Četba k přednášce Úvod do studia středověké latiny (1. přednáška) Conradus de Halberstadt, Tripartitus moralium lib. III., cap. Medicus 1. Cuidam piscatori squama piscis in oculo inheserat et videre non potuit et venit ad medicum, qui fraudulenter cottidie medicinam inutilem ei adhibuit differens eum sanare. Piscator vero cottidie pisces deferebat. Quadam die absente patre ad filium venit, qui medicinam sibi apposuit, qua statim sanatus fuit. De quo gaudens filius dixit patri, quomodo piscatorem sanasset. Cui pater iratus ait: Modo commede pisces, quos deinceps ab illo non habebis. Exemplum fraudulentorum, qui propter suum lucrum differunt terminare causas aliorum. 2. Idem: Medicus astutus iudicabat de egris secundum urinam et sciebat per iudicium urine, quo cibo infirmus uteretur. Quod discipulus suus doceri se petivit. Cui medicus: Dům venio ad egrotum, video huc et illuc circa lectum, ubi si video corticem pomi vel piri vel plumas pullorum, secundum hoc iudico de cibo suo. Non longe post discipulus infirmum visitans et respiciens hinc inde nichil vidit nisi stramenta asini iuxta lectum infirmi. Asinum autem non vidit. Ut vidit urinam, iudicavit, quod asinum commedisset. Et cum irriderent eum omnes circumstantes, magistro suo casum retulit, qui subridens ait: Asinus es, quia per asinum urinam fatue iudicasti. Exemplum etc. 3. Idem: Medicus videns mortuum deferri ad sepulchrum ait: Stulte se habuit; si enim clisterium recepisset, mortuus non esset. Cui alius: Hoc dixisse debueras, antequam moreretur. Exemplum, quod ociosa verba parum valent. 4. Idem: Anus quedam paciebatur in oculis. Cui medicus promisit sanitatem convencione facta. Erant autem illi multa utensilia, que medicus apponens medicinam furabatur, donec vacua esset domus eius. Tandem convaluit anus illa. Ut vidit domum suam spoliatam contristata est nimis, noluit medico dare mercedem suam. Qui trahens eam ad iudicium, tunc anus respondit se non esse sanatam: Nondum enim oculi mei sanati sunt, quia cum multa aliquando in domo mea viderem utensilia, modo nichil video. Exemplum prudentis, qui fraudem a se scit fraude removere.