Narratio de Caniculo Catulaque res domesticas curantibus et de multis variis rebus Josephus Čapek Scholares Instituti studiorum classicorum Universitatis Masarykianae Brunensis Latine vertendum curaverunt 1 De Caniculo Catulaque pavimentum lavantibus Fuit multis ante annis, cum Caniculus Catulaque etiam una res domesticas curabant: domuncula eorum parva apud silvam stabat et ibi habitabant volebantque omnia sic facere, ut homines magni faciunt. Non autem sic semper poterant facere, quoniam pedes parvos impotentesque habent et digitos, quos homines habent, non habent, sed solum palmiculas parvas cum unguibus. Itaque non poterant omnia sic facere, ut homines faciunt, et in scholam non ibant, quoniam schola non est animalibus. Minime, non est! Quid cogitatis? Schola est solum liberis. Ita domi apud eos res variae videbantur. Catula et Caniculus aliquid bene faciebant, aliquid male, itaque illic aliquando habebant parvam sordiculam. Quadam die viderunt se in domuncula sua pavimentum sordidissimum habere. 2 „Audi, Canicule,“ ait Catula, „pavimentum sordidius habemus.“ – „Etiam mihi videtur nimium sordidum esse,“ dixit Caniculus, „vide, quam polluti pedes mei ab eo pavimento sordido sunt.“ – „Sordidissimi sunt,“ ait Catula, „di immortales, quantum dedecus! Nobis est pavimentum lavandum. Nam homines tam sordidum pavimentum non habent. Nonnumquam id lavant.“ „Bene,“ respondit Caniculus, „sed quomodo faciemus?“ „Non difficile est,“ ait Catula. „Tu aquam allatum i et ego cetera paratura sum.“ Caniculus cum olla aquam allatum iit et Catula e cistula partem saponis extulit posuitque hunc saponem in mensa. Deinde in cameram aliquid petitum iit; forsitan ibi partem muris fumosi obscuratam habebat. Interim Caniculus cum aqua revertit videtque aliquid in mensa iacere. Quod cum extraxisset, aliquid roseum videt. „Mehercle, aliquid suave esse videtur,“ ait Caniculus. Cuius rei cupidus totam in os imposuit incepitque mordere. 3 Sed bene non sapiebat. Interim Catula venit et audivit Caniculum miro modo scintillare. Quem intuita videt os eius spumis plenum esse et lacrimas ex oculis eius fluere. ,,Di immortales!“ clamavit Catula, ,,Canicule, quid tibi fit? Pro certo aegrotus es! Nam spuma ex ore instillat! Quid tibi est?“ – ,,Attat!“ inquit Caniculus, ,,Inveni aliquid in mensa et putavi vel caseum vel crustula quaedam esse, id igitur comsumpsi. Sed terribiliter mordet et mihi spumam in ore facit.“ „Stultus quidem es,“ Catula irascebatur, „sapo enim fuit! Atque sapo ad lavandum, non ad edendum est!“ – „Ohe!“ Caniculus dixit, „id est, quare tantum momorderit. Ah, ah, quam mordet, quam mordet!“ – „Bibe multum aquae,“ Catula ei suasit, „deinde mordere desinet.“ Caniculus ita bibit, ut omnem aquam ebiberit. Desiitque mordere, sed multum spumae erat. Itaque os iit gramine pertersum et postea rursum aquae portandae causa abire debuit, quia omnem ebiberat nullamque habuerunt. Catula unam coronam habuit iitque saponem novum emptum. „Hunc iam non edam,“ dixit Caniculus, cum Catula novum saponem attulisset, „sed quo modo faciemus nullum peniculum habentes?“ – „De eo iam cogitabam,“ inquit Catula, „ecce pili tui asperi ac hirsuti, quales in peniculo sunt, ergo possumus pavimentum te ipso tergere.