JAN HUS – DE MATRIMONIO B De matrimonio restat modicum modo loqui et primo quid sit, 2o que sunt proprietates eius, 3o quid mulier tenetur viro in matrimonio et econverso, quarto in quibus casibus unus peccat mortaliter faciendo actus matrimonii et in quibus non, cum aliquibus brevibus notabilibus. … Circa primum est sciendum, quod matrimonium secundum Augustinum est duplex personarum ydonearum de inseparabilis vite societate consensus. … Tercio dicitur in difinicione de ‘inseparabilis vite societate’. Hoc est verum: Salvis certis casibus primus est etas, quia oportet, quod vir sit ad minimum XII annorum vel XIIII, virgo vel mulier ad minimum XII vel XI annorum, ut sciant consentire. Et ideo si ante illud tempus coniunguntur, sunt separabiles, nisi tunc postea consenciant, cum ad tempus veniunt discrecionis. Secundus est cognacio, et ideo prohibitum est, ne mulier mortuo viro sibi coniungat aliquem de genere viri sui, quia cognacio viri est cognacio uxoris sue, nam duo fuerunt in carne una per coniugium. Tercia est sterilitas, nam si vir sit sterilis et non possit uxori debitum persolvere, hii, si coniuncti sunt, debent separari, nisi ambo consenciunt in hoc, quod volunt simul manere. Quartus est parvitas membri vel magnitudo viri vel mulieris. Quintus est fornicacio sciens et voluntaria viri et mulieris. Ideo dico ‘sciens’, quia si vir coniunxerit se alteri mulieri credens illam esse suam, ignorancia excusat peccatum. Ideo dico ‘volens’, quia si aliqua pateretur non volens, sicut legimus de sacris virginibus, que passe sunt a tyrrannis, et ideo non manent minus virgines. Nota, diceret aliquis: Nunquid infirmitas possit prohibere matrimonium, sicut est lepra, paralisis et morbus caducus? Respondet Augustinus et ait: Vir non dimittit uxorem suam sive diformem corpore, sive membris debilem, sive cecam, sive claudam, sive doloribus infectam, nisi causa fornicacionis. Et ideo oportet, quod vir sit cum uxore. Et econverso, in quacunque infirmitate fuerit et poposcerit carnale debitum, vir persolvere debet. Nota, diceres: Tamen Moises concessit hoc Iudeis, quod essent separabiles a mulieribus eorum, ut patet Mathei Vo. Respondetur, quod Moises inspexit hoc, quod Iudei sepius uxores eorum interfecerunt, sicut cum fuerunt nimis antique vel indisposite vel quia ipsi Iudei indurati fuerunt cordis. Modo Moises volens hoc mitigare concessit Iudeis, quod potuerunt uxores eorum dimittere; debuit sibi dare libellum repudii, id est literam, in qua erat suspectum vel scriptum, quare eam repudiavit, id est dimisit. Sed modo iam non sic debet fieri, sive mulier sit disposita sive indisposita, sive debilis sive sana; semper debent esse inseparabiles salvis causis prioribus. Ultimo dicitur in diffinicione matrimonii ‘consensus’, et per hoc vult beatus Augustinus, quod coniunccio carnalis non facit coniugium, sed consensus, sicut patet per Ioseph, cui angelus dixit, Mathei Io: Accipe Mariam coniugem tuam, ubi fuit coniugium sine carnali copulacione. Et consensus talis est duplex: Aliquis est sine contraccione et ibi absolute est coniugium, alius est cum contraccione isto modo, quod primo fit contraccio et post inter virum et mulierem fit consensus, ut frequenter accidit. Ille sequens consensus facit coniugium et supplet, quod precedens contraxit. Et tantum de primo membro.