Excerpta ex MGH - Monumenta Germaniae Historica - Brepols FREDEGARIUS SCHOLASTICUS Chronicarum libri IV, SS rer. Merov. 2 2. 62 (Daras) Iustinianus, priusquam temporibus Iustini imperatore regnum adsumerit, cum esset comex cartarum et Bellessarius comex aestabolarius, erantque ab invicem nimia delictione amplexi, iurantes sibi, quantum cuiusquam ex his causa proficerit, pare sempiternam fidem servarit. Cum quadam die cum duas germanas de lopanar electas ex genere Amazonas sibi cumcubito meridiae sub quasdam arboris in pomario senior Antonia cum Iustiniano discubuisset, Iustiniano sopore oppraesso, sol declinans capud eius incaluit. Veniens aquila divino noto, eodem dormiente, calorem solis extinsis alis obumbrabat. Quod cum, Antonia vigilante, fuisset repertum, sperans hoc signum, Iustinianus imperium adsumerit, expertum a somno, dicens ei: 'Si imperatur effectus fueris, erit digna ancilla tua tibi concubito'. Et ille subridens, cum ei fuisset difficile hoc esse honore dignum, dixit ad eam: 'Si imperatur effectus fuero, tu mihi eris agusta'. Commutantis ab invicem anolis, ait Iustinianus ad Bellesarium: 'Scias inter me et Antunia placuisse, si ego efficior imperatur, ipsa sit mihi agusta. Anolis commutantis hoc foedus inivimus'. Dixitque Antunia: 'Si soror mea tibi agusta, ego Bellesario matrona efficiar'. Dicensque Bellesarius divino noto: 'Si Antunia agusta efficitur, tu estratus mei matrimonium sociaris'. Idemque anolis commutandis abierunt. Nec multo post tempore Iustinus imperator bellum in Persis movit; quod cum Calcedona transisset, morbo perit. Consenso senato et militum elevatus est Iustinianus in regnum. Oppraesso rege Persarum, cum vinctum tenerit, in cathedram quasi honorifice sedere iussit, quaerens ei civitatis et provincias rei publice restituendas; factisque, pactionis vinculum firmarit. Et ille respondebat: 'Non dabo'. Iustinianus dicebat: 'Daras'. Ob hoc loco illo, ubi haec acta sunt, civetas nomen Daras fundata est iusso Iustiniano, quae usque hodiernum diem hoc nomen nuncopatur. Post receptas provincias et civitatis plurimas, quae a rege huiuscemodi ordine Iustinianus suae dicione adsumserat, omnibusque firmatis, permisit eum in Persas regnum recipere. Revertens Iustinianus cum magno triumpho Constantinopole, sedem tenens imperiae, Antunia, sumtis secum quinque aureis, duos dedit hostiariis, permissa est introire palatio; tres dedit ad tenentis velum, ut sua causa permitteretur suggerere, dicens ad Iustinianum: 'Clementissime imperator, iuvenis aliqui in hanc civitatem dedit mihi anolum in sponsaliae arras et meum sibi accepit, promittens et sacramento firmans, aliam non nuerit, sed me haberit uxorem. Dilatatur haec causa. Quod iobis, piissime imperator, ut fiat?' Dixitque Iustinianus: 'Non liceat hanc promissionem, si facta est, mutare'. Tunc illa porrigens anolum: 'Dominus cognuscat, cuius fuisset anolus isti, et quis eum mihi dedit, tibi latere non potest'. Cumque cognuscens Iustinianus anolum quem dederat, recordatus suae promissione, iobit eam cobicolum intromitti, vestisque induae splendedis; suo aestratu in nomini agusti sociavit. Quod cum perlatum fuisset in populo, factione senatus vulgo clamitat: 'Domine emperator, redde muliere nostra'. Quod Iustinianus audiens, diligenter inquirens inicium factionis huius, duos ob hoc verbo iubet senatores interfeci. Omnes quiaeverunt in posterum, ne quisquam audebat exinde verbo proferre. Accipit et Bellesarius Antoninam uxorem. 2. 58 (Adarrabo) Ducitque eum Alaricus in crastinum, suos ostendens thesauros et cum sacramento dicens, amplius soledus non haberit, quam ad praesens arcis plenis ostenderit. Ubi Paternus unum soledum de pugno extrahens suum, proiecit, dicens: 'Hos solidos adarrabo ad partem dominae mei Chlodovei regis et Francis'. Revertens ad Chlodoveo, narrans per singula, Chlodoveus adversus Alaricum arma commovit, quem in campania Voglavensem decimo ab urbe Pectava miliario interfecit, et maximam partem exercitus Ghothorum inibi gladium trucidavit, regnumque eius a Legere fluvium et Rodanum per mare Terrenum et montes Pereneos usque Ocianum mare abstulit, quod hodiaeque dicione condigno permanet ad regnum Francorum.