ln nomine Domini nostri Hiesu Cristi. Amen. Premilz miseracione divina marchio Moravie monasterio beate Marie Virginis in Lutomisl fratribusque Deo famulantibus ibidem in perpetuum. Cum primo loco regnum Dei querere debeamus, ut bonorum multiplicetur adiectio, sollerter et summopere invigilandum est operibus caritatis, ut pro conparandis spiritualibus in pios usus et iustas causas bona tempolaria convertamus. Universis itaque modernis ac posteris scripti huius apices inspecturis presencium exhibicione clarescat, quoniam ecclesiam sancte Marie in Lutomisl beneficio gracie specialis decorandam duximus et augendam, ita videlicet, ut omnia bona eius acquisita ct acqurenda, que in terra nostra possidet uel adhuc possessura est, et precipue villa Pametiz, ab omnibus serviciis consuetudinariis, novis seu veteribus necnon aliis gravaminibus, quocunque nomine censeantur, sint perpetuo libera et exempta secundum tenorem privilegiorum, que Veligradensi ecclesie duximus conferenda. Contulimus eciam eidem ecclesie in Lutomisl ius patronatus, quod in ecclesia Ywanoviz habebamus, adicientes, ut homines prefati monasterii per omnia thelonea terre nostre sine aliqua solucione transeant liberi et securi. Ut autem hec pagina nostre concessionis robur obtineat perpetue firmitatis, presens scriptum sigilli nostri munimine decrevimus insigniri testium subscripcione adhibita, quorum sunt nomina subarata: Robertus Olomucensis episcopus, Gerlagus, abbas Gradisensis, Wocko burgrauius, Szemizlaus camerarius, Ones, Victor, Blud, Bohuzlaus magister venatorum Olomucenses, Dyius filius Petri, Woytech de Medlow, Stiborius, Wocko subcamerarius, Zezema subpincerna, Hartlebus subdapifer, Bochko marscalcus, Wilhalmus phisicus, Conradus scriba Brennensis, Hiernricus, Vfsezlaus, Helias, sacerdotes, Symon, Mylos diaconi.