Excerpta CLCLT-5 - Library of Latin Texts, Turnhout, Brepols Publishers, 2002 - Inquisitio in uol. I, II et III Itinerarium Egeriae seu Peregrinatio ad loca sancta - Aetheria (Egeria) - s. 4 p.c. 1. --- ostendebantur iuxta scripturas. Interea ambulantes peruenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant uallem infinitam, ingens, planissima et ualde pulchram, et trans uallem apparebat mons sanctus dei syna. Hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt memoriae concupiscentiae. In eo ergo loco cum uenitur, ut tamen commonuerunt deductores sancti illi, qui nobis cum erant, dicentes: "consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his qui ueniunt, quando de eo loco primitus uidetur mons dei": sicut et nos fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem dei forsitan quattuor milia totum per ualle illa, quam dixi ingens. 2. Vallis autem ipsa ingens est ualde, iacens subter latus montis dei, quae habet forsitan, quantum potuimus uidentes estimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor milia esse appellabant. Ipsam ergo uallem nos trauersare habebamus, ut possimus montem ingredi. Haec est autem uallis ingens et planissima, in qua filii israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus moyses ascendit in montem domini et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem uallis, in qua factus est uitulus, qui locus usque in hodie ostenditur: nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo uallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sanctus moyses, cum pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei deus de rubo in igne. Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem dei ascenderemus, qui hinc paret, quia unde ueniebamus melior ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput uallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior descensus montis dei erat inde: itaque ergo hoc placuit ut, uisis omnibus quae desiderabamus, descendentes a monte dei, ubi est rubus ueniremus, et inde totum per mediam uallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter cum hominibus dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam uallem ostendebant, sicut et factum est. Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi uenientes a faran feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium transuersaremus caput ipsius uallis et sic plecaremus nos ad montem dei. Mons autem ipse per giro quidem unus esse uidetur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons dei appellatur; specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas dei, sicut scriptum est, in medio illorum omnium est. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam me puto uidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas dei, tanto altior est omnibus illis ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos uideramus, ita infra nos essent ac si colliculi permodici essent. Illud sane satis admirabile est et sine dei gratia puto illud non esse ut, cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis syna dicitur, id est in quo descendit maiestas domini, tamen uideri non possit, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum uides, quod, antequam subeas, facere non potest. Hoc autem, antequam perueniremus ad montem dei, iam referentibus fratribus cognoueram, et postquam ibi perueni, ita esse manifeste cognoui. 3. Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et peruenientes ad monasteria quedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi commorabantur, prebentes nobis omnem humanitatem; nam et aecclesia ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde maturius die dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur, cepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus, in coclea, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec peruenias ad radicem propriam illius mediani, qui est specialis syna. Hac sic ergo iubente christo deo nostro, adiuta orationibus sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere necesse erat, quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen ipse labor non sentiebatur - ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia desiderium, quod habebam, iubente deo uidebam compleri: - hora ergo quarta peruenimus in summitatem illam montis dei sancti syna, ubi data est lex in eo, id est locum, ubi descendit maiestas domini in ea die, qua mons fumigabat. In eo ergo loco est nunc ecclesia non grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est; quae tamen aecclesia habet de se gratiam grandem. Cum ergo iubente deo persubissemus in ipsa summitate et peruenissemus ad hostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter ueniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesie deputabatur, senex integer et monachus a prima uita et, ut hic dicunt, ascitis, et - quid plura? - qualis dignus est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id est qui tamen aut etate aut inbeccillitate non fuerunt impediti. Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus commanet; nichil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit sanctus moyses. Lecto ergo, ipso loco, omnia de libro moysi et facta oblatione ordine suo, hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de aecclesia, dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus syna totus petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est seu circa illius qui medianus est, seu circa illorum qui per giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt et pomariola instituunt uel arationes, et iuxta sibi monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus suis elaborasse uideantur. Hac sic ergo posteaquam communicaueramus et dederant nobis eulogias sancti illi et egressi sumus foras hostium ecclesiae, tunc cepi eos rogare, ut ostenderent nobis singula loca. Tunc statim illi sancti dignati sunt singula ostendere. Nam ostenderunt nobis speluncam illam, ubi fuit sanctus moyses, cum iterato ascendisset in montem dei, ut acciperet denuo tabulas, posteaquam priores illas fregerat peccante populo, et cetera loca, quaecumque desiderabamus uel quae ipsi melius nouerant, dignati sunt ostendere nobis. Illud autem uos uolo scire, dominae uenerabiles sorores, quia de eo loco ubi stabamus, id est in giro parietes ecclesiae, id est de summitate montis ipsius mediani, ita infra nos uidebantur esse illi montes, quos primitus uix ascenderamus, iuxta istum medianum, in quo stabamus, ac si essent illi colliculi, cum tamen ita infiniti essent, ut non me putarem aliquando altiores uidisse, nisi quod hic medianus eos nimium precedebat. Egyptum autem et palestinam et mare rubrum et mare illut parthenicum, quod mittit alexandriam, nec non et fines saracenorum infinitos ita subter nos inde uidebamus, ut credi uix possit; quae tamen singula nobis illi sancti demonstrabant. 4. Completo ergo omni desiderio, quo festinaueramus ascendere, cepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in choreb; ibi enim est ecclesia. Nam hic est locus choreb, ubi fuit sanctus helias propheta, qua fugit a facie achab regis, ubi ei locutus est deus dicens: quid tu hic helias?, sicut scriptum est in libris regnorum. Nam et spelunca, ubi latuit sanctus helias, in hodie ibi ostenditur ante hostium ecclesiae, que ibi est; ostenditur etiam ibi altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus helias ad offerendum deo, sicut et illi sancti singula nobis ostendere dignabantur. Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel maxime desideraueram semper, ut ubicumque uenissemus, semper ipse locus de libro legeretur. Facta ergo et ibi oblatione, accessimus denuo ad alium locum non longe inde, ostendentibus presbyteris uel monachis, id est ad eum locum, ubi steterat sanctus aaron cum septuaginta senioribus, cum sanctus moyses acciperet a domino legem ad filios israhel. In eo ergo loco, licet et tectum non sit, tamen petra ingens est per girum, habens planitiem supra se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi altarium de lapidibus factum habet. Lectus est ergo et ibi ipse locus de libro moysi et dictus unus psalmus aptus loco; ac sic facta oratione descendimus inde. Ecce et coepit iam esse hora forsitan octaua, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos, quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua intraueramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quecumque erant ibi, uidere et sic ad uallis illius, quam superius dixi, caput exire, id est huius uallis, quae subiacet monti dei. Propterea autem ad caput ipsius uallis exire nos necesse erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie uiuet et mittet uirgultas. Ac sic ergo perdescenso monte dei peruenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem rubus, quem superius dixi, de quo locutus est dominus moysi in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite uallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus, habens aquam optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est. Locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi stetit sanctus moyses, quando ei dixit deus: "solue corrigiam calciamenti tui" et cetera. Et in eo ergo loco cum peruenissemus, hora decima erat iam, et ideo, quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus. Sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de libro moysi iuxta consuetudinem: et sic, quia sera erat, gustauimus nobis loco in horto ante rubum cum sanctis ipsis: ac sic ergo fecimus ibi mansionem. Et alia die maturius uigilantes rogauimus presbyteros ut et ibi fieret oblatio, sicut et facta est. CPL 2325 SL 175 (P. Geyer / O. Cuntz, 1965), p. 37-90