“ „Bene,“ dixit Caniculus et Catula saponem sumpsit ollamque aquae, genua ad solum flexit, cepit Caniculum ut peniculum et tersit Caniculo pavimentum totum. Pavimentum madefactum erat, at vix mundum. „Nobis pavimentum siccandum est,“ Catula dixit. „Videre potes,“ Caniculus dixit, „me humidissimum esse, sed tu sicca es habesque villos bellos mollesque. Mantelium optimum est! Nunc e contrario egomet te capiam, ut te ipsa pavimentum siccem.“ Catulam cepit et ea ipsa pavimentum totum siccavit. Nunc pavimentum igitur tersum siccatumque est. Sed Caniculus Catulaque humidi et sordidissimi sunt, quod alter altero pavimentum laverat, tamquam si Caniculus peniculus et Catula pannus esset. 4 „Heus, quales visu sumus!“ dixerunt ambo, cum uterque alterum spectaret; „habemus nunc pavimentum purum, sed sordidi sumus! Non decet nos sic videri, ut quisque nos irrideat! Lavandi nobis sumus!“ „Lavabimus nos, uti vestimenta lavantur,“ Caniculus ait. „Tu, Catula, me lavabis, et cum lautus ero, item ego te lavabo.“ Adnuit Catula. Aquam in labrum apportaverunt et tabulam lavatoriam sumpserunt. Caniculus in labro iacuit et a Catula lautus est. Catula eum tam fortiter tersit, ut ille hanc, ne tam premeret, oraverit, quia pedes illius nodaturi essent. Cum Caniculus lotus esset, Catula in labrum ascendit et Caniculus eam lavit et ita premebat, ut Catula oraret, ne eam in tabula lavatoria tam fricaret, quod pilum laesurus esset. Aquam ex se mutuo extorserunt. „Nunc siccabimus nos,“ inquit. Funiculum vestibus siccandis acceperunt. „Primum tu me in linea suspendes et, cum ibi pendebo, descendam et te in funiculo suspendam,“ dixit Catula 5 Caniculo. Tunc Caniculus eam sumpsit et in funiculo suspendit, tamquam vestimenta suspendi solent. Ne paxillis quidem egebant, quod ungues habebant, quibus linea pendere possunt. Cum Catula iam penderet, descendit et Caniculum suspendit. Itaque ambo pendebant et sol ad eos bene lucebat. „Sol ad nos lucet,“ Caniculus dixit. „Mox siccabimur.“ Quo dicto pluere coepit. „Pluit!“ Caniculus et Catula clamabant. „Vestimenta nostra madefient! Demenda nobis sunt!“ Ambo celeriter ex funiculo desiluerunt et domum cucurerunt, ut sub tectum refugerent. „Adhucne pluit?“ Catula dixit. „Desiit,“ Caniculus respondit. Et vere sol iam lucet. „Vestimenta suspendemus.” Catula dixit. Itaque ierunt et se in funiculum rursus suspenderunt. Primum Caniculus Catulam in funiculum suspendit, et cum Catula pendebat, descendit et in funicilum Caniculum suspendit. Itaque ambo pendebant in funiculo tamquam vestimenta lavata pendere solent et gaudebant rursus sol lucere et vestimenta lavata bene siccatum iri. Et rursus pluere coepit. „Pluit, vestimenta 6 nostra madefient.“ Clamabant Caniculus cum Catula et se obscuratum cucurrerunt. Postea sol luxit, itaque se in funiculum illum suspenderunt, post iterum pluit, itaque effugerunt, postea iterum sol luxit, se igitur in funiculum suspenderunt et sic usque ad vesperum. Deinde omnino siccati fuerunt. „Vestimenta siccata sunt,“ dixerunt, „in corbem igitur ponemus.“ Itaque in corbem se posuerunt, deinde iam dormire voluerunt, ibi ergo somnum ceperunt et uterque in hoc corbe usque ad mane bene dormivit. 7 Scholares Instituti studiorum classicorum Facultatis Philosophicae Universitatis Masarykianae Brunensis in cursu Operum modernorum Latine versorum legendorum semestris autumnalis anni MMXXII magistro suo recensente Latine vertendum curaverunt. Daniel Bartoška Barbora Benková Eliška Bumbová Jitka Cíhová Filip Pavel Dvorský Kristýna Flasarová Marek Jochman Tomáš Macalík Veronika Nagyová Jan Páleník Zuzana Schwarzová Adéla Svobodová Tomáš Weissar Brunae anno MMXXIII typis editum.