Eutropius - Breuiarium ab urbe condita (4. stol.), upraveno 2, 11 ^1 Eodem tempore Tarentinis, qui iam in ultima Italia sunt, bellum indicitur quia legatis Romanorum iniuriam faciebant. Hi a Pyrrho, rege Epiri, qui ex genere Achillis originem trahebat, contra Romanos auxilium petunt. Is mox ad Italiam venit, tumque primum (poprvé) Romani cum transmarino hoste dimicant. ^2 Mittitur contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui exploratores Pyrrhi capit et omnem exercitum iis ostendit et postea eos dimittit. Mox pugna commititur. Cum iam Pyrrhus fugeret, elephantorum auxilio vincit, quos incognitos (incognitus, a, um neznámý) Romani timebant. Laevinus per noctem fugit, Pyrrhus Romanos mille octingentos capit et eos summo honore tractat, mortuos sepelit. Cum Pyrrhus mortuos cum vulnere adverso (s ranou na hrudi, zasazenou zepředu, ne na útěku) videret, dicebat: „Dominus totius orbis esse possem, si tales milites haberem.“