coram filio meo perficientur." Ex hoc verbo cognovit earn esse matrem Domini, cuius castitas humanae congaudet integritati. Ap-prehendensque strepam equi eius, ut ascenderet praecepit, 10 cuius auctoritate miles pressus, obedivit. Ab ilia hora ille tam plene a tentatione praedicta liberatus est, ut etiam uxor domini sui miraretur. Haec cum heremitae recitasset per ordinem, ille Genitricis Dei pietatem simul et humili-tatem admiratus, respondit: „Ego interesse volo diei nup- 15 tiarum tuarum. Interim de rebustuis disponas." Quod cum fecisset, et heremita venisset ad diem praefixum, dixit iuveni: „Sentis aliquid doloris?" Respondente illo, „non", cum secundo post horam id ipsum ab eo sciscitaretur, respondit: „Modo sentio." Qui post paululum agonizans, 20 spiritum exhalavit, et coelestem thalamum promissas nup-tias celebraturus intravit. Capitulum 33 Item de sanctimoniali, quam per alapham sanavit, cum in amove cuiusdam clerici esset accensa. 25 Quaedam sanctimonialis virgo a quodam clerico verbis luxuriosis stimulata, in tantum flante Behemoth, cuius an- 1211 Maria meint mit tali hier einen bestimmten, von ihr festgelegten Tag (vgl. weiter unten ad diem praefixum), der aber nicht so genau beschrieben wird, daß auch noch ein Datum angegeben wird. Dieser Gebrauch von talis begegnet öfter; vgl. mirac. 3,3, oben 508f. 1394 caesarius von heisterbach helitus etiam prunas ardere facit, succensa est, ut corde et ore petitioni eius consentiret, promittens quod dieto com-pletorío veniret ad locum condictum. Erat enim custos ec-clesiae. Dieto completorio cum conventus ascendisset dormitorium, et illa exire vellet de oratorio, in ipso ostio 5 Christum manibus | in cruce expansis stare conspexit. Cui 142 cum egressus non pateret, ad ostium quod erat in opposito cucurrit. Ita succensa fuerat in amore clerici, ut pene ratio-nis expers, quid circa se divinitus ageretur, minus adver-teret. Quid plura? Omneš ianuas adiit, et crucifixum in 10 omnibus invenit. Tunc primům ad se reversa, et territa dixit: „Forte voluntas Dei non est, ut usquam vadas." Soli-ta fuerat eadem virgo singulis diebus speciálem quandam orationem dicere de passione Domini, quam Dominus in tanto periculo remuneravit visione tam utili. Quae tre- 15 mens ante imaginem beatae Dei Genitricis se prostravit, de peccato suoVeniam postulans. A qua cum imago faciem averteret, et illa obnixius supplicatura propius accederet, imago maxillam eius manu percussit, dicens: „Quo vis ire fatua? Vade in dormitorium tuum." Tam fortis erat alapha, 20 ut in terram mens sic iaceret usque ad tempus matutinale. Cumque signa in dormitorio sonarent, et illa in oratorio non pulsaret, putantes earn esse in oratione, vel pressam sopore, intrantes et in multo defectu illam reperientes, postquam refocillata loqui potuit, omnia quae circa se ge- 25 sta sunt, ad honorem Dei consororibus suis recitavit. Licet 1396 caesarius von heisterbach gravis esset alapha, prorsus tarnen a tentatione per illam fuit liberata. Durus morbus duram requirit medicinam. NOVICIUS: Valde accendere debet sexum virilem in amorem Dominae nostrae, quod in milite tentationem compescuit ipsum deosculando, in femina maxillam eius 5 feriendo, cum tarnen utriusque voluntas mala fuerit ac perversa. MONACHUS: Per hoc enim ostendit, quod sexum nostrum non abhorreat, imo aeque ut femineum diligat. Ma-gis etiam decet, ut domina ancillam peccantem castiget, 10 quam servum. NOVICIUS: Placet quod dicis. MONACHUS: Referam tibi aliud benignitatis eius indicium, adhuc isto gloriosius. Capitulum 34 15 Item de Beatrice custode. In monasterio quodam sanctimonialium, cuius nomen ignoro, ante non mukös annos virgo quaedam degebat nomine Bea|trix. Erat enim corpore speciosa, mente devo- 143 ta, et in obsequio Dei Genitricis ferventissima. Quotiens 20 illi speciales orationes sive venias secretius offerre potuit, pro maximis deliciis reputavit. Facta vero custos, hoc egit tanto devotius, quanto liberius. Quam clericus quidam vi-dens et concupiscens, procari coepit. Ilia verba luxuriae spernente, istoque tanto importunius instante, serpens an- 25 tiquus tarn vehementer pectus eius succendit, ut flammam amoris ferre non posset. Accedens vero ad altare beatae Virginis patronae oratorii, sic ait: „Domina, quanto devotius potui, servivi tibi, ecce claves tuas tibi resigno, tenta-tiones carnis diutius sustinere non valeo." Positisque su- 30 1213 Zur andachtsvollen Verbeugung siehe mirac. 1,21, oben 268 f Anm. 79. 