Gesta Romanorum Cap. 22. De rege, qui filio pigritiori regnum disposuit. Pollemius in civitate Babyloniae regnavit, qui tres filios habebat, quos multum dilexit. Unde per se cogitabat de regno suo disponere. Vocavit tres filios suos coram se et ait: „Quis vestrum est pigritior? Ille regnum meum post decessum meum occupabit.“ Ait primus: „Domine, ergo mihi debetur regnum, et haec est ratio. Adeo piger sum, quod, quando ad ignem sedeo, prius crus in eo comburi permitto, quam illud retraham ab ignis incendio.“ Ait secundus filius: „Ego sum aptior ad regnandum; nam cum funem in collo habeam et mox suspendi debeam et gladium in manu teneam, propter magnam pigritiam ad scindendum cordam non porrigo manum meam.“ Ait tertius: „Domine, ego regnare debeo, quia in pigritia ceteros antecedo. Resupinus enim in lecto iaceo, et stillat super utrumque oculum aqua, et propter summam pigritiam a stratu meo non me remoueo ad partem dextram vel sinistram.“ Rex cum hoc audisset, ei regnum legavit, reputans eum pigritiorem.