Excerpta ex MGH - Monumenta Germaniae Historica – Brepols Vita Hugberti, ep. Traiectensis SS rer. Merov. 6 (3). Postea igitur Hugbertus in timore Domini magis confirmatus, amplius se certaminam dedit; in ieiuniis, in vigiliis, in castitate, in longanimitate, in omni sanctorum patriarcharum exempla secutus, more apostolico intrepidus verbis docebat, exemplo monstrabat. Oportunis praedicabat, inportunis arguebat. Et multos eradicabat ab errore gentilium et cessare fecit et de longinquis regionibus ad eum festinantes et baptismi unda ablutos septiformi gracia corroborabat. Predicando iugiter et multos et innumerabiles in peccatis delapsos ad viam salutis revocabat. Idola plurima et sculptilia, quae colentes erant in Ardoinna, igne cremanda destruxit, - favillam vel cineres eius, - quod postea fanatici homines more sacrilego venerabant, triennio paenitentia illos diiudicans. Ea vero similia in Texandria et in Bracbante plurima simulacra et multa sculptilia destruxit et sanctuaria per diversa loca in honore sanctorum martyrum proprio sudore construxit, et velut radius solis splendiflua inluminacione illius Francorum regni serenus inluxit. (4). Et illud ommitti non convenit. Cum esset almificus sacerdos infra parrochia ipsius in villa Wiodh secunda dominica quadragesime tempus, quaedam femina opus servile iniuncta fuerat panem facere: mox, ipsa faciente, manus eius ambae contractae. Cui continuo digiti adficti in palma, ungulae transpunctae ligati adheserunt. At illa continuo velocique cursu heiulando ad sanctum virum perrexit, devoluta ad pedes eius, lacrimabili voce clamitans, adiuvare se postulans. Ipse vero domnus egrediens erat ab ecclesia, circumdatus plebe; dixit ad illam: 'Vade in nomine Domini et emenda; noli facere hoc opus servile amplius in die sancto. Tantum crede, si observaberis, sanitatem accipies'. Et statim directi sunt articuli manus illius feminae, et abiit incolomis, quae prius venerat infirma. (5). Et hoc silendum non est, quod pro suis sanctis meritis Christus contulit. In vico Gabelio habebat ipse domnus tabernaculum stabilitum, ut ad navigium per alvaeum Mosae qua duceretur vergente partes illius. Erat autem autumnus tempus, quod omnes aquae aridiores solent esse, et ipsa aqua tantum erat aridior, ut pecus per loca transvadaret, ubi navis ponderata nullatenus transire poterat. Haec audiens sacerdos, ilico in merore concussus ait: 'Quid faciemus nunc? Modo dimittenda est haec opera, quae agere cupiebamus'. Interim tacita mente secum ad celum conspiciens, post paululum ad condiscipulos dixit: 'Quis fuit ille, qui oravit, ut non plueret annos tres et menses sex, et rursum oravit, et celum dedit pluviam?' Tunc unus ex illis affatus ait: 'Helias propheta'. At ille: 'Nonne, ecce! ipse Deus vivens adhuc, qui tunc Heliae meritis precem audivit? Nos quoque ieiunemus et oremus, agatque quod vult sua magna pietas'. Mox diurna lux clauditur et tetro noctis inchoat, statim minutatim incipiens pluvia, et tantum erat diffundens, ut ante non cessaret, quam omnes aquas alvei ripas supermanaret undas. Et opus suum letus cum prosperitate invindicat. (6). Et hoc notandum est, quod per hunc almificum pontificem Dei virtus claruit. Per idem namque tempus, quo triduanum ieiunium universalis celebrare consuevit ecclesia, vir sanctus Dei athleta per oppida et castella praedicando pergeret, veniensque Triiecto, iuxta consuetam ordinem cum crucibus et sanctorum reliquias atque promiscui populi generi orandi extra civitate egrediens, verba Domini plebem sibi commissam, ut solebat, dulciter infundens, dicebat: 'Si me audieritis et bene peragatis, una mecum hereditatem Domini, paradisi gloriam caelestis possedebitis'. Ista ei dicente, subito inimicus contra eum invidia deceptus, ecce! ex dimediis catervis femina arrepta demonio clamare coepit. Hanc ille cum audisset, signum crucis iniecit et dedit alapam ipsius, et obmutuit. Quae statim quasi defuncta ad pedes eius tremebunda proruit, et per ore eius morbus fluenter in terra decurrens, et ab adversario erepta sanavit. (7). Itaque demum ad villam Aimala veniens, cumque iam ad pausum pergeret, dixerunt pueri ipsius a foris venientes, quod micantes acies ignita e caelo viderent. At ille foris progressus, et dum intenta mente ad astra cerneret, considerans ait: 'Prope est dies Domini, prope est dies iudicii. O quam beatus est ille, qui paratus est!' His dictis, nunciaverunt ei, quod domus illius arderet. At ille velocissime surgens, rapido cursu illuc perrexit, dicens: 'Si ita vult Deus, ut ardeam, ecce! in manu eius sum'. Tunc nos tenentes ei manus, sustentatus, usque ad larem pervenimus. Qui introgressi domum, at contra vidimus per ostium domus minaciter flamma lambere. Mox contra ingentes flammas elevatis manibus ad ore canens: 'Deus, inadiutorium meum intende', et continuo crucis signo iniecit. A divina potentia ignis in se retortus nihil procul damnum fecit, sed per eius merita evidenter extinxit. Qui sacerdos prudens addidit: 'Ille hostis antiquus, qui hodie in turba murmorio incussit, nunc insecutus ad nos, nec somnum permittit quiescere pausum'. Tunc ad lectula nostra, completa canentes, transivimus quieti.