P. OVIDI NASONIS LIBER PRIMVS ARTIS AMATORIAE Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, 265 Dicere praecipuae molior artis opus. Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes, Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis. Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas Posse capi; capies, tu modo tende plagas. 270 Vere prius volucres taceant, aestate cicadae, Maenalius lepori det sua terga canis, Femina quam iuveni blande temptata repugnet: Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet. Utque viro furtiva venus, sic grata puellae: 275 Vir male dissimulat: tectius illa cupit. Conveniat maribus, ne quam nos ante rogemus, Femina iam partes victa rogantis agat. Mollibus in pratis admugit femina tauro: Femina cornipedi semper adhinnit equo. 280 Parcior in nobis nec tam furiosa libido: Legitimum finem flamma virilis habet. ----- Omnia feminea sunt ista libidine mota; Acrior est nostra, plusque furoris habet. Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas; Vix erit e multis, quae neget, una, tibi. Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: 345 Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est. Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas Et capiant animos plus aliena suis? Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet. 350 Sed prius ancillam captandae nosse puellae Cura sit: accessus molliet illa tuos. Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto, Neve parum tacitis conscia fida iocis. Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: 355 Quod petis, ex facili, si volet illa, feres. Illa leget tempus (medici quoque tempora servant) Quo facilis dominae mens sit et apta capi. Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum Ut seges in pingui luxuriabit humo. 360 Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore, Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus. Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis: Militibus gravidum laeta recepit equum. Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: 365 Tum facies opera, ne sit inulta, tua. Hanc matutinos pectens ancilla capillos Incitet, et velo remigis addat opem, Et secum tenui suspirans murmure dicat 'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.' 370 Tum de te narret, tum persuadentia verba Addat, et insano iuret amore mori. Sed propera, ne vela cadant auraeque residant: Ut fragilis glacies, interit ira mora. Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram? 375 Talibus admissis alea grandis inest. Haec a concubitu fit sedula, tardior illa, Haec dominae munus te parat, illa sibi. Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis, Consilium tamen est abstinuisse meum. 380 Non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, Nec iuvenum quisquam me duce captus erit. Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas, Corpore, non tantum sedulitate placet, Fac domina potiare prius, comes illa sequatur: 385 Non tibi ab ancilla est incipienda venus. Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti, Nec mea dicta rapax per mare ventus agit: Aut non rem temptes aut perfice; tollitur index, Cum semel in partem criminis ipsa venit. 390 Non avis utiliter viscatis effugit alis; Non bene de laxis cassibus exit aper. Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo: Perprime temptatam, nec nisi victor abi. Tunc neque te prodet communi noxia culpa, 395 Factaque erunt dominae dictaque nota tibi. Sed bene celetur: bene si celabitur index, Notitiae suberit semper amica tuae.