Caput alterum Vitam solus igitur vivebam neminem habens quocum sincere colloqui possem usque ad hunc diem sex annos ante, quo die in locis desertis Sahara appellatis aeronavis mea defeat. Pars machinamenti motorii rupta erat. Cum neque machinamentorum motoriorum reparator neque vectores in aeronavi essent, conatus sum, ut solus motorium vitio-sum reficerem - quod opus haud facile erat. Vita mea sa-lusque in discrimen vocabantur. Nam aqua potus praebens octo dierum maxime satis erat. Primo igitur vespero in arena iacens somno oppressus sum duo milia chiliometrorum ab omni colonia remotus. Desertior eram naufrago, qui medio in vasto oceano rate vehebatur. Fingite quantopere obstupefactus sim, cum tempore sublucano mira vocula e somno me excitaret hoc dicens: »Pinge mihi, amabo te, ovem!« »Quid!?« »Pinge ovem...« Prosilui quasi fulmine tactus essem. Oculos perfricui, diligenter circumspexi. Mirum puerulum conspicatus sum, qui severis oculis me lustrabat. Imago eius, quam hic vides, omnium postea pictarum longe optima est. Sed pic-tura mea multo minus delectabilis quam puerulus ipse, quod non est mea culpa, sed adultorum hominum, qui me parvulum sex annos natum ab arte pingendi deterruerunt, quamobrem nil aliud nisi serpentium externa atque interna pingere didici. Oculis stupentibus igitur illam speciem adspexi. Memento me duo milia chiliometrorum ab omni regione culta 10 remotum fuisse! Puellus neque itinere deerravisse videba-tur neque fatigatione confectus neque fame enectus neque siti neque timore. Qui nullo pacto puer videbatur, qui medus in desertis versans via deceptus erat duo milia chilio-metrorum ab omni regione culta. Denique eum contente allocutus sum: »At... quidnam terrarum hie agis?« Et ille voce gravi placidaque iterum, quod iam dixerat: »Pinge mi, amabo te, ovem ...« Re arcana nimis commotus obloqui non ausus sum. Ut absurdum hoc mihi in vitae periculum vocato videretur, qui milia chiliometrorum abessem ab omni loco culto, tarnen de sinu chartulam stilographumque deprompsi. Sed recordatus sum me imprimis geographiam, históriám, ma-thematicam, grammaticam didicisse puelloque aliquantu-lum male affectus dixi me artis pingendi peritum non esse. Tum ille: »Nihil refert. Pinge ovem.« Cum numquam ovem pinxissem, pinxi unam ex duabus imagunculis, quas solas pingere sciebam: opertae, nimi-rum, boae formam. Obstupefactus sum, cum parvulum hoc respondentem audivi: »Non! Nihil sane! Nolo elephantum in boa serpente ab-sconditum. Boa enim valde periculosa, elephantus eximiae magnitudinis est. Domi meae omnia parva sunt. Ovem habere desidero. Pinge mihi ovem.« Igitur pinxi. Attentissime me contuebatur. Tum ille: »Non! Ista graviter aegrotat. Pinge aliam.«