I. Nascitur purpureus flos Boemicis terris, maior filius ex parentibus magnis, au-reum pomum processit e nobilibus ramis, progreditur pulchra facie sed pulchrior spiritu Voicechus puerulus, quod nomen interpreta-tum sonat consolatio exercitus. Pater eius erat vir magnus et praepotens, substantia eius integra, possessio diffusa. Est ei mortalium felicitatum copia, sub se positorum hominum unda, familia multa perstrepens, argento et auro plena domus. Cum esset dominus terrae, fuit tarnen mediocris homo: oratio rara sed habitaverat secum misericordia bona, neglecta castitas et larga pauperum eura. Mater ex genere Sclavorum erat nobilissima caro, digna iugalis iuncta digno marito, marito videlicet qui tangit reges linea sanguinis, quem longe lateque iura dantem hodie tremunt populi, Henrico regi accessit proximus nepos. Femina, aiunt, casta moribus, plena elemosinis, fidem loquens operibus nobilitati suae pulchrum responsum dědit, sed discipula virtutis bene fit rea custos fratris. Nam dum želat zelo castita-tis, dum fit familiarius famula orationis, dat viro occasionem peccandi non cum una sed cum femina- 12 rum turba. Bonus pater sed melior mater, optimus qui nascitur ex ipsis. II. Lacte plenus interea parvulus homo febrici-tans mortem vicinam parentibus minatur; fletum movet oculis videntium suos sidereos vultus. Pater fecit spissum gressum ad quern amat prae filiis fdium, testatur crebris lacrimis, quantus vivat amor pueri in visceribus patris. Mors amara in foribus! ecce occurrit salus bene cogitanti-bus. Dixerunt ergo territi patres tremula prece: Non nobis, Domine, non nobis vivat puerus iste sed cle-ricus in Dei Matris honore portet iugum tuum pul-chra cervice. Sic dicunt ponuntque super altare Virginis et recessit in ictu oculi vis doloris, infantu-lus ad se redit sospes in omnibus membris. Bona angelorum imperatrix augusta, perpetua virgo, sic in se clamantium ad Deum portat hominum vo-ta; dum negare nescit corde petentibus, de caelo fert opem aegris mortalibus splendida Stella maris. 14