1. Multi christiani armis muniti contra Thartaros pugnaturi in Poloniam processerunt. 2. Omnibus et singulis tam praesentibus quam futuris hanc litteram visuris, lecturis vel legi audituris testamur providum virum Wenceslaum plena sua ratione fruentem ultimum testamentum suum facere. 3. Vocat ad se nobiliores et quos relicturus erat in regno. 4. Quam quidem praesentationem dicto plebano et eius successoribus post obitum suum libere donavit et assignavit perpetuis temporibus valituram. 5. Iohannes hanc summam divisim, videlicet in festo s. Procopii proxime nunc venturo, quattuor sexagenas et in festo Assumptionis sanctae Mariae Virginis illud festum s. Procopii immediate secuturo quattuor sexagenas gr. Prag. solvere promisit. 6. Quid extunc dicturi sumus si aliorum avaritiam detestati erimus et ipsi divitias cupiemus. 7. Romanorum rex igitur damna suorum aequo animo transire noluit sed congregata bellatorum multitudine in metis Moraviae regem debellaturus robur sui exercitus collocavit. 8. Homo in iudicem eligendus est, qui non est periurus nec etiam debet esse excommunicatus, ne sit etiam iudaeus nec hereticus. 9. Exempla bona vobis imitanda erunt, mala vitanda erunt. 10. De duobus malis minu est eligendum. 11. Quod erat deonstrandum. 12. De gustibus non est disputandum. 13. Sors est sua cuique ferenda.