Gregorius Turonensis, Liber vitae patrum. MGH, SS rer. Merov. 1, 2, c. 3, (p. 673), p. 223. Erat enim mirae virtutis, fugator daemonum inluminatorque caecorum, aliorum quoque morborum potentissimus medicator. Igitur cum festivitas supradictae basilicae advenisset, praepositum vocat, ut vasa vino plena ad reficiendum populum, qui solemnitati aderat, in atrio ex more conponeret. Causatur monachus, dicens: "Ecce episcopum cum duce et civibus invitatum habes, et vix nobis supersunt quattuor vini amphorae, unde omnia ista conplebis?" Et ille: "Aperite", inquid, "mihi poenum". Quo aperto, ingressus est; et dans orationem, quasi novus Helias, elevatis ad caelum manibus, infusis fletu luminibus, ait: "Ne deficiat, quaeso, Domine, de hoc vasculo vinum, donec cunctis ministretur in abundantiam", et, inruente in se Spiritu sancto, ait: "Haec dicit Dominus: Non deficiet vinum de vase, sed omnibus petentibus affatim tribuetur, et abundabit". Verumtamen ad verbum et hilaritatem dispensationis illius cuncto populo in abundantia ministratum est, et superfuit. Sed quia strenuitas praepositi prius mensuraverat vasculum quinquagenarium et reppererat quattuor palmorum mensuram, cernens quae acta fuerant, in crastino iterum mensurans, tantum repperit in vase, quantum in eo praecedente reliquerat die. Ex hoc sancti virtus in populis declarata est; in quo monasterio plenus dierum obiit, ibique cum honore sepultus est. Erat enim eo tempore sanctus Sidonius episcopus et Victorius dux, qui super septem civitates principatum, Eoricho Gothorum rege indulgente, susceperat. Huius vero sancti epitaphium beatus Sidonius scripsit, in quo aliqua de his quae locutus sum est praefatus.