Iam, quod tercium, restaret nostros presentes determinantes laudum preconiis extollere, quibus auditis ceteri fervencius studio forsitan insisterent, quo mediante ad honorem similem valerent facilius pervenire. Sed quia ex ipsorum determinacione succincta michi via laudandi precluditur, cum non sciam certitudinaliter, an sint iusti, ideo non assertive ipsorum laudi cupio incumbere iuxta dictum Oracii1 in Epistola; „Quales conmendas, aspice, ne mox incuciant aliena tibi peccata pudorem.“ Similiter iuxta dictum Senece De moribus: „Neminem cito laudaveris, neminem cito vituperaveris.“ Que verba (caucionem) ori meo inponunt, ne accelerem laudes presencium baccalariorum propallare. Ne tamen omnino sic incogniti discederent et forsitan laude privati, quam querebant, a ceptis studiorum laboribus resilirent, conpellor aliqua in medium proponere, ut virtus non lateat, sed ceteris prodeat in exemplum, ut ipsi ac singuli spem tamquam anchoram teneant laboribus insistendo. Nam iuxta dictum Senece3 „spes premii solacium přestat laboris." Ad ipsorum igitur hortacionem parvulam verba michi brevia occurrerunt: Forcia adversis opponite pectora rebus. Hec verba scribit Oracius poeta eximius, que ad nostros baccalarios specialiter possunt converti, quibus auditis tenderent illicitis contraire. Quare ego tamquam minimus nunccius alme nostre facultatis ac allumpnus preceptum implere cupiens ad vos hortacionem defero dicens: Forcia adversis opponite pectora rebus. Venerabiles patres, magistri ac domini! Vestra nolit venerabilitas mirari, quod ipsos verbo consultivo sive imperativo moneo, tamquam non fortiter se malis opposuissent, sed ut non retro gradientes tamquam cancer grandiora accederent vicia propellentes. Nam, heu, quam plurimi propter exercitacionem gravem virtutes deserunt, ignorantes, quod virtus5 est circa difficilima. Propter 84 quod ad ipsos dicitur: Forcia adversis opponite pectora rebus, quasi diceretur: Vicistis gravia, sed restant graviora; idcirco forcia adversis opponite pectora rebus. Sed dicet aliquis: ,Quid vicerunt?1 Pro ipsis respondeo dicens: Vicerunt inconstanciam, diu in universitatis nostre studio permanentes. Nam octo annis continuis diligenter didicerunt, non sicut filius inconstancie, qui non valens iilico omnem scienciam capere postea humanam naturam voluit exuere et asiniam induere, ignorans, quod paulatim sciencia cumulatur, ut Alanus peritissimus in suis Probleumatibus profitetur dicens: „Non opus est sompno Syrenes ingredienti nec sibi, qui studio falsa cavere velit. Sepe stilum vertit, qui versum fingere debet.“ Unde non mirum, quod ingeniosi sepius obtusos inscienciis non excedunt, quia iuxta dictum Boecii’ De disciplina scolarium „diligenda cuiuslibet operis obtusitas permollitur“. Unde et Facetus’ dicit: „Et durum lapidem gutta cadendo cavat.“ Heu, sed multi sunt, qui constandam relinquentes inconstancie subditi studia percurrerunt. De quibus dicit Alanus’ in Probleumatibus: „Non discunt, quicumque scolas ubicumque frequentant, sed veniunt plures, ut videantur ibi.“ Non sic autem nostri determinantes, sed constandam tenentes cupiunt alciora fortiter amplexari. Propter quod ipsis proponitur: Forcia adversis opponite pectora rebus. Secundo vicerunt torporem labore diligenti; ideo promoveri licite meruerunt, non sicut quidam, de quibus dicit Occultus:10 „Cattis esse pares tales dico esse scolares, qui prandere volunt, sed pisces capere nolunt.“ Sed quia nostris restat currere ad graviora, ideo ipsis verbum proponitur: Forcia adversis opponite pectora rebus. Sed forsitan aliquis michi obiceret: ,Non tibi creditur, quod dicis, nam recepisti, ut laudares.* Obicienti dicerem: Non festina, ascende paulatim, ut per singula discurramus! Nam adhuc multa in ipsorum actibus restant declaranda. Respice duos! ,Accipe Petrum! Quid sentis de Petro?*, queris, ,estne audax?‘ Respondeo; Maxime. Dicis: ,Qualiter?* Sicut pauper, qui vadens inter latrones nichil pavet, ut dicit Pauper Henricus:11 «5 „Quid faciet vacuus coram latrone viator? Letus et intrepidus fundet in astra melos.“ Dicis: ,Estne sic de Petro?i Dico: Ut tu vis. Dicis: ,Da exemplum! Audi me! Petrus” amputavit auriculam dextram. ,Estne sic?*, dicis tu, ,Petrusi fugit ab eo, quin eciam vocem ancille expavit! Concordemus, ut utrumque sit verum. ,Sit ita. Dicamus: Petrus unus amputavit, sed noster Petrus secundus evasit. ,Da exemplum!' Quando semel, cum in multitudine transiret ad domum quendam propter levia verba cuiusdam layci ceteros relinquens vix spiritum anhelans domum pervenit. Ecce, quam audax! Sed dicis: ,Quare ergo versus Henrici male [male] allegasti?' Dilecte socie, ne irascaris, versificabo sic: Quid faciet tremulus coram minante Petraczco? Tristis ac pallidus dabit in ardua gressus. Sta contentus! ,Dic plus de Petro!' Libenter. ,Audivitne Kathonem recte?' Sic. ,Quid?