Eutropius - Breuiarium ab urbe condita (4. stol.), upraveno 2, 13–14 ^4 Mittuntur contra Pyrrum duces P. Sulpicius et Decius Mus consules. In proelio Pyrrus vulneratur, elephanti necantur, viginti milia hostium necantur et ex Romanis tantum quinque milia; Pyrrus Tarentum (do Tarentu) fugatur. 14 ^1 Post unum annum contra Pyrrum Fabricius mittitur. ^2 Tum, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrri nocte ad eum venit, promittens: „Veneno Pyrrum occidam, si mihi aliquid (něco) dabis.“ Fabricius imperat, ut vinciatur et ad dominum suum Pyrrum reducatur, et omnia Pyrro nuntiat. Tum rex admiratur et ^3 „Ille est Fabricius,“ inquit, „qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest“. Tum rex ad Siciliam proficiscitur. ^4 Fabricius Lucanos et Samnites vincit et triumphat. Consules deinde M'. Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversum Pyrrum mittuntur. Curius contra eum pugnat, exercitum eius caedit, ipsum Tarentum (do Tarentu) fugat, castra capit. ^5 Eo die hostium viginti tria milia caeduntur. Curius in consulatu triumphat. Primus (jako první) Romam (do Říma) elephantos quattuor ducit. Pyrrus etiam a Tarento mox recedit et apud Argos, Graeciae civitatem, occiditur.