PRIMUS LIBELLUS. INCIPIT PRIMUS LIBELLUS IN CHRONICAM BOEMORUM, QUAM COMPOSUIT COSMAS PRAGENSIS ECCLESIE DECANUS. Capitulum XVII. Anno dominice incarnationis DCCCCXXVIIII. Quarta kal. Octobris sanctus Wencezlaus, dux Boemorum, fraterna fraude martirizatus Bolezlau in urbe, intrat perpetuam celi feliciter aulam. Nam Bolezlaus, haud dignus dici sancti viri germanus, quam fraudulenter fratrem suum invitaverit ad convivium, quem potius machinabatur ob regni retinendi gubernacula necandum, aut qualiter coram hominibus, sed non apud Deum, dissimulaverit fratricidii reatum, sufficienter dictum puto in passionis eiusdem sancti viri tripudio. Cuius post vite bravium alter Cain Bolezlaus, heu, male adoptatum obtinuit ducatum. Hec autem inter convivia, que, ut supra retulimus, fraterna cede execrabilia, nascitur proles eximia ducis Bolezlai ex coniuge egregia, cui ex eventu rerum nomen est inditum Ztrahquaz, quod nomen sonat: terribile convivium. Quod enim terribilius potest esse convivium, quam in quo perpetratur fratricidium? Ergo dux Bolezlaus conscius sceleris patrati, timens penas Tartari, mente semper recolens sagaci, quoquo modo possit Deus super hoc crimine placari, votum vovit Domino dicens: Si iste meus filius, inquit, superstes fuerit, ex toto corde meo Deo eum voveo, clericus ut sit et serviat Christo omnibus diebus vite sue, pro meo peccato et huius terre pro populo.