‘ Didicit versum. ,Quem?‘ „Virtutem“ primam puto compescere ligwam." ,Fecitne recte?' Sic. ,Da exemplum/ Cum incipit irasci socio, non loquitur ad medium annum. ,O quam bene didicit!“ Si tamen talia per amplius non servabit ! ,Descende, rogo, ad Iohannem!' Libenter. Si queris, quid sit, quantum homo, rectissime respondebo. ,Non michi cura, quantum homo, sed qualis sit, a te requiro.“ Respondeo: Sanguineus est, saltem secundum barbam. Versus:“ „Largus, amans, hilaris, ridens rubeique coloris." Exemplum primi: plus promittit dare quam potest solus habere. De secundo taceo propter dictum Kathonisi“ dicentis: „Quod pudeat, socios libens celare memento!" ,De tercio quid sentis?' Dico: Est hylaris, a quo didicit ab Ovidio” De arte dicente: „Si vox est, canta, si brachia mollia, salta!" „Salta,“ exulta, ut talpa non palpa, resulta." ,Fecitne primum?' Omnino. ,Estne vox sibi?' Optima. ,Ergo musicus?' Ymo peroptimus, de quo dicit AI anus De planctu nature: „Illic asinus, clamoribus ociosis aures fastidiens delicatas quasi per antifrasim organisans barbarismum faciebat in musica." Ecce, musicus! ,Iam consencio.' ,Quid de quarto?“ Ridens est, quia audivit Philosophum“ 4 Ethicorum dicentem: „Qui neque ipsi dicunt aliquid ridiculum et dicentibus molesti 8b sunt, agrestes et duri videntur esse, moderate autem ludentes eutrapelli sunt.“ De quarto, ymmo de tercio similiter; si non credis, palpa, respice ipsum! Ridetne, an sye sklyebii yako czrt zelezko nalez? ,Adhuc vellem plura scrutari.“ Ya, bone socie, dum satis est, cessa, ne te derideat auca. Sed iam collectim, quid ambobus conpetit, require! ,Bene rogo, dic!‘ Libenter. Currebant duo semel simul, scilicet Petrus et Iohannes, et alius discipulus, non Iohannes, sed Petrus, procurrit cicius et venit ad locum. Sed amplius: Petrus22 et Iohannes ascenderunt in lectorium, ut determinarent ad horam comestionis. Ia, sed adhuc restat graviora transcendere, ideo dicitur; Forcia adversis opponite pectora rebus. In quibus verbis duo brevissime innuuntur: primo consultiva et utilis hortacio ad moraliter agendum, cum dicitur forcia opponite pectora, secundo fructuosa et finalis probacio ad meritum sumendum, cum dicitur adversis rebus. Dixi primo, quod tangitur consultiva et utilis hortacio ad moraliter agendum. Revera utile est fortiter laborare, specialiter in moribus et scienciis. Nam sine virtutum operibus premia non donantur iuxta regulam Aristotelis,“ cum solum virtuosus est premiandus. Et de tali labore dicit Pamphilus:2* „Providet et tribuit Deus et labor omnia nobis.“ Et ideo laborandum est fortiter in studiis iuxta documentum Kathonis2’ dicentis : „Exerce studium, quamvis perceperis artem.“ Ergo ad vos dico, domini: Forcia adversis opponite pectora rebus! Dixi secundo et brevius, quod in verbis predictis tangitur fructuosa et finalis probacio ad premium seu meritum assumendum, quia resistere adversis rebus. Et recte, cum virtus in adversis probatur, eo quod est circa difficillima, et per consequens sic resistentibus merces condonatur. Unde autor Rudium” dicit: „Non datur extimplo bona post primordia merces congrua, sed rectus premia finis habet.“ Et quia ipsi specialiter in studio diucius laborarunt, ideo merces congrua ipsis debetur. Ergo secundum Philosophum2“ in Yconomica „sua merces est danda“, hoc autem honor et gloria. Ego igitur auctoritate michi etc. 87 i Horatius, Epistulae I 18, 76—77 * Seneca, De moribus 76 1 Non inveni * Horatius, Epistulae II 2, 163 1 Aristoteles, Ethica Nic. II 5, p. 1106 b 31; cf. Hus, Serm. de sanctis 21, 7 (ed. FlajShans, p. 74), Super IV Sententiarum II, dbt. 30, 4 (ed. Flajšhans, p. 314) • Alanm ab Irsulis, Liber parabolarum, cap. 3 (PL 210, c. 586 C); cf. Hus, Probetis pociora (p. 31), Instrue preceptis animum (p. 78) ' Pseudo-Btoethius, De disciplina scholarium, cap. 1 (PL 64, c. 1225 C) • Non inveni ' Alanus ab Insulis, op. 1, cap. 4 (PL 210, c. 588 D) ’0 Non inveni ’’ Henricus Septimellcnsis, Elegia de diversitate fortunae III 171—172 (PL 204, c. 860 B) “ Cf. Luc. 22, 50 “ Cf. Luc. 22, 56—57 ’’ Catonis Disticha I 3, 1 “ Claretus, Complexienarius VIII 2 (ed. Flajlhans I, p. 218) •• Catonis Disticha II 7, 1; cf. Hus, Quere quid sil virtus (p. 74) ’’ Ovidius, Ars amatoria I 595 11 Non inveni •• Non inveni; cf. Hus, Si vultis nichil timere (p. 54), Quodlibet (cd. Ryba, p. 85) ° Aristoteles, Ethica Nic. IV 14, p. 112’a 7 ■’ Cf. Hus, Fulget virtute (p. 92) " Cf. Act. 3, 1 “ Aristoteles, Ethica Nic. IV 7, p. 1123 b 35 " Non inveni “ Catonis Disticha IV 2t, 1 «• = • Non inveni * Aristoteles, Oecon. 1 5, P- <344 b 3 ’’