1. Rex castri expugnandi causa militiam magnam congregavit. 2. Ad capellam Bethlehem pro praedicatione verbi dei erectam frequens concursus fidelium ad audiendum verbum dei fit. 3. Singulae solutiones conventionis singulis annis solvendae ad certos terminos accurate divisiae sunt. 4. Corpori aegro frigus et sol vitandus est. 5. Item pro faciendis statutis viri docti de universitate eligantur. 6. Super oneribus ecclesiae explendis volumus declarari, per quem expleri debeant, an solum per episcopum aut per episcopum et capitulum. 7. Cuius fossati perficiendi causa dominus Thobias, Pragensis episcopus, per IV annorum spatium contulit libertatem et ad hoc opus supradictum consummandum nos obligamus. 8. Donamus dictis fratribus curiam seu allodium cum vinea et cum pratis et pasculis in perpetuum possidendam, tenendam et habendam libere. 9. O iniuriae viris haud tolerandae! 10. Rex Wladislaus in propria persona cum suis principibus et forti militia ad obsidendum Mediolanum, regalem Lombardiae civitatem antiquissimam, se iturum esse promisit. 11. In nostra Pragensi civitate instituendum et de novo creandum esse duximus studium generale. 12. Wenceslaus autem civibus Pragensibus pro tempore custodiendus traditur, a quibus, ne ad marchionis potestatem perveniat, cum diligentia custoditur. 13. Breve tempus aetatis nostrae satis longum est ad bene honesteque vivendum. 14. Nemo potest impetrare a papa bullam numquam moriendi. 15. Rector eligatur per universitatem vel eius maiorem partem, de modo autem eligendi et de electoribus deliberetur. 16. Plebanus magistro scolae ibidem tribuere expensas debebit nullam dationem pecuniarum ab eodem exigendo. 17. Boemi manus sacrilegas ad destruendum altare extendere non verentur. 18. Sabbato post festum Omnium sanctorum campanae magnae in Pragensi civitate pro concursu populi pulsantur ad subveniendum illis, qui de Thabor versus Pragam tendendo in itinere per barones regni insidiis positis impediebantur. 19. Pro cuius capellae et eius rectoris dote census et reditus meos annuos perpetuos nihil pro me reservando do, assigno et de eis condescendendo. 20. M. Tullius Cicero putabat rectam vivendi viam litteeeris explicandam esse. Itaque philosophiae Graecae Latinis libris, illustrandae studebat.