Excerpta CLCLT-5 - Library of Latin Texts, Turnhout, Brepols Publishers, 2002 - Inquisitio in uol. I, II et III, SENTENTIAE - INQUISITIO IN UOL. 2 Itinerarium Antonini recensio prima pag. CSEL: 18 Deinde uenimus, in loco, ubi zacharias occisus est et iacet in corpore; basilica pulchra ornata et serui dei multi. Inde uenimus in loco, ubi esaias a serra secatus est uel iacet, quae serra pro testimonium ad sanctum zachariam posita est. Exinde uenimus ad locum, ubi abacuc prandium portauit messoribus. Et ibi exsurgit fons, ubi baptizauit philippus eunuchum. In quibus locis sunt putei, quos foderunt abraham et iacob, hoc est, puteus coniurationis et puteus calumniae. Ingressi sumus in ascalona. Ibi est puteus pacis in latitudine maior, in modum theatri factus, in quo usque ad aquam per gradus descenditur. Ibi requiescunt tres fratres martyres aegyptii; propria quidem nomina habent, sed uulgariter aegyptii uocantur. Ad miliarium ciuitas sarafia et in proximo ciuitas maioma ascalonitis. Exinde uenimus in ciuitatem maioma gazis, in qua requiescit sanctus victor martyr. De maioma usque in gaza miliarium unum. Gaza autem ciuitas splendida deliciosa, homines honestissimi omni liberalitate decori, amatores peregrinorum. Ad secundum miliarium gazae requiescit sanctus pater hilario. pag. CSEL: 181 Et inde uenimus in ciuitate elusa in caput heremi, qui uadit ad sina, in qua etiam ex relatione episcopi quaedam nobilis puella nomine maria. Quae dum nupta fuisset, in ipsa nocte nuptus sui mortuus est sponsus eius. Quae patienter portauit et intra septimanam illius manumisit omnem familiam. Erogauit pauperibus uel monasteriis. Intrinsecus celebrato die septimo ipsa nocte sublatum uestimentum sponsi non est inuenta. De qua dicitur in heremo esse trans iordanen inter calamita uel palmita ambulante in finis segor circa mare salinarum. In quibus locis inuenimus monasterium puellarum ultra xvi uel xvii in loco heremi, quas christiani pabulabant, quae habentes unum asellum, qui illis macinabat, et nutriebant leonem a pitulo mansuetum, ingentem, terribilem ad uidendum, qui, dum appropinquassemus cellulae, ante rugitum illius omnes animales, quos habuimus, minxerunt, ex quibus aliqui in terram ruerunt. Nam et sic dicebant, quia ipsum asellum ipse leo in pascua gubernaret. Quibus per me centum solidos offerebat ille christianissimus, cum quo fui, sed noluerunt accipere. Sed mittens in hierusolima adduxit illis tunicas tricenas et ad cellarium legumina uel oleum ad luminaria, et ipsae nobis dixerunt de uirtutis mariae, quae ambulabat in heremo. pag. CSEL: 182 Duos dies ille, cum quo eram, ambulauit quaerendo, sed aut inuenerit aut non inuenerit, noluit nobis dicere; tamen tunicas et dactalos et cicer frixum sportellas, quas se cum detulit, uel lupinum: nihil horum se cum reportauit. Cuius adflictionem et ploratum nulla ratione potuimus consolare, tantum dicebat: 'vae mihi misero, cuius me causa christianum dico?' proficiscentes de ciuitate elusa, ingressi heremum. Ad xx milia est castrum, in quo est xenodochius sancti georgi, in quo habent quasi refugium transeuntes uel heremitae stipendia. Exinde intrantes interiorem heremum uenimus ad loca, de qua dicitur: terra in salsugine a malitia inhabitantium in ea. Vbi uidimus raros homines cum camelos, fugientes nos, (nam et in hierusolima uidimus), homines a parte aethiopiae, nares fissos, aures fissos, galliculas calciatos et per digitos in pedes anulos missos. Requisiti, quare sic, dixerunt: 'traianus imperator romanus signum hoc nobis dimisit'.