Etymologie IX (30) Trinepos adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. (31) Minores autem non dicimus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Vbi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut et maiores dicimus post patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique voca-bulum. 6. DE AGNATIS ET COGNATIS (1) Agnati dicti eo, quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in gente agnoscuntur, quia veniunt per virilis sexus personas, veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius neposve ex eo; item patruus. (2) Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis con-iuncti. Qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt, nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. (3) Proximus propter proximitatem sanguinis appellatus. (4) Con-sanguinei vocati, eo quod ex uno sanguine, id est ex uno patris semine sati sunt. Nam semen viri spuma est sanguinis ad instar aquae in sco-pulos conlisae, quae spumam candidam facit, vel sicut vinum nigrum, quod in calice agitatum spumam albentem reddit. (5) Fratres dicti, eo quod sint ex eodem fructu, id est ex eodem semine nati. (6) Germani vero de eadem genetrice manantes; non, ut multi dicunt, de eodem genuine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genetrice manantes. (7) Vterini vocati, quod sint ex diversis patribus et uno utero editi. Nam uterus tantum mulieris est. (8) Quattuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici: na-tura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et lacob, Andreas et Petrus, Iacobus et Iohannes. Gente, ut omnes Iudaei fratres inter se vocantur in Deuteronomio: „Si autem emeris fratrem tuum, qui est 135 Frater afructus etymologicky nesouvisejí, srv. Ernout-Meillet, str. 252 a 256. 136 Qermanus^ germen a genetrix mají společný kořen gen-, srv. Ernout-Meillet, str. 270-273. 82 Etymologie IX Hebraeus." Et Apostolus: „Optabam," inquit, „ego Anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae." (9) Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est patria; quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Loth: „Non sit rixa inter me et te et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes fratres nos sumus." Et certe Loth non erat frater Abrahae, sed filius fratris eius Aram. (10) Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur: spiritale et commune. Spiritale, quo omnes Christiani fratres vocamur, ut: „Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum." In commune, cum et omnes homines ex uno patře nati pari inter nos germanitate coniungimur, Scriptura loquente: „Dicite his, qui oderunt vos: Fratres nostri vos estis." (11) Germana ita intellegitur, ut germanus, eadem genetrice manans. (12) Soror autem, ut frater. Nam sororest ex eodem semine dicta, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. (13) Fratres patrueles dicti, eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. (14) Consobrini vero vocati, qui aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consororini. (15) Fratrueles autem materterae filii sunt. Sobrini consobrinorum filii. (16) Tius Graecum est. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Vnde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit et quasi fi-lium lege tuetur. (17) Avunculus est matris frater, cuius nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur. (18) Amita est soror patris, quasi alia mater. Matertera est soror matris, quasi mater altera. (19) Socer est, qui filiam dedit. Gener est, qui filiam duxit. Ge-ner autem dictus, quod adsciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi adsocient. (20) Vitricus [est], qui uxorem ex alio víro filium aut filiam habentem duxit. Et 137 Isidor cituje text Dt 15,12 v podobě: si...emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus, text Vulgáty však zní: cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus. 138 Sobrinus a soror etymologicky souvisejí, srv. Ernout-Meillet, str. 637. 139 Avunculus opravdu souvisí s avus, srv. Ernout-Meillet, str. 61. 