166. De Daemonibus immundis imperare debuerant, ab ipsis propter malam vitam tam vili-ter illuduntur. MONACHUS: Hoc est quod Psalmista conqueritur dicens: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis /actus est [335] Hits. NOVICIUS: Videtur mihi ex supradictis, quod quandoque homo diabolo materiam det tentandi. MONACHUS: Hoc verum esse, uno tibi ostendam exemplo. CAPITULUM LI. De monacho a labore caulium recedente, et a diabolo per speciem mulieris mox tentato. Stabat aliquando conventus de Hemmenrode in horto, plantaria caulium terrae infigens. Stabat et monachus unus cum ceteris, Thomas nomine, cui talis coepit cogitatio suboriri: Si modo esses in domo patris tui, ancilla tua non dignaretur tam vilissimum opus face-re. Exivit ergo de medio fratrum cum indignatione, illuc eum ducente spiritu superbiae, ubi fortius eum posset impugnare. Cum ergo in silva solus esset, tentator affuit, et quern prius sola cogitatione pulsa-verat, nunc aperta impugnatione et visibiliter aggreditur. In specie namque mulieris apparens, coepit alloqui eum. At ille digitum super-ponens ori suo, signavit sibi non licere loqui. Sed mendaciorum omnium caput et pater, ilico per mulierem illam phantasticam, quam effigiaverat ad deceptionem, respondit: Quid hoc sit, inquit, nescio. Ego venio de conventu, et Prior dedit mihi licentiam ut loquerer tecum. Credidit ille, et locutus est. Tunc ilia asseruit, parentes ipsius misisse pro eo, et oportere cum Treverim ire secum ad emendum equum, et sic transire in terram suam. Praecedendo igitur misera, miserum ducebat, ipsa quidem frutectorum omnium condensa sine impedimento transiens, ille vero cum magna difficultate sequebatur.