Cronica Francisci Pragensis Liber tercius secunde partis cronice Capitulum XXI. De obitu regis Bohemie Cum iam exercitus convenissent, rex Bohemiae cum filio suo, electo rege Romanorum, viriliter congressi aciem belli tenuerunt. Sed quia eventus bellorum dubius esse frequentius dinoscitur, multis maxime per sagittas prostratis et interemptis maior pars Francigenarum terga vertit et multis aliis occasionem fugae dederunt. Cum autem nobiles regni Bohemiae conspicerent periculum vitae affuturum esse, suaserunt regi, ut cum eis de bello secederet. Qui respondit se nolle hoc crimen gloriae suae inferre et famam suam ex hac causa denigrare, sed mandavit eis, ut ducerent eum, ubi maior impetus et vigor belli esset fragorque armorum. Cui unus ex nobilibus Bohemiae respondit: „Nos illuc vos ducemus, unde amplius vobiscum non redibimus.“ Cumque hoc effectui mancipavissent, rex Bohemiae, heu, cum pluribus principibus, baronibus et militibus de diversis mundi partibus cecidit et est interemptus, glorioso principe Karulo difficulter cum vita transeunte et pauca militia secum manente. Post haec rex Angliae cum suis nobilibus regem Bohemiae et alios principes, qui in bello ceciderant, honorificae sepulturae tradiderunt.