1. Ascendentibus nobis de montana in hierusolima non longe ab hierusolima uenimus in baorin, deinde ad sinistram ad oppida oliueti montis in bethania ad monumentum lazari. Nam respicientibus in ualles illas et perambulantes monasteria multa, loca mirabiliorum, uidimus multitudinem inclausorum uirorum ac mulierum in monte oliueti. Et sursum in monte in loco, unde ascendit dominus, uidimus mirabilia multa et cellula, ubi fuit inclausa uel iacet sancta pelagia in corpore. In ipso monte iacet iacobus, zebedaeus, cleophas uel multa corpora sanctorum. Descendentes de monte oliueti in ualle gessemani in loco, ubi traditus est dominus in quo sunt tria accubita, in quibus ille accubuit, et nos accubuimus pro benedictione. Et in ipsa ualle est basilica sanctae mariae, quam dicunt domum eius fuisse, in qua et de corpore sublatam fuisse. 2. Willebadus cum esset opebus habundans, et pluremorum facultates ingenies diversis abstollens, ditatus inclete fuissit et inter patriciatum gradum et nimiae facultates aelacionem superbiae esset deditus, adversus Flaochadum tumebat, eumque dispicere quonaretur. Flaochadus, collictis secum pontefecis et ducibus de regnum Burgundiae, Cabilonno pro utiletate patriae tractandum minse Madio placitum instituit; ibique et Willebadus multetudinem secum habens advenit. Flaochadus ibidem Willebado interfecere nitebatur. Haec cernens Willebadus, palacium noluit introire. Flaochadus foris contra Willebadum preliandum adgreditur. Amalbertus vero, germanus Flaochado, ad pagandum intercurrens, ubi iam in congressione certamene conflige debuerant, Willebadus Amalberto secum retenens, de hoc aevasit pericolum. 3. Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi uenientes a faran feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium transuersaremus caput ipsius uallis et sic plecaremus nos ad montem dei.Mons autem ipse per giro quidem unus esse uidetur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons dei appellatur; specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas dei, sicut scriptum est, in medio illorum omnium est.Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam me puto uidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas dei, tanto altior est omnibus illis ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos uideramus, ita infra nos essent ac si colliculi permodici essent.Illud sane satis admirabile est et sine dei gratia puto illud non esse ut, cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis syna dicitur, id est in quo descendit maiestas domini, tamen uideri non possit, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum uides, quod, antequam subeas, facere non potest. 4. Omnium terrarum, quaequae sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra semperque felix principum gentiumque mater Spania: iure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non occasus tantum, sed etiam oriens lumina mutuat: tu decus atque ornamentum orbis, inlustrior portio terrae, in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas. Merito te omnium ubertate gignentium indulgentior natura ditavit. tu bacis opima, uvis proflua, messibus laeta: segete vestiris, oleis inumbraris, vite praetexeris. tu florulenta campis, montibus frondua, piscosa litoribus. tu sub mundi plaga gratissima sita nec aestivo solis ardore torreris nec glaciali rogore tabescis, sed temperata caeli zona praecincta zephyris felicibus enutriris.quicquid enim arva fecundum, quicquid metalla pretiosum, quicquid animantia pulchrum et utile ferent, parturis, nec illis amnibus posthabenda, quos clara speciosorum gregum fama nobilitat.tibi cedet Alfeus equis, Clitumnus armentis, quamquam volucres per spatia Pisaea quadrigas Olympicis sacer palmis Alfeus exerceat et ingentes Clitumnus iuvencos Capitolinis olim immolaverit victimis. 5. Igitur egressi de Scadinavia Winnili, cum Ibor et Aione ducibus, in regionem quae adpellatur Scoringa venientes, per annos illic aliquod consederunt. Illo itaque tempore Ambri et Assi Wandalorum duces vicinas quasque provincias bello premebant. Hi iam multis elati victoriis, nuntios ad Winnilos mittunt, ut aut tributa Wandalis persolverent, aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor et Aio, adnitente matre Gambara, deliberant, melius esse armis libertatem tueri, quam tributorum eandem solutione foedare. Mandant per legatos Wandalis, pugnaturos se potius quam servituros. Erant siquidem tunc Winnili universi iuvenili aetate florentes, sed numero perexigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis insulae tertia solummodo particula fuerint.