84 Etymologie IX dictus vitricus quasi novitricus, quod a matre superducatur novus. (21) Privignus est, qui ex alio patre natus est; et privignus dici pu-tatur, quasi privigenus, quia prius genitus. Vnde et vulgo antenatus. (22) Vocabula a gente haec videntur declinata: genitor, genetrix, agnati, agnatae, cognati, cognatae, progenitores, progenetrices, ger-mani, germanae. (23) Item de praedictis affinitatibus: Auetor mei generis mihi pater est, ego Uli filius aut filia. Patris mei pater mihi avus est, ego illi nepos aut neptis. Patris mei avus mihi proavus est, ego illi pronepos aut proneptis. Patris mei proavus mihi abavus est, ego illi abnepos aut abneptis. Patris mei abavus mihi atavus est, ego illi adnepos aut adneptis. Patris mei atavus mihi tritavus est, ego illi trinepos aut tri-neptis. (24) De patruis: Patris mei frater mihi patruus est, ego illi fratris filius aut filia. Patrui mei pater mihi patruus magnus est, ego illi filii fratris filius aut filia. Patrui mei avus mihi propatruus est, ego illi filii nepos aut neptis. Patrui mei proavus mihi adpatruus est, ego illi nepotis filius aut filia. (25) De amitis: Patris mei soror mihi amita est, ego illi fratris filius aut filia. Amitae meae mater mihi amita magna est, ego illi filiae fratris filius aut filia. Amitae meae avia mihi proamita est, ego illi neptis filius aut filia. Amitae meae proavia mihi abamita est, ego illi neptis nepos aut neptis. 141 Socer, socrus se slovesem adsociare etymologicky nesouvisejí. 142 Podle Ernouta-Meilleta, str. 742, je etymologie slova vitricus neznámá. 143 Privigrms pochází ve skutečnosti z adj. privus, „jednotlivý, zvláštní", srv. Ernout-Meillet, str. 536, Isidorova etymologie je tedy nesprávná. 144 Následující pasáže (24-27) neodpovídají modernímu chápání příbuzenských vztahů mezi synovcem/neteří a jejich strýcem/tetou, mezi pra-synovcem/praneteří a jejich prastrýcem/pratetou atd. Z dnešního hlediska je otcem mého strýce (tj. bratra mého otce) otec mého otce, tj. můj dědeček; v Isidorově podání je otcem mého strýce můj prastrýc. Stejně tak matkou mé tety (tj. sestry mého otce) je matka mého otce, tj. moje babička. Navíc v par. 27 se konstrukce předchozích tří paragrafů mění: místo „matka mé tety..., babička mé tety..., a prababička mé tety..." se zde objevuje „sestra mé tety..., sestra mé babičky..., a sestra mé prababičky...", což vůbec ne- 86 Etymologie IX (26) De avunculis: Matris meae frater mihi avunculus est, ego illi sororis filius aut filia. Avunculi mei pater mihi avunculus ma-gnus est, ego illi filii sororis filius aut filia. Avunculi mei avus mihi proavunculus est, ego illi filii nepos aut neptis. Avunculi mei pro-avus mihi abavunculus est, ego illi neptis filius aut filia. (27) De materteris: Matris meae soror mihi matertera est, ego illi sororis filius aut filia. Materterae meae soror mihi matertera magna est, ego illi sororis nepos aut neptis. Aviae meae soror mihi ab-matertera est, ego illi sororis pronepos aut proneptis. Proaviae meae soror mihi promatertera est, ego illi neptis filius aut filia. (28) Stemmata dicuntur ramusculi, quos advocati faciunt in ge-nere, cum gradus cognationum partiuntur, ut puta: ille filius, ille pater, ille avus, ille agnatus, et ceteri, quorum figurae haec.* (29) Haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordini-bus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit et propinquitas esse desierit, earn rursus lex matrimonii vinculo repetit et quodam modo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi ge-neratio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur. 7. DE CONIUGIIS (1) Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris: vir eius. (2) Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat; et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. (3) Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant. (4) * Stemmata jsou vyobrazena na str. 96-98 tohoto svazku. !4S Srv. Etymol. XI,2,1: De aetatibus hominum. Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus...; XI, 2,8: In his igitur sex spatiis philosophi vitam discripserunt humanam... 146 Reydellet, pozn. 344, upozorňuje na citát z Jeronýmových listů, Epist, 117,11: Virům dixi, non maritum. Nemo calumnietur. Sexum signi-ficare volui, non coniugium. 88