Biblia sacra versionis Vulgatae Genesis 2, 15 – 24 15. Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, 16. praecepitque ei dicens: “Ex omni ligno paradisi comede; 17. de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. 18. Dixti quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominum solum, faciamus ei adiutorium similem sibi.” 19. Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. 20. Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae. Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. 21. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam; cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea. 22. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem; et adduxit eam ad Adam. 23. Dixit Adam: “Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.” 24. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una.