Eutropius. Breuiarium ab urbe condita. 4. stol. (upraveno) 3. ^1Postea Numa Pompilius rex creatur, qui bellum quidem nullum gerit, sed non minus civitati quam Romulus prodest. ^2Nam et leges Romanis moresque constituit, qui consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putantur, et infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decedit quadragesimo et tertio imperii anno. 4. ^1Huic succedit Tullus Hostilius. Hic bella reparat, Albanos vincit, qui ab urbe Roma duodecimo miliario sunt, urbem ampliat, montem Caelium adicit. ^2 Triginta et duos annos regnat. Postea fulmine icitur et cum domo sua ardet. 5. ^1Post hunc Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscipit imperium. ^2Contra Latinos dimicat. Aventinum montem civitati adicit et Ianiculum, apud ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo e vita discedit. 7. ^1Post hunc Servius Tullius suscipit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subigit, montes tres, Quirinalem, Viminalem, Esquilinum, urbi adiungit, fossas circum murum ducit. Primus omnium censum ordinat, qui per orbem terrarum incognitus est. ^2Sub eo Roma habet capita LXXXIII milia civium Romanorum cum his, qui in agris sunt. Occiditur scelere generi sui Tarquinii Superbi.