Excerpta ex MGH - Monumenta Germaniae Historica - Brepols FREDEGARIUS SCHOLASTICUS Chronicarum libri IV, SS rer. Merov. 2 Liber III, 20-21 3. 20. Tunc ad presens Glodoveo perducetur, ipsamque in matrimonium Chlodoveus accepit, quam culto regale perfecto dilixit amore. Habebat iam tunc Chlodoveus filium de concubina nomen Theudericum. Chrotechildis cum primogenitum filium habuisset, quem baptismum consecrare vellit, verum adsiduae suadens, christianus efficere, nullatenus ad conciliandum regis animus movebatur, dicens: 'Deorum nostrorum iussione cuncta creantur; Deus vester nihil posse manifestatur'. Regina filium ad baptismum exibet. Baptizatus autem puer, quem Ingomerem vocitabant, in albis obiit. Qua de causa permutus felle rex, increpabat regina, dicens: 'In nomine deorum meorum puer fuisset, vixerat'. Regina Deo omnipotenti gratias agens, ut de utero suo genitum in regno suo acceperit. Post hunc genuit filium, quem Chlodomere vocavit. Cum baptizatus aegrotare coepisset, dicebat rex: 'Et isti, sicut frater, moritur'. Orante matre, Domino adiuvante, convaluit. Regina tamen adsiduae regi verbis blandiciis ad Christi cultum suadebat. 3. 21. Cumque bellum contra Alamannus Glodoveus rex moverit, suadente regina, vovit, si victuriam obtenebat, effecerit christianus. Cumque uterque phalangiae certamine iungentes, dixitque Chlodoveus: 'Deum invoco, quem Chrotechildis regina colit; si me iobaret in hoc prilium, ut vincam hos adversarius, eroque illi fidelis'; Alamanni terga vertentes, in fugam lapsi. Cumque regem suum cernerint interemptum, novem ann. exolis a sedibus eorum nec ullam potuerunt gentem conperire, qui ei contra Francos auxiliaret; tandem se dicionem Chlodoviae subdunt. Nam cum de prilio memorato superius Chlodoveus Remus fuisset reversus, clam a sancto Remedio Remensis urbis episcopum, adtrahentem etiam Chrotechilde regina, baptismi gratiam cum sex milia Francis in pascha Domini consecratus. Cum a sanctum Remedium in albis euangelio lectio Clodoveo adnunciaretur, qualem dominus noster Iesus Christus ad passionem venerat, dixitque Chlodoveus: 'Si ego ibidem cum Francis meis fuissem, eius iniuriam vindicassim'. Iam fidem his verbis ostendens, christianum se verum esse adfirmat.