1398 caesarius von heisterbach per altare clavibus, clam secuta est clericum. Quam cum miser ille corrupisset, post dies paucos abiecit. Ilia cum non haberet unde viveret, et ad claustrum redire erubesce-ret, facta est meretrix. In quo vitio cum publice quindecim annos transegisset, die quadam in habitu saeculari ad por- 5 tam venit monasterii. „Quae cum dixisset portario, nosti Beatricem quandoque huius oratorii custodem?" respon-dit: „Optime novi. Est enim domina proba ac sancta, et sine querela ab infantia usque ad hanc diem in hoc mona-sterio conversata." Ilia verba hominis notans, sed non in- 10 telligens, dum abire vellet, mater misericordiae in effigie nota ei apparens ait: „Ego per quindecim annos absentiae tuae officium tuum supplevi; revertere nunc in locum tuum, et poenitentiam age, quia nullus hominum novit excessum tuum." In forma siquidem et habitu illius, Dei 15 Genitrix vices egerat custodiae. Quae mox ingressa, quamdiu vixit gratias egk, per confessionem circa se gesta manifestans. Quod pusillanimes per earn confortentur, subsequens ostendit exemplum. Capitulum 35 20 De milite in vigiliis deficiente, quern sancta Maria in visione confortavit. Miles quidam iuvenis ac delicatus in Hemmenrode ante annos paucos est conversus, vocabulo Henricus. Factus monachus, cum die quadam a quodam commilitone suo re- 25 quireretur, quomodo ei ordo placeret et quomodo haberet, re|spondit: „Optime mihi placet ordo et bene habeo, sed per i 4' tempus valdc male habui." Interrogatus de causa, quia ho-minem dilexit et aedificare voluit, subiunxit: „Quando pri- 2010 caesarius von heisterbach Capitulum 59 Quod hyrundines semper solita repetant habitacula. Sicut mihi retulit quidam sacerdos, pater aliquis familias plurimos habens nidos hyrundinum in domo sua, et hoc ipsum de quo tu quaeris, discere desiderans, unam ex eis 5 cepit, cartulamque verba haec continentem: „O hyrundo ubi habitas in hyeme?" pedi eius alligans, abire permisit. Sciebat enim experimento, quia semper loca, nec non et habitacula solita repeterent. Ilia cum ceteris in Asiam ve-niens, in domo cuiusdam Petri nidificavit. In cuius pede 10 cum propter ingressus vel exitus quotidianos praedictam cartulam contemplaretur, scire volens quid esset, avem cepit, cartulam legit et amovit, alteramque annectens, tali modo interrogation! respondit: „In Asia in domo Petri." Quod cum supradictus paterfamilias in reversione hyrun- 15 dinis suae didicisset, historiam hanc pro miraculo multis recitavit. De cyconiis vero multa admiratione | digna tibi recitare | 258 possem, si non ad utiliora festinarem. Masculi suas feminas valde zelant, adulteria gravissime vindicant. Habent tamen 20 feminae unum remedium satis miraculosum. Si ante adventům sui comparis aquis se immergere potuerit, culpam adulterii ille minime cognoscit, sicque poenam mortis eva-dit. Capitulum 60 25 De cyconia propter adulterium occisa. In curia cuiusdam militis, sicut a quodam religioso viro veraciter audivi, nidus erat cyconiarum, maris scilicet et 1922 In mittelalterlichen Naturenzyklopädien ist diese Eigenschaft belegt; vgl. Hünemörder, Storch. 2020 caesarius von heisterbach Capitulum 66 De lupo quipuellam traxit in nemus, ut os de gutture socii erueret. Juxta villam cuius nomen excidit, lupus puellam adultam invasit, dentibus brachium illius tenens. Quam cum secum 5 traheret, quotiens ilia clamare coepit, clamantem durius pressit, et tacenti pepercit. Quid plura? Ducta est ab eo in silvam ad alium lupum, cuius gutturi os fuerat infixum. Qui cum nimis torqueretur, per os alterius lupi manus puellae in guttur hiantis mittitur, a qua os quod inhaeserat 10 extrahitur. Sanatus vero mox cum suo collega puellam ad villam propriam reduxit. NOVICIUS: Ego quendam iuvenem vidi, qui in infantia a lupis fuerat raptus, et usque ad adolescentiam educatus, ita ut more luporum supra manus et pedes currere sciret, at- 15 que ululare. MONACHUS: Haec de bestiis dicta sint. Nunc vero de vermibus aliqua subiungam, sicque distinctionem conclu-dam. Capitulum 67 20 De bufone qui persecutus est Theodericum cognomento Cancrum. In Carpania villa Dioecesis Coloniensis cuius superius me-mini, homo quidam fuerat de quo mihi non constat utrum adhuc vivat, religiosus, sed caecus, Theodericus nomine, 25 cognomento Cancer. Hie tempore quodam iuventutis suae dum in agro tribulos aridos levasset, bufonem sub eis magnum offendit. Qui cum se contra eum in pedes suos po- 9 Wörtlich: Würmer, vgl. mirac. 2,32, oben 486f Anm. 283. 0 Vgl, mime, 10,64, oben 